[1] Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn.
Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum]
multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus
influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello
premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et
bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus
quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui,
qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis
sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli
intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius
anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed
maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; quae res
et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris
nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt,
et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se
consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles
habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et
laventur in fluminibus.
[2] Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint
quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin
etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio,
Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque
deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos
eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est,
recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam
ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci
adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem
ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
[3] Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis
finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim
sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri
vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla
atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem
generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos
mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus
adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem
gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi
fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
[4] In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra
diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris
expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas
regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia
vicosque habebant; sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis
quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis
Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti, cum neque vi contendere
propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent,
reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressi
rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios
inopinantes Menapios oppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores
certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His
interfectis navibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra
Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis
occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
[5] His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum
veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus
student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae
consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque
eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis
vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint
pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus
consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis
rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
[6] Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello,
occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,
ea quas fore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab non nullis
civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent: omnia quae[que]
postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et
in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant.
Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi
existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum
cum Germanis gerere constituit.
[7] Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea
loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum
paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio:
Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si
lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo [haec] sit a
maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec
tamen dicere venisse invitos, eiectos domo; si suam gratiam Romani velint, posse
iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos
armis possederint: sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales
pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare
possint.
[8] Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit
orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent;
neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque
ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria
possint; sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati
apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis
imperaturus.
[9] Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata
post diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret
petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat enim
magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa
ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius rei causa
moram interponi arbitrabatur.
[10] [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus
Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam
efficit Batavorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuum
LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et
longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum,
Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquavit, in plures
diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris
barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium
vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]
[11] Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus
abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere
congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent,
petebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna
prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum si
principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a
Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui
spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui
mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen sese non
longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit: huc
postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret.
Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui
nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent
quoad ipse cum exercitu propius accessisset.
[12] At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt,
quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod
ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil
timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is
dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros
perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt
subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque
ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis
nostri venissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX,
in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in
civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri
intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo
vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis
vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat,
procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
[13] Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos
neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias
petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiae
augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, et cognita
Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent
consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum
existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore
communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit,
quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani
frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra
venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset
dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid
possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus
illos retineri iussit; ipse omnes copias castris D eduxit equitatumque, quod
recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.
[14] Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere
confecto, prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire
possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et
discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato
perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga
salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur,
milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco
qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter
carros impedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum
mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim
fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
[15] Germani post tergum clamore audito, cum suos interfiei
viderent, armis abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et
cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno
numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore,
lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes,
perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX
milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat
discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum
agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem
concessit.
[16] Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit
sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret
Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere
voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum
transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam
supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque proelio
interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat
seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent
eos qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi
Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non
aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum
postularet? Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant,
amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret,
quod graviter ab Suebis premerentur; vel, si id facere occupationibus rei
publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium
spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem eius
exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas
Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
[17] Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire
decrevat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae
neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas
faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque
fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum
existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab
imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se
iungebat. Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque
adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut
secundum naturam fluminis procumberent, iis item contraria duo ad eundem modum
iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu
fluminis conversa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis,
quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema
parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis,
tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se
incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia iniecta
contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo setius
sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete
subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae item
supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis
causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu
ponti nocerent.
[18] Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni
opere effecto exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo
praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus
civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus
liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri, ex eo tempore
quo pons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris
atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia
exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
[19] Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus
vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit
atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis
cognovit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more
suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis
demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui
arma ferre possent unum in locum convenirent. Hunc esse delectum medium fere
regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi
decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis,
quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret,
ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII
trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum
arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.
[20] Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis,
quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in
Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus
nostris inde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus anni ad bellum
gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam
adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae
omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo
adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas
regiones quae sunt contra Galliam notum est. Itaque vocatis ad se undique
mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae
nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis
uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus
reperire poterat.
[21] Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret,
idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut
exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis
in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus.
Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum
bellum fecerat classem iubet convenire. Interim, consilio eius cognito et per
mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati
veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.
Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia
permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus
superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et
quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni
habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut
populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus
perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi
ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque ibi
perspexisset renuntiat.
[22] Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur,
ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis
consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti
bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur.
Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum
hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem
habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas
iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem
recipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse
ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum
habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII
onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo
minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum
Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos
pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit. P. Sulpicium
Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere
iussit.
[23] His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum
tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et
naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset
administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam
attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas
conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare
continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad
egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo
convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit. Interim legatis tribunisque
militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit
monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut,
cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus D omnes res
ab iis administrarentur. His dimissis, et VII ab eo loco progressus aperto ac
plano litore naves constituit.
[24] At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu
et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis
subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa
difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non
poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi
onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in auctibus
consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut paulum in
aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela
coicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque
huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in
pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
[25] Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et
species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri
ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui
atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae
res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato
genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem
rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem
maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni
feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus
prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.' Hoc
cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre
coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi
ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent,
subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
[26] Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod
neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant
atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere
perturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex litore aliquos
singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos
adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos
tela coiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item
speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat,
his subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus
consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque
longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non
potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
[27] Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga
receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos
quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas
venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e
navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret,
comprehenderant atque in vincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt et in
petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam
ut ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem
legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere
se imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorum illi partem statim dederunt,
partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt.
Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se
civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
[28] His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in
Britanniam ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites
sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cum adpropinquarent
Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla
earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur,
aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo
cum periculo deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur,
necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
[29] Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a
maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat
incognitum. Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum
transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat,
et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla
nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus
fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad
navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus
perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et
omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat
hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.
[30] Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post
proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et
frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum
exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis
Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta
frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his
superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in
Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex
castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.
[31] At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen
et ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod
accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et
frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae
erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae
ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio
a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis
commode posset effecit.
[32] Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum
missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione
interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra
ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt
pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio
iter fecisset. Caesar id quod erat suspicatus aliquid novi a barbaris initum
consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci, ex
reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi
iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque
aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit.
Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua,
suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; tum
dispersos depositis armis in metendo occupatos Subito adorti paucis interfectis
reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis
circumdederant.
[33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes
perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum
ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex
essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio
excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur,
expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem
peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione
efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi
moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde
in currus citissime recipere consuerint.
[34] Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae]
tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes
constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem
et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et
brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris
omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt
continuos complures dies tempeststes, quae et nostros in castris continerent et
hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt
paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae
atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris
expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus
equitatusque coacta ad castra venerunt.
[35] Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore
videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen
nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum
transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio
diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt.
Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures
ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra
receperunt.
[36] Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace
venerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in
continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi
navigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo
post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem
pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non
potuerunt et paulo infra delatae sunt.
[37] Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter
CCC atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens
pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero
circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. Cum illi
orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI
convenerunt; qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio
misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis
IIII fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex iis
occiderunt. Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes
abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.
[38] Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus
quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui cum
propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio
superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Q.
Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus
eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se
omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in
Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia
obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris
dierum XX supplicatio a senatu decreta est.
| To Caesar | To the Library | To the Classics Homepage |