[1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser.
Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque
misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas
Alpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo
magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic
permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa
conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus
eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace
facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis
eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare;
qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus
undique continetur. Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem
eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his relictam
cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.
[2] Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo
comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte
vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui impenderent
a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de causis
acciderat, ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium
caperent: primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus
duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant,
absentibus propter paucitatem despiciebant; tum etiam, quod propter iniquitatem
loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum
quidem impetum suum posse sustineri existimabant. Accedebat quod suos ab se
liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romanos non solum itinerum causa
sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca
finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant.
[3] His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum
munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis
esset provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello
timendum existimaverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere
coepit. Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem
accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa
conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis
itineribus possent, prope iam desperata salute non nullae eius modi sententiae
dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo
pervenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen parti placuit, hoc reservato
ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et castra defendere.
[4] Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas
constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex
omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.
Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum frustra telum ex
loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi
videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed hoc superari quod diuturnitate
pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;
quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo
defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat
relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
[5] Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non
solum vires sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent
languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent, resque
esset iam ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primi pili centurio,
quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C.
Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam
accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum
auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibus celeriter milites
certiores facit, paulisper intermitterent proelium ac tantum modo tela missa
exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex castris erumperent,
atque omnem spem salutis in virtute ponerent.
[6] Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione
facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem
relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant
undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem
numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta
reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus
consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra
munitiones suas recipiunt. Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare
Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis
occurrisse rebus videbat, maxime frumenti [commeatusque] inopia permotus postero
die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, ac
nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde
in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
[7] His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam
Galliam existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus
Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque
nationes adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in Gallia coortum
est. Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens eum legione VII. proximus
mare Oceanum in Andibus hiemabat. Is, quod in his locis inopia frumenti erat,
praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumenti causa
dimisit; quo in numero est T. Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus
in Coriosolites, Q. Velanius cum T. Silio in Venetos.
[8] Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae
maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in
Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros
antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis,
quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales. Ab
his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides,
quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. Horum auctoritate finitimi
adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium
Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se
coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum
esse laturos, reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a
maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint. Omni
ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P.
Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
[9] Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse
aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit
in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari
iubet. His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus
potuit, ad exercitum contendit. Veneti reliquaeque item civitates cognito
Caesaris adventu [certiores facti], simul quod quantum in se facinus admisissent
intellegebant, [legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque
semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos,] pro magnitudine
periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere
instituunt, hoc maiore spe quod multum natura loci confidebant. Pedestria esse
itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum
paucitatemque portuum sciebant, neque nostros exercitus propter inopiam frumenti
diutius apud se morari posse confidebant; ac iam ut omnia contra opinionem
acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam
facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada,
portus, insulas novisse; ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque
in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. His initis consiliis
oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi
Caesarem primum bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios
sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes,
Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est,
arcessunt.
[10] Erant hae difficultates belli gerendi quas supra
ostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria retentorum
equitum Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot
civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi
idem licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus
studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura
libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates
conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.
[11] Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi
flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat, Remos reliquosque Belgas
adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis arcessiti
dicebantur, si per vim navibus flumen transire conentur, prohibeat. P. Crassum
cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam
proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae
nationes coniungantur. Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in
Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet. D.
Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis
reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum
possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
[12] Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in
extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se
aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque
navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur. Ita utraque
re oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac si quando magnitudine operis forte
superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis,
suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam
facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant:
ibi se rursus isdem opportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius magnam
partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque
erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus
difficultas navigandi.
[13] Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque
erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac
decessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque item puppes, ad
magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naves totae factae ex robore
ad quamvis vim et contumeliam perferendam; transtra ex pedalibus in altitudinem
trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro
funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter
confectae, [hae] sive propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo,
quod est magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus
ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse
arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi eius modi congressus erat ut una
celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi
tempestatum illis essent aptiora et accommodatiora. Neque enim iis nostrae
rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem
facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebautur.
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et
tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu
relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus
casus erat extimescendus.
[14] Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit
frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis
noceri posse, statuit expectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab
hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere
armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt; neque
satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus
singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae
insisterent. Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis
tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore
loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent. Una
erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque
longuriis, non absimili forma muralium falcium. His cum funes qui antemnas ad
malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato
praerumpebantur. Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis
Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus
navium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in virtute, qua
nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris
atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere
posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in
mare, ab exercitu tenebantur.
[15] Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac
ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves
contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis
compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere
contenderunt. Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta
subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco movere non possent. Quae
quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit oportunitati: nam singulas
nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu
ad terram pervenirent, cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur.
[16] Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae
confectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus
aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique
fuerat in unum locum coegerant; quibus amissis reliqui neque quo se reciperent
neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia Caesari
dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in
reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu
necato reliquos sub corona vendidit.
[17] Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis
copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit. His praeerat
Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex
quibus exercitum [magnasque copias] coegerat; atque his paucis diebus Aulerci
Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant,
portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt; magnaque praeterea
multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes
praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.
Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum
duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem
faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam
nostrorum militum vocibus non nihil carperetur; tantamque opinionem timoris
praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa
faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam
imperii teneret, nisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum
non existimabat.
[18] Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem
et callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic
magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid
fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum
proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, neque longius
abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad
Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum est, conclamant
omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: ad castra iri
oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum
Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum
diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter
homines id quod volunt credunt. His rebus adducti non prius Viridovicem
reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessum arma uti
capiant et ad castra contendant. Qua re concessa laeti, ut explorata victoria,
sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra
pergunt.
[19] Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis
circiter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad
se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt. Sabinus
suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae
ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. Factum est
oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et
superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent
ac statim terga verterent. Quos impeditos integris viribus milites nostri
consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos,
qui ex fuga evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus
et de Sabini victoria Caesar est certior factus, civitatesque omnes se statim
Titurio dediderunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est
animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.
[20] Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam
pervenisset, quae [pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et
multitudine hominum] tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in
iis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus
legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul
impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam
intellegebat. Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato,
multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone, quae sunt
civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus nominatim evocatis, in
Sotiatium fines exercitum introduxit. Cuius adventu cognito Sotiates magnis
copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum
adorti primum equestre proelium commiserunt, deinde equitatu suo pulso atque
insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis
conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.
[21] Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus
victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent,
nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce
efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga
verterunt. Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium
oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. Illi
alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei
sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae
secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse
intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat
petunt.
[22] Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. Atque in eam
rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam
imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est
condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae
dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi
mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam qui, eo
interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem recusaret---cum his Adiatunnus
eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma
milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum
tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit.
[23] Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et
Tarusatium profectus est. Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci
et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant,
legatos quoque versum dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare
coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris
Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum
adventu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere
conantur. Duces vero ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant
summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. Hi consuetudine populi
Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt.
Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile
diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere,
ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies
hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret. Hac re
ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae
constituit.
[24] Prima luce productis omnibus copiis duplici acie
instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent
expectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam
paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse
arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria potiri, et
si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in
agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato
ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hac re perspecta
Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites
alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur expectari
diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus
ad hostium castra contendit.
[25] Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis
coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad
pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad
aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent,
cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco
superiore missa non frustra acciderent, equites circumitis hostium castris
Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita
facilemque aditum habere.
[26] Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis
pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. Illi, ut erat
imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab
labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici
possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas
diximus munitiones pervenerunt atque his prorutis prius in hostium castris
constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque
in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. Hostes undique
circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem
petere contenderunt. Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L
numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte
relicta, multa nocte se in castra recepit.
[27] Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso
dedidit obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones,
Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibusates,
Cocosates: paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, id
facere neglexerunt.
[28] Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas
erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis
essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum
celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui
Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximas nationes, quae
proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac
paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum cum
Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus
esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt
et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas
repulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos
ex suis deperdiderunt.
[29] Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit,
et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset,
omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo
ad utrumque latus extruebat. Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus
confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi
densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti opus
necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites
contineri non possent. Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque
incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item
civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.
| Caesar | The Latin Library | To Classics Homepage |