[1] L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens
ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat
quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas
veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad
celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in
nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras
commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad
multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis
utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas
adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. Ipse
conventibus Galliae citeribris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a
Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum
venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re
nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico
factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis
satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem
adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat.
Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem
aestiment poenamque constituant.
[2] His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem
Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,
circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum
inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et
longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus
deduci possint. Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid
fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu
commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum
XXX transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum
reliquit. Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines
Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio
parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.
[3] Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet
magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea
civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix; e
quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum
venit, se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi Romani
defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus
equitatum peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant
in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines
Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit.
Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis
adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis
privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent,
veritus ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: sese
idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem
in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam
laberetur: itaque esse civitatem in sua potestate, seseque, si Caesar
permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius fidei
permissurum.
[4] Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur
quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris
consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum
ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in eis filio propinquisque
eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est
uti in officio maneret; nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se
convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se
fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter
suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id
tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam
ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.
[5] His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus
pervenit. Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate
reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse;
reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. Eodem
equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor, principesque ex
omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat,
relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum
ipse abesset, motum Galliae verebatur.
[6] Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis
dictum est. Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum
novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis
cognoverat. Accedebat huc quod in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat sibi a
Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque
recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factum
ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere
contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare
timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate
sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare,
sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent: metu
territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse
consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos
omnes in Britanniam traductos necaret; fidem reliquis interponere, iusiurandum
poscere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio
administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.
[7] Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae
dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset
Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat,
prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies circiter
XXV in eo loco commoratus, quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam
partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio
Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret:
tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet.
At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente
Caesare domum discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione
atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum
mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil
hunc se absente pro sano facturum arbitratus, qui praesentis imperium
neglexisset. Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem
implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut
erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad
Caesarem omnes revertuntur.
[8] His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus
legionibus et equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem
frumentariam provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque
pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero
equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni
Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et
longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. Tum
rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae
caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. Qua in re
admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non
intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad
Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est
visus; sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo
convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque
quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a
litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.
[9] Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi
ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem
ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia
vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli
atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, et praesidio navibus Q. Atrium
praefecit. Ipse noctu progressus milia passuum circiter XII hostium copias
conspicatus est. Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco
superiore nostros prohibere et proelium committere coeperuut. Repulsi ab
equitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere
munitum, quem domestici belli, ut videbantur, causa iam ante praeparaverant: nam
crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex silvis rari
propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites
legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto, locum
ceperunt eosque ex silvis expulerunt paucis vulneribus acceptis. Sed eos
fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et
quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.
[10] Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in
expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum itineris
progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad
Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope
omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque
subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque
ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.
[11] His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari
atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex
nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL
navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex
legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; Labieno scribit,
ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat.
Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit
omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. In his rebus circiter
dies X consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis.
Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio
navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset,
maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi
bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a
maritimis civitatibus fiumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter
milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia
bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello
imperioque praefeceraut.
[12] Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in
insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli
inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum
appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi
permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo
creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis
pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis
ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque
generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et
anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca
sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
[13] Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra
Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex
Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc
pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque
occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam
Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc
medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores
subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies
continuos triginta sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus
reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti
noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio,
septingentorum milium. Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est
obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia
passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in
circuitu vicies centum milium passuum.
[14] Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium
incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt
consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt
pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum
efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt
promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Vxores
habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus
parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo
primum virgo quaeque deducta est.
[15] Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu
nostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores
fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribus interfectis
cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi intermisso spatio
imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum subito se ex
statione pro castris collocati, acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio
cohortibus a Caesare atque eis primis legionum duarum, cum hae perexiguo
intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnae perterritis
nostris per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eo
die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi pluribus
submissis cohortibus repelluntur.
[16] Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro
castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod
neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos
esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum periculo proelio dimicare,
propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab
legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio
contenderent. Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par
atque idem periculum inferebat. Accedebat huc ut numquam conferti sed rari
magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque
alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis succederent.
[17] Postero die procul a castris hostes in collibus
constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio
lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque
omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus
ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent.
Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt,
quoad subsidio confisi equites, cum post se legiones viderent, praecipites
hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque
consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus,
quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam
summis nobiscum copiis hostes contenderunt.
[18] Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines
Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc
aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis
ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus
praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim
legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum
capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum
sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
[19] Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita
spe contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor
essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via excedebat
locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque eis regionibus quibus
nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas compellebat
et, cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros
eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum
periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari
prohibebat. Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar
pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus
noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.
[20] Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum
civitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in
continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat
interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat, legatos ad
Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos;
petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem
mittat, qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides quadraginta
frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter
fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.
[21] Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria
prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis
sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni
abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus
onvenerit. Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa
munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo
proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum;
tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati
militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.
Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque
interfecti.
[22] Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad
Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor
reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit
atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso
adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta
multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes
reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis,
vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per
Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset
hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis
superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid
in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit;
interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.
[23] Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves
invenit refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et
nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare
instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero tot navigationibus neque
hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae milites portaret,
desideraretur; at ex eis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et
prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas
curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere omnes reicerentur.
Quas cum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione
excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit
ac summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima
luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.
[24] Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae
peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius
provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis
collocare legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unam in Morinos
ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in
Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in confinio Treverorum
hiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: eis Marcum Crassum quaestorem et
Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit. Vnam legionem,
quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars
maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant,
misit. Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam
legatos praeesse iussit. Ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiae
frumentariae sese mederi posse existimavit. Atque harum tamen omnium legionum
hiberna praeter eam, quam Lucio Roscio im pacatissimam et quietissimam partem
ducendam dederat, milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad
legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.
[25] Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius
maiores in sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque
in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus,
maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem inimici, multis
palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt. Defertur ea res ad
Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu
deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci
iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos
comprehensos ad se mittere. Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus
legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis
esse munitum.
[26] Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium
repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum
ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna
comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt
subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt. Cum
celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex parte
Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re
hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui
ex nostris ad colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere
vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.
[27] Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques
Romanus, familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam
ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos Ambiorix ad
hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri
debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis
suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare
remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos apud in servitute et catenis
tenuissent; neque id, quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut
voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut
non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati
porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere
non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit
imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse
Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse
dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Non facile
Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate
consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc
se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio,
ut suae ac militum saluti consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum
transisse; hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne priusquam
finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum
deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius
ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum iter per fines
daturum. Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et
Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.
[28] Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt.
Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda
existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque
humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat
credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit
controversia. Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum
ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris
discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri
posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium
impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria
non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia:
postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere
consilium?
[29] Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores
manus hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatis in
proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Caesarem
arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Calnutcs interficiendi Tasgeti
consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione
nostri ad castra venturos esse. Non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse
Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras
victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium
redactam superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi
persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? Suam
sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum
periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis
consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum,
qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non praesens
periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.
[30] Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta
primisque ordinibus acriter resisteretur, "Vincite," inquit, "si ita vultis,"
Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; "neque is sum,"
inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius
quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per te liceat, perendino die
cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant,
non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant."
[31] Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant,
ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem esse
rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent;
contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam
noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotus manus: superat sententia Sabini.
Pronuntiatur prima luce ituros. Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua
quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento
hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine periculo
maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur. Prima luce sic ex
castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine
amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.
[32] At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de
profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno
atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum
exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex
utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos
prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.
[33] Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare
et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia
deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio
consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere
accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re
communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et
in pugna militis officia praestabat. Cum propter longitudinem agminis minus
facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere
possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem
consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen
incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam
alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum
videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab
signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere
atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.
[34] At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota
acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam
atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria
posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi pares; nostri, tametsi
ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant,
et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium
cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant
neu propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant
(levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se
ad signa recipientes insequantur.
[35] Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum
quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime
refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela
recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis
qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur; sin autem locum
tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine
coniecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis
vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce
ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. Tum
Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae
auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; Quintus Lucanius, eiusdem
ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur;
Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda
vulneratur.
[36] His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul
Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad
eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit: si
velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad
militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam
fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut
excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de sua ac militum
salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo
perseverat.
[37] Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se
habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius
Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem
faciant imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque
consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. Tum
vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros
facto ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte
militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius
Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra
vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad
noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi
interficiunt. Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum
Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem
faciunt.
[38] Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in
Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem
intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque concitatis
postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque
ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant:
interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat;
nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici;
se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.
[39] Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios,
Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas
manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant nondum ad eum
fama de Tituri morte perlata. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut
nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent,
repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis magna manu Eburones,
Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare
incipiunt. Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is
dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc
adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.
[40] Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae
magnis propositis praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi
intercipiuntur. Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turres
admodum CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur,
perficiuntur. Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra
oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris resistitur.
Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laborem
intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas quietis datur. Quaecumque ad
proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes,
magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae
loricaeque ex cratibus attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset,
ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum
concursu ae vocibus sibi parcere cogeretur.
[41] Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis
aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.
Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse
in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna
oppugnari. Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae
causa. Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus
diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil
nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: licere
illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint
sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem
populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: si ab armis discedere
velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius
iustitia, quae petierint, impetraturos.
[42] Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum
XV hiberna cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis cognoverant
et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis docebantur; sed nulla
ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis caespites
circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nitebantur. Qua quidem ex re
hominum multitudo cognosci potuit: nam minus horis tribus milium pedum XV in
circuitu munitionem perfecerunt reliquisque diebus turres ad altitudinem valli,
falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
[43] Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes
fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more
Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres
testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. At tanta militum
virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur
maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes
fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet
nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime
fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc
habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque
interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi
non dabant. Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et
contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco
recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire
vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte
lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
[44] Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui
primis ordinibus appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas
inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis
summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones
pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, " Vorene? aut quem locum tuae probandae
virtutis exspectas ? hic dies de nostris controversiis iudicabit." Haec cum
dixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium confertissma est visa
irrumpit. Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existi
mationem subsequitur. Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit
atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc
scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi
facultatem. Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. Avertit
hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum, impeditumque
hostes circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. Ad
hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit: illum veruto arbitrantur
occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum
propellit; dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic
rursus circumvento fert subsidium Pullo, atque ambo incolumes compluribus
interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in
contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio
salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus
videretur.
[45] Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et
maxime quod magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum
pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur; quorum
pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. Erat unus
intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad
Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat. Hic servo spe libertatis
magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. Has ille in
iaculo illigatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad
Caesarem pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.
[46] Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statim
nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab
eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se
venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium Fabium legatum mittit, ut in
Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. Scribit
Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum legione ad fines Nerviorum
veniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo aberat longius, non putat
exspectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis colligit.
[47] Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu
certior factus eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum Samarobrivae praeficit
legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum,
litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat
relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum
legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes
ad eum Treverorum copiae venissent, veritus, si ex hibernis fugae similem
profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, praesertim quos
recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo
legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit; docet
omnes equitatus peditatusque copias Treverorum tria milia passuum longe ab suis
castris consedisse.
[48] Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium
legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in
celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex captivis
cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit. Tum
cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam
deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra
ab hostibus consilia cognoscantur. Si adire non possit, monet ut tragulam cum
epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat. In litteris
scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam
virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam
mittit. Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio
die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur. Ille perlectam in
conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum
procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.
[49] Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt,
ad Caesarem omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX.
Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus,
repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute
diligenterque faciat: perscribit in litteris hostes ab se discessisse omnemque
ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media nocte Caesar
adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat. Postero die
luce prima movet castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans
vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. Erat magni periculi res
tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem
sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat: consedit et quam
aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua per se vix
hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum
quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus
veniat. Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo
commodissime itinere vallem transire possit.
[50] Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis
utrique sese suo loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae nondum
convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum
locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet, si id
efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem
rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque
cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere seque in castra
recipere iubet, simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque
obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum
simulatione agi timoris iubet.
[51] Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt
aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius
accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque
circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam
tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore
potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis
singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii
vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis
eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino
pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes
armis exuit.
[52] Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque
intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat,
omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas
turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit
non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus iudicat
rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae.
Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; centuriones singillatim
tribunosquc militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio
Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit.
Postero die contione habita rem gestam proponit, milites consolatur et
confirmat: quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc
aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute
eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior
dolor relinquatur.
[53] Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de
victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum
abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam
noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore significatio victoriae
gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama ad Treveros perlata
Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu
profugit copiasque omnes in Treveros reducit. Caesar Fabium cum sua legione
remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis
hibernis hiemare constituit et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam
hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte
perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios
legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili caperent atque
unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia
habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris
intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In
his ab Lucio Roscio, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus
est magnas Gallorum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur,
oppugnandi sui causa convenisse neque longius milia passuum octo ab hibernis
suis afuisse, sed nuntio allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae
similis discessus videretur.
[54] At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis
alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam
partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas in primis
firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem
constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque
maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille
praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti regno domoque expulerunt
et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum
venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros
valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus
voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo
semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum
fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit
non suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis
de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus
praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia
perferrent gravissime dolebant.
[55] Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum
tempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfecta
multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli civitati Germanorum
persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti
bello et Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos. Hac spe
lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos
parare, exules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac
tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum
legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.
[56] Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte
Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque
bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus
suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum est
initium belli, quo lege communi omnes puberes armati convenire consuerunt; qui
ex eis novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus
affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis,
generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non
discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat. His rebus confectis, in
concilio pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus
Galliae civitatibus; huc iturum per fines Remorum eorumque agros popula turum
ac, priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum. Quae fieri velit
praecipit.
[57] Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris
sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei
bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atque eius propinquis
oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad
finitimas civitates equitesque undique evocat: his certum diem conveniendi
dicit. Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius
vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut
territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
Labienus suos intra munitionem continebat timorisque opinionem, quibuscumque
poterat rebus, augebat.
[58] Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra
accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos
arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra
continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset.
Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi
magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia
verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato responso, ubi visum
est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis
omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque
in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent
Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod
mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui
occiderint praemia; summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis
consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus
Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites
quos possunt consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et
Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum
Caesar quietiorem Galliam.
| To Caesar | To the Library | To the Classics Homepage |