[1] Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in
hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur
litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae
partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare.
Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad
eos exercitus noster adduceretur; deinde quod ab non nullis Gallis
sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant,
ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste
ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; ab
non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos
homines facultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eam rem
imperio nostro consequi poterant.
[2] His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in
citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui
deduceret Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet,
ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi
Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus
certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in
unum locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos
proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad
fines Belgarum pervenit.
[3] Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset,
Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium,
primos civitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque
potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse
neque contra populum Romanum coniurasse, paratosque esse et obsides dare et
imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare;
reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese
cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones
quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur,
unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin
cum iis consentirent.
[4] Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis
essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a
Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse
Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui, patrum nostrorum
memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi
prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem
magnosque spiritus in re militari sumerent. De numero eorum omnia se habere
explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo
coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum
pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et
auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum,
pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque belli imperium sibi postulare.
Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros
possidere. Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae
potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae
imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam
prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero
XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos
habeantur longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos
XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos
totidem, Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos, qui
uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.
[5] Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus
omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit.
Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduum
magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisque salutis
intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore
confligendum sit. Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum
introduxerint et eorum agros populari coeperint. His datis mandatis eum a se
dimittit. Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire
vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis
cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum
traducere maturavit atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrorum
ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et
commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari
possent efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera
parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra
in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
[6] Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia
passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo
die sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi
circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci
coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt
murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo lapides ac
tela coicerent, in muro consistendi potestas erat nulli. Cum finem oppugnandi
nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum
oppido praeerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad
eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.
[7] Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab
Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio
oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium
propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit.
Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis
aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis
contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut
fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem
patebant.
[8] Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter
eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen
equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent
periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad
aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita
erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum
loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus
habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab
utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC et
ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem
instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes
suos circumvenire possent. Hoc facto, duabus legionibus quas proxime
conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent,
reliquas VI legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex
castris eductas instruxerunt.
[9] Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum.
Hanc si nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium
transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. Interim
proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium
faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit.
Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra
castra demonstratum est. Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere
conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius
legatus, expugnarent pontemque interscinderent; si minus potuissent, agros
Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque
nostros prohiberent.
[10] [Caesar] certior factus ab Titurio omnem equitatum et
levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos
contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine
adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora reliquos audacissime
transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque, qui transierant,
equitatu circumventos interfecerunt. Hostes, ubi et de expugnando oppido et de
flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum
iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere
coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque
reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos
defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus
decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam
cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos
finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius
morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.
[11] Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac
tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque
primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut
consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar per speculatores
cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat,
exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmata re ab
exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His
Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum
legionibus tribus subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multa milia passuum
prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo
agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum
sustinerent, priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate
neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in
fuga sibi praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem
nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi
destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
[12] Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex
terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant,
exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Id
ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter
latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non
potuit. Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare
coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte
convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque
constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant,
et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et
petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
[13] Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius
Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem
Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum se suaque omnia in
oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu
circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad
Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem
venire neque contra populum Romanum armis contendere. Item, cum ad oppidum
accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo
more pacem ab Romanis petierunt.
[14] Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis
Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni tempore in fide
atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, qui
dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redacto. Omnes indignitates
contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum
intulisse. Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam
calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non solum
Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos
utatur. Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas
amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint,
sustentare consuerint.
[15] Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos
in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter
Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit.
His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum
pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines Nervii
attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat:
nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad
luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et
remitti virtutem existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis;
increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent
patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque
ullam condicionem pacis accepturos.
[16] Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex
captivis Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; trans
id flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum expectare una cum
Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis (nam his utrisque persuaserant uti
eandem belli fortunam experirentur); expectari etiam ab iis Atuatucorum copias
atque esse in itinere; mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur
in eum locum coniecisse quo propter paludes exercitui aditus non esset.
[17] His rebus cognitis, exploratores centurionesque
praemittit qui locum castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis Belgis
reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his,
ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri
exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter
singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam
negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium
abessent, hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis, futurum
ut reliquae contra consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorum consilium qui
rem deferebant quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad
hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo
facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent,
teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis
[et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae saepes
munimentum praeberent, quo non modo non intrari sed ne perspici quidem posset.
His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium
Nervii existimaverunt.
[18] Loci natura erat haec, quem locum nostri castris
delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra
nominavimus, vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus
huic et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte
silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in
occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes
equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
[19] Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis;
sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam
quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas
ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones
quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis
erant. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum
hostium equitatu proelium commiserunt. Cum se illi identidem in silvis ad suos
reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius
quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi
auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire
coeperunt. Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi
latebant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut
intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant,
subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His
facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut
paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes
viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui
in opere occupati erant contenderunt.
[20] Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum
proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba
dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa
processerant arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum.
Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His
difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod
superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode ipsi
sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere singulisque
legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat. Hi
propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium
expectabant, sed per se quae videbantur administrabant.
[21] Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos
milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam
devenit. Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae
virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum
fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi
posset, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram item cohortandi causa
profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam
paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad
galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque ab
opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit,
ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
[22] Instructo exercitu magis ut loci natura [deiectusque
collis] et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo
postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent
saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus
impediretur, neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus
esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in
tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.
[23] Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte aciei
constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque
confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in
flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum
impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum
iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam
coniecerunt. Item alia in parte diversae duae legiones, XI. et VIII.,
profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis
fluminis ripis proeliabantur. At totis fere castris a fronte et a sinistra parte
nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo VII.
constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam
imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum pars ab aperto latere
legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.
[24] Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites,
qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in
castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam
petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros
victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent
et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese
mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque
oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus
permoti equites Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui
auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum multitudine hostium
castra [nostra] compleri, legiones premi et paene circumventas teneri, calones,
equites, funditores, Numidas diversos dissipatosque in omnes partes fugere
vidissent, desperatis nostris rebus domum contenderunt: Romanos pulsos
superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati
renuntiaverunt.
[25] Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu
profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis
confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis
omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum
cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his
primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus
confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et non nullos
ab novissimis deserto loco proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a
fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et
rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti posset,
scuto ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in
primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus
milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti
possent. Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se
quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare
cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.
[26] Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item
urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones
coniungerent et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cum aliis alii
subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius
resistere ac fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum quae in
novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nuntiato, cursu
incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur, et T.Labienus castris
hostium potitus et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur
conspicatus X.legionem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum
fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et
imperator versaretur cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.
[27] Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri,
etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium
redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis
occurrerent, equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in
locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema
spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent,
proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, his deiectis
et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros
conicerent et pila intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae virtutis
homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere
altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi
magnitudo redegerat.
[28] Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac
nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in
aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus
nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium qui supererant
consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda
civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad D,
qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros
ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque
finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et
maleficio se suosque prohiberent.
[29] Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis
auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt;
cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura
munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes
deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non
amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum
magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant. Ipsi erant ex
Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam
facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen
Rhenum depositis custodiam [ex suis] ac praesidium VI milia hominum una
reliquerant. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias
bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta
hunc sibi domicilio locum delegerant.
[30] Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido
excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant; postea
vallo pedum XII in circuitu milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese
continebant. Ubi vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt,
primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto
spatio institueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines
tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum
brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare
confiderent?
[31] Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova
atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc
modum locuti; non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui
tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent; se suaque
omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari: si forte
pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset
Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. Sibi omnes fere finitimos
esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defendere traditis armis non
possent. Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo
Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
[32] Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam
merito eorum civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se
dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id
quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis
populi Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos illi se quae
imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae
erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi
armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est,
celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
[33] Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido
exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante
inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia
deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae
retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus
intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant,
tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones accensus videbatur,
omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar
imperaverat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum
est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema spe
salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari
debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. Occisis ad hominum milibus
IIII reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis, cum
iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi
universam Caesar vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est
milium LIII.
[34] Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat
ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae
sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas
civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.
[35] His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad
barbaros opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent
legationes ad Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas, imperata facturas
pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat,
inita proxima aestate ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos
quaeque civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in
hiberna deductis, in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris
dierum XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.
| To Caesar | To the Library | To the Classics Homepage |