[1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum
exspectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos
dilectum habere instituit; simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse
ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia
consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet,
magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas
videri Italiae facultates ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non
modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. Quod
cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per
suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus
duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, et
celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina atque opes possent.
[2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a
Treveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam
polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores
temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando inter se confirmant
obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt.
Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios,
Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis,
Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus
consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari,
maturius sibi de bello cogitandum putavit.
[3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis
legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut
convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque
ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque
obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna
legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum
reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac
defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium
Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum
memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro
suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque
itineribus eo pervenit.
[4] Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili
fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici
posset, adesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistunt legatosque
deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat
in fide civitas. Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam excusationemque
accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis esse
arbitrabatur. Obsidibus imperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. Eodem
Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renis, quorum erant in
clientela: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat
civitatibus.
[5] Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum
Treverorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum cum equitatu Senonum secum
proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio
civitatis motus exsistat. His rebus constitutis, quod pro explorato habebat
Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo
circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus
silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam
miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse
Germanis in amicitiam cognoverat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat
quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut
cum Transrhenanis congredi cogeretur. Hoc inito consilio totius exercitus
impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci
iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi
nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque
eodem conferunt.
[6] Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco
Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia
vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebus
coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Ille obsidibus
acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius
legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum
equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treveros proficiscitur.
[7] Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis
peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus
hiemaverat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius bidui via aberant, cum
duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positis castris a milibus
passuum XV auxilia Germanorum esspectare constituunt. Labienus hostium cognito
consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio
quinque cohortium impedimentis relicto cum viginti quinque cohortibus magnoque
equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra
communit. Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque
praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros
existi mabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam,
quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in
dubium non devocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec
ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis
rebus favere natura cogebat. Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus
convocatis, quid sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det
suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo
castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit. Haec quoque
per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes
deferuntur.
[8] Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum
Galli cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent--longum
esse per territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati
dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque
impeditam adoriri non audeant--flumen transire et iniquo loco committere
proelium non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen
eliceret, eadem usus simulatione itineris placide progrediebatur. Tum praemissis
paulum impedimentis atque in tumulo quodam collocatis "Habetis," inquit,
"milites, quam petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis:
praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori
praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existimate." Simul signa
ad hostem converti aciemque dirigi iubet, et paucis turmis praesidio ad
impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit. Celeriter nostri
clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere
credebant infestis signis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non potuerunt
ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. Quos Labienus
equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis, paucis post
diebus civitatem recepit. Nam Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum
fuga sese domum receperunt. Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis
auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab
initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est
traditum.
[9] Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de
causis Rhenum transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se
Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis
rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem
instituit. Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus
efficitur. Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito
motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit. Vbii, qui ante obsides
dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos
mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se
fidem laesam: petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum
innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare
pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum
satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
[10] Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos
omnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint
imperio denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis
rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Vbiis imperat ut
pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros
atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi
condicionem posse deduci; mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant
quaeque apud eos gerantur cognoscant. Illi imperata faciunt et paucis diebus
intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu
Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent,
penitus ad extremos fines se recepisse: silvam esse ibi infinita magnitudine,
quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro
obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque
prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare
constituisse.
[11] Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse
videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese
proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis
partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque
factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio habere
existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque
redeat. Itaque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe
contra potentio rem auxili egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non
patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec
eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes
divisae sunt duas.
[12] Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes
erant Aedui, alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod summa
auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos
atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis
pollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factis secundis
atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut
magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum
filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili
inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius
principatum obtinerent. Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa
Romam ad senatum profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris facta
commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis,
novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant,
meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum
gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant. In eorum locum
Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei,
qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se
Remis in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et
repente collectam auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, ut longe
principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero
atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae
nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut
magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem
dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. Sed de
his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis
intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur:
ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi
sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque
constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de
hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque
constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit,
sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est
interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt,
aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque
his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus
druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut
si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares,
suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo
anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur,
considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent,
conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta
atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam
rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
[14] Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum
reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis
excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus
propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque
annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea
litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus
Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod
neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris
confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio
litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc
volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad
alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa
praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de
rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti
tradunt.
[15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod
bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti
aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur,
atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se
ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
[16] Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus,
atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis
periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos
vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis
nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari
arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani
magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus
complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia
eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora
dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad
innocentium supplicia descendunt.
[17] Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima
simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum
ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.
Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam
reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum
atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem
bella regere. Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint
plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in
unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis
consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam
religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque
ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
[18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque
ab druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero
dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic
observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab
reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae
sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in
publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
[19] Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine
acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant.
Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum
vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum
pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem;
et cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt
et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum
quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis
excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa;
omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia,
ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse
constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
[20] Quae civitates commodius suam rem publicam administrare
existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis
rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio
communicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus
terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est.
Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse ex usu iudicaverunt
multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.
[21] Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque
druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum
numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et
Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in
venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac
duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos
ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant. Intra
annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus;
cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et
pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.
[22] Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in
lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet
proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus
cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri
attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt
causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura
commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores
possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos
aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones
dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas
quisque opes cum potentissimis aequari videat.
[23] Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se
vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos
agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; simul hoc se
fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum
civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut
vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis
magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt
controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines
cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae
causa fieri praedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem
fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem
probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur: qui ex
his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his
rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de
causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus
patent victusque communicatur.
[24] Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute
superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam
trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca
circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse
video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi
consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet
iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quod in eadem inopia, egestate,
patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis
autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam
atque usus largitur, paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se
quidem ipsi cum illis virtute comparant.
[25] Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est,
latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque
mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum
finibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium;
hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque gentium
fines propter magnitudinem adtingit; neque quisquam est huius Germaniae, qui se
aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut,
quo ex loco oriatur, acceperit: multaque in ea genera ferarum nasci constat,
quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris
et memoriae prodenda videantur haec sunt.
[26] Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures
unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt,
cornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late divunduntur. Eadem est feminae
marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.
[27] Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis
capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque
sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa
procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare
possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum
modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a
venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt
aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc
cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una
ipsae concidunt.
[28] Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt
magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis
eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt
parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant
adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his
interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt
laudem. Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti
possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus
differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in
amplissimis epulis pro poculis utuntur.
[29] Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos
sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra
demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non
progredi longius; sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut
eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae ripas
Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo
ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim
pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco
praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. Ipse, cum
maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam
silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque
Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem
patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate
itineris atque opportunitate temporis proficere possit; monet, ut ignes in
castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat: sese
confestim subsequi dicit.
[30] Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque
omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit: eorum
indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse
dicebatur. Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna. Nam
[31] Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod
proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum
adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. Sed
certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in
Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit; qui proximi Oceano
fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt: multi
ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt. Catuvolcus,
rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate
iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus
precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius
magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.
[32] Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui
sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in
hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam
esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia
misisse. Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex
fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines
eorum se violaturum negavit. Tum copiis in tres partes distributis impedimenta
omnium legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in
mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa
consederant. Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni
munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio
impedimentis legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime
conscriptas ex Italia traduxerat. Ei legioni castrisque Quintum Tullium
Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit.
[33] Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus ad
Oceanum versus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet; Gaium
Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos adiacet
depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in
Mosam, extremasque Arduennae partis ire constituit, quo cum paucis equitibus
profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem septimum sese reversurum
confirmat; quam ad diem ei legioni quae in praesidio relinquebatur deberi
frumentum sciebat. Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo
facere possint, ad eum diem revertantur, ut rursus communicato consilio
exploratisque hostium rationibus aliud initium belli capere possint.
[34] Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non
oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa
multitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita
spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat. Haec loca vicinitatibus
erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda
(nullum enim poterat universis perterritis ac dispersis periculum accidere),
sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem
exercitus pertinebat. Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et
silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium
confici stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures
manus diducendique erant milites; si continere ad signa manipulos vellet, ut
instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat
praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi
singulis deerat audacia. Vt in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia
provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur,
etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento
noceretur. Dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe
praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam
legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali
facinore stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter
convenit.
[35] Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque
appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti
constituerat. Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus
cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus
erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret. Trans Rhenum ad Germanos
pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari. Cogunt
equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga
Tencteros atque Vsipetes supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque
triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque
ab Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos
excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur.
Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos,
non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum
longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex
captivis "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus
licet iam esse fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc
omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne
murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat."
Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi
Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.
[36] Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum
summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam
extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum
Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat, neque ulla de
reditu eius fama adferebatur, simul eorum permotus vocibus, qui illius
patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non
liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus
maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus
offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas
inter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus
aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub
vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum,
quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.
[37] Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt
protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra
irrumpere conantur, nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam
castris appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores
recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re nova perturbantur,
ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. Circumfunduntur ex reliquis
hostes partibus, si quem aditum reperire possent. Aegre portas nostri tuentur,
reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. Totis trepidatur castris,
atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam
in partem quisque conveniat provident. Alius iam castra capta pronuntiat, alius
deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit; plerique
novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in
eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis
confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus
praesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex
manibus dimittant.
[38] Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius
Baculus, qui primum pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus
proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atque
omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in
summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit.
Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una
proelium sustinent. Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre
per manus tractus servatur. Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant
tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
[39] Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem
exaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic vero
nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus
militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab
his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur.
Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legiones
credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea despecta
paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.
[40] Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter
deiecti se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites.
Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniam tam propinqua sint
castra, et si pars aliqua circumventa ceciderit, at reliquos servari posse
confidunt; alii, ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant casum. Hoc
veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaque
inter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus,
per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt.
Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur. At ei
qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in
eo quod probaverant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque
eam quam prodesse aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in
castra recipere conati iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum nonnulli
ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant
ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent,
fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars horum virtute summotis hostibus
praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit.
[41] Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros
iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in silvis
deposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum
hostium terror ut ea nocte, cum Gaius Volusenus missus cum equitatu ad castra
venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. Sic omnino
animos timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis
equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra
oppugnaturos fuisse contenderent. Quem timorem Caesaris adventus sustulit.
[42] Reversus ille eventus belli non ignorans unum, quod
cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu
locum relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu potuisse
iudicavit, multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum
barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur, quod
Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur,
ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.
[43] Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto
numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia
aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis
agebatur; frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum
consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si qui
etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium
inopia pereundum videretur. Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes
partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent
captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi
illata atque infinito labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros
putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem
defuisse videretur, atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu
occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam
quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.
[44] Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum
cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae
indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de
Accone, qui princeps eius consili fuerat, graviore sententia pronuntiata more
maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus cum
aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in
Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit
frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos
profectus est.
To Caesar
To the Library
To the Classics Homepage