[1] Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in
Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de]
senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent,
delectum tota provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam
celeriter perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galli, quod res
poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus
ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui iam ante se populi Romani
imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia inire
incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis
locis queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere
demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac
praemius deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in
libertatem vindicent. In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum
clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse
facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque
imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit. Postremo in acie
praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a
maioribus acce perint recuperare.
[2] His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum
communis salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos
pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint ne
res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus
signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli
ab reliquis deserantur. Tum collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus
qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.
[3] Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno
ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos,
qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum
equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt
bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur.
Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque
significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit.
Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in
finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum
LX.
[4] Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius,
Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius
obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat
interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius consilio
ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque
principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido
Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac
perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam
perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis
copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex civitate.
Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide
maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos,
Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit:
omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his
civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci
iubet, armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat
constituit; in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperi
severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiore commisso
delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis
aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et
magnitudine poenae perterreant alios.
[5] His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium
Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in
Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant in fide,
legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere
possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat,
copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen
Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati
neque flumen transire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se
Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint,
ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent.
Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod
nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum
discessu statim cum Arvernis iunguntur.
[6] His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille
urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in
Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna difficultate
adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. Nam si legiones in
provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dimicaturas intellegebat;
si ipse ad exercitum contenderet, ne eis quidem eo tempore qui quieti viderentur
suam salutem recte committi videbat.
[7] Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem
Arvernis conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides
accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem facere
contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit,
ut Narbonem proficisceretur. Eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in
Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae
loca hostibus erant finitima, constituit; partem copiarum ex provincia
supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum
contingunt, convenire iubet.
[8] His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod
intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons
Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima
nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita
viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum pervenit. Quibus
oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne
singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus
imperat, ut quam latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem
inferant. Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem
perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis
consulat, neve ab hostibus diripiautur, praesertim cum videat omne ad se bellum
translatum. Quorum ille precibus per motus castra ex Biturigibus movet in
Arveruos versus.
[9] At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de
Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi
equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis
praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur:
daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His constitutis rebus
suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus
recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque
nocturno itinere intermisso per fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae
legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili,
celeritate praecurreret. Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit
priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari
posset. Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque
inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos
Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.
[10] Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium
capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne
stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in
eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re
frumentaria duris subvectionibus laboraret. Praestare visum est tamen omnis
difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates
alienare. Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios
qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum
magno animo sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius
exer citus relictis ad Boios proficiscitur.
[11] Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset,
ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur,
oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex oppido
legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari
iubet. Ea qui conficeret, a. Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum
iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; qui tum primum allato nuntio de
oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent,
praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo
pervenit. Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum
oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat et, quod
oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido
profugerent, duas legiones in armis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam
noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per
exploratores nuntiata Caesar legiones quas expeditas esse iusserat portis
incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero
desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae
multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam
militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit.
[12] Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit,
oppuguatione destitit atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum
positum in via Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum
venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate
reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos
produci, obsides dari iubet. Parte iam obsidum tradita, cum reliqua
administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma
iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen
Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in
spem auxili venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere, murum
complere coeperunt. Centuriones in oppido, cum ex significatione Gallorum novi
aliquid ab eis iniri consili intellexissent, gladiis destrictis portas
occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.
[13] Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium
equestre committit: laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC
summittit, quos ab initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli
sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen
receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos,
quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei
dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat
maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione,
profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem
redacturum confidebat.
[14] Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni,
Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione
esse bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum,
ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse facile, quod equitatu
ipsi abundent et quod anni tempore subleventur. Pabulum secari non posse;
necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus
deligi posse. Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos
atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi
causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in
finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam non
laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque interesse,
ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non
possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab
omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu
Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut
acerba videautur, multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem
abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
[15] Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX
urbes Biturigum iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus
partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant,
tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter
amissa reciperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in communi concilio,
incendi placeret an defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne
pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit
civitati, suis manibus succendere cogerentur: facile se loci natura defensuros
dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat
et perangustum aditum. Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige,
post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido
idonei deliguntur.
[16] Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur
et locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia
passuum XVI. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad
Avaricum agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. Omnes nostras
pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario
procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione
provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque
itineribus iretur.
[17] Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae
intermissa [a] flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum
habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam
circumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque Aeduos
adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum
adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma,
celeriter quod habuerunt consumpserunt. Summa difficultate rei frumentariae
adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis
aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex
longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab
eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. Quin etiam
Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam
ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret,
petebant: sic se complures anuos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam
acciperent, nusquam infecta re discederent: hoc se ignominiae laturos loco, si
inceptam oppugnationem reliquissent: praestare omnes perferre acerbitates, quam
non civibus Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent. Haec
eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem
deferrentur.
[18] Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar
cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque
ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent,
insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos
arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium
castra mane pervenit. Illi celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito
carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco
edito atque aperto instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas
conferri, arma expediri iussit.
[19] Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus
fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus
quinquaginta. Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant
generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis
obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur,
haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui propinquitatem loci videret
paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniqui tatem
condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret.
Indignantes milites Gaesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo
spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et
quot virorum tortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo
paratos videat, ut nullum pro sua laude periculum recusent, summae se
iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. Sic
milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem
pertinebant oppidi administrare instituit.
[20] Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis
insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu
discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu
Romani tanta opportunitate et celeritate venissent: non haec omnia fortuito aut
sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu
quam ipsorum habere beneficio--tali modo accusatus ad haec respondit: Quod
castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius
Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione
defenderet: equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et
illic fuisse utilem, quo sint profecti. Summam imperi se consulto nulli
discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur;
cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem
ferre non possent. Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio
vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco superiore
cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in
castra receperint. Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare,
quod habere victoria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata:
quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem
accipere videantur. "Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari,
audite Romanos milites." Producit servos, quos in pabulatione paucis ante diebus
exceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti quae interrogati
pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam
ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent:
simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre
operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione
oppidi profecissent, triduo exercitum deducere. "Haec," inquit, "a me,"
Vercingetorix, "beneficia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera
sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem
turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me
provisum est."
[21] Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat,
quod facere in eo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse
Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum
administrari posse. Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in
oppidum mittantur, nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent,
quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare
intellegebant.
[22] Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius que
modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia
imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et laqueis
falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et
aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae
atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum autem murum ex omni
parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis
nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in
opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus
agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos
cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis
saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.
[23] Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes
derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos
pedes, in solo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere
vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis
effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem
illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus
intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur. Sic
deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. Hoc cum in
speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae
rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium
summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia
defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta
neque perrumpi neque distrahi potest.
[24] His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto
tempore frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia
haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX
exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus
consuetudine excubaret milites que hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere
intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem,
quem cuniculo hostes succenderant, eodemque tempore toto muro clamore sublato
duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat, alii faces atque aridam
materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus
ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur
auxilium vix ratio iniri posset. Tamen, quod instituto Caesaris semper duae
legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere,
celeriter factum est, ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent
aggeremque inter scinderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum
concurreret.
[25] Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis
pugnaretur, semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis, quod
deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum
animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque Galliae
salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit inspectantibus
nobis quod dignum memoria visum praetereundum non existimavimus. Quidam ante
portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione
turris proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit.
Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur; eadem
ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus,
nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere
atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.
[26] Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero
die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige.
Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant,
propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus,
quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat. Iamque hoc facere
noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt
flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et
communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam
naturae et virium infirmitas impediret. Vbi eos in sententia perstare viderunt,
quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et
significare de fuga Romanis coeperunt. Quo timore perterriti Galli, ne ab
equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.
[27] Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus
quae facere instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum
consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro
dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid fieri
vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto expeditis, cohortatus ut
aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent, eis qui primi
murum ascendissent praemia proposuit militibusque signum dedit. Illi subito ex
omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt.
[28] Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in
foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte
obviam contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in aequum locum
sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt, veriti ne omnino
spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu
petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a
militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta; nec fuit
quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati
non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex
omni numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se
ex oppido eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa
iam nocte silentio ex fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu
et misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via dispositis familiaribus
suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae
cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.
[29] Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque
est ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute
neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis,
cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello omnes secundos rerum
proventus exspectent. Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes
ipsos haberet; sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum
uti hoc incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis
sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua
diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius
consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum
habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari ut castra
munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent.
[30] Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse
animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et
conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere et praesentire
existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum
censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt,
sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. Simul in
spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque
eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati,
homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
[31] Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo
laborabat ut reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque
alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione
subdola aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico expugnato refugerant,
armandos vestiendosque curat; simul, ut deminutae copiae redintegrarentur,
imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra
adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia,
conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat
expletur. Interim Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater
ab senatu nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos
ex Aquitania conduxerat ad eum pervenit.
[32] Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi
copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia
refecit. Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum
vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque
elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Aeduorum veniunt
oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat: summo esse in periculo
rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem
annum obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus
creatum esse dicat. Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem
adulescentem, alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum hominem
summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno
eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis; divisum senatum,
divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod si diutius alatur
controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat. Id ne accidat,
positum in eius diligentia atque auctoritate.
[33] Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum
esse existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri
consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper
aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars
quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei
praevertendum existimavit et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum
obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus
eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem
et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis
civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio
tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex una
familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu
esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, Convictolitavem, qui per
sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem
obtinere iussit.
[34] Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut
controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus
huic bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia
exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent,
quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes
divisit: quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex
ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus
partem illi attribuit, partem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix
omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere
coepit.
[35] Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu
fereque e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi
effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus
res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum
Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id accideret, silvestri loco castris
positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix rescindendos
curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas
copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat, misit, apertis quibusdam
cohortibus, uti numerus legionum constare videretur. His quam longissime possent
egredi iussis, cum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castra perventum,
isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit.
Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto
reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem
dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.
[36] Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit
equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in
altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de
obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At
Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus circum se intervallis
separatim singularum civitatium copias collocaverat atque omnibus eius iugi
collibus occupatis, qua despici poterat, horribilem speciem praebebat;
principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima
luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid
administrandum videretur; neque ullum fere diem intermittebat quin equestri
proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum
perspiceret. Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie
munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna
parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur. Sed is locus
praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis Caesar ex
castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio
potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a
maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam
singuli commeare possent.
[37] Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus,
cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis
pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps
Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes. Cum his
praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint. Vnam
esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae victoriam detineat; eius
auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia
non fore. Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut
iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. Cur
enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam
Romani ad Aeduos veniant? Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et
praemio deductis, cum se vel principes eius consili fore profiterentur, ratio
perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci
posse non confidebant. Placuit ut Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari
ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius
ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat constituunt.
[38] Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter
XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo
proficiscimur," inquit, "milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas
interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis
ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa
caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis
dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronuntiare." Producuntur hi quos ille
edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat,
multitudini exponunt: multos equites Aeduorum interfectos, quod collocuti cum
Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex
media caede fugisse. Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat.
"Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam
contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. An dubitamus quin nefario facinore
admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis
animi est, persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos
latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una
erant: magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter
excruciatos interficit. Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio
de caede equitum et principum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse
fecerit suas iniurias persequantur.
[39] Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae
domi potentiae, et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari,
quem Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem
perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati. His erat
inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum controversia alter pro
Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverant. Ex eis Eporedorix
cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne
patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani
deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus
coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi
momento aestimare posset.
[40] Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod
semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione
legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit
spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate
videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus castris praesidio
relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad
hostes fugisse. Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore
permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum
conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque
omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, quos illi
interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet. His
cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem
significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt. Litaviccus cum suis
clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere
patronos, Gergoviam profugit.
[41] Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo
beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque
horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. Medio fere
itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis
copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis succederent
nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum
perpetuo esset isdem in vallo permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis
generis telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse
tormenta. Fabium discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras
pluteosque vallo addere et se in posterum diem similemque casum apparare. His
rebus cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit.
[42] Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab
Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit
alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi
est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona civium Romanorum
diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. Adiuvat rem proclinatam
Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem
reverti pudeat. Marcum Aristium, tribunum militum, iter ad legionem facientem
fide data ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi
causa ibi constiterant. Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis
exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem
multitudinem armatorum concitant.
[43] Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate
Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio
demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci fatrumque bona
publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt
reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex
direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae exterriti
consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus
sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest
legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de
civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipse maiorem
Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia
inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret,
ne profectio nata ab timore defectionis similis fugae videretur.
[44] Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei
gerendae. Nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset,
animadvertit collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui
superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex
perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. Constabat
inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius
iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram
partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno
colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque
omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a
Vercingetorige evocatos.
[45] Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas;
eis de media nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur.
Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his
stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione
collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites qui latius ostentationis
causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones. Haec procul
ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra, neque tanto spatio
certi quid esset explorari poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulum
progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. Augetur Gallis
suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua castra
hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis
militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris
in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri
velit ostendit: in primis monet ut contineant milites, ne studio pugnandi aut
spe praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci habeat incommodi
proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis esse rem, non proeli. His
rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Aeduos
mittit.
[46] Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta
regione, si nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc
circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio
fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex
pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque inferiore
omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi
densissimis castris compleverant. Milites dato signo celeriter ad munitionem
perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in castris
capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo
oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis parte nudata vulnerato
equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet.
[47] Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui
cani iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac
reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles
intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare
praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et
superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimaverunt
quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro
oppidi portisque appropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus orto
clamore, qui longius aberant repentino tumultu perterriti, cum hostem intra
portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro
vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus
obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a
mulieribus quidem atque infantibus abstinerent: nonnullae de muris per manus
demissae sese militibus tradebant. Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem
inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque
commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares
atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in
murum extulit.
[48] Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra
demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam
crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno
concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primus venerat, sub muro consistebat
suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum cum magna multitudo convenisset,
matres familiae, quae paulo ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari
et more Gallico passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre
coeperunt. Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et
spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant.
[49] Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias
videret, praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris
praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub
infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si nostros loco depulsos
vidisset, quo minus libere hostes insequerentur terreret. Ipse paulum ex eo loco
cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.
[50] Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero,
nostri virtute confiderent, subito sunt Aedui visi ab latere nostris aperto,
quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi
similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris
humeris exsertis animadvertebantur, quod insigne +pacatum+ esse consuerat, tamen
id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant. Eodem
tempore Lucius Fabius centurio quique una murum ascenderant circumventi atque
interfecti muro praecipitabantur. Marcus Petronius, eiusdem legionis centurio,
cum portam excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi desperans
multis iam vulneribus acceptis manipularibus suis, qui illum secuti erant,
"Quoniam," inquit, "me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe
vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data
facultate vobis consulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis
reliquos a porta paulum summovit. Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit,
"meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde
abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita puguans post paulum
concidit ac suis saluti fuit.
[51] Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus
amissis deiecti sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima
tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII
legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio
legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi primum planitiem attigerunt,
infestis contra hostes signis constiterunt. Vercingetorix ab radicibus collis
suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti
desiderati.
[52] Postero die Caesar contione advocata temeritatem
cupiditatemque militum reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum
aut quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab
tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas loci
posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu
deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum
in contentione propter iniquitatem loci accideret. Quanto opere eorum animi
magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis,
non murus oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque
reprehendere, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum
sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam
virtutem atque animi magnitudinem desiderare.
[53] Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis
militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci
attulisset id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae
ante senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum
Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri
proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die
fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos
confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra. Ne tum quidem insecutis
hostibus tertio die ad flumen Elaver venit; pontem refecit exercitumque
traduxit.
[54] Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus
discit cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse
ipsos antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam
Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem
civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre
iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his
breviter sua in Aeduos merita exposuit, quos et quam humiles accepisset,
compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis copiis, imposito stipendio,
obsidibus summa cum contumelia extortis, et quam in fortunam quamque in
amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium
temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis mandatis eos
ab se dimisit.
[55] Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris
opportuno loco positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam
publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc
magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum
miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis
cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos
maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad
eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda
publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt. Itaque
interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam
atque equos inter se partiti sunt; obsides civitatum Bibracte ad magistratum
deducendos curaverunt; oppidum, quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui
esset usui Romanis, incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus
avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis
regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere
equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re
frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere
possent. Quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut
omnino vado non posse transiri videretur.
[56] Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si
esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo
coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam
converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum infamia
atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque difficultas impediebat,
tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis legionibus quas una miserat
vehementer timebat. Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus
confectis contra omnium opinionem ad Ligerem venit vadoque per equites invento
pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma
liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret,
atque hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit
frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter
in Senones facere instituit.
[57] Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento,
quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio,
cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod
positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius adventu ab hostibus cognito
magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperi traditur
Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem
scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. Is cum animadvertisset
perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum
magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
[58] Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere
paludem explere atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri
animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat
itinere Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum,
ut paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus circiter quinquaginta
celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis
oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido
potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum
traducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cognita ab
eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi
iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae contra
Labieni castra considunt.
[59] Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de
Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in
colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in
provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem defectione Aeduorum
cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum
parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi
capiendum consilium atque antea senserat intellegebat, neque iam, ut aliquid
adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum
reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia
maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque
instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis
interclusas maximum flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus obiectis ab
animi virtute auxilium petendum videbat.
[60] Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae
imperasset diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo
deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia
quattuor milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari
iubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat,
castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte
cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat.
Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem partem
mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit
quo naves appelli iusserat.
[61] Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni
fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta
tempestas, ab nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis
administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Vno fere
tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem
tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte
exaudiri et paulo infra milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod
existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione
Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam
praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa,
quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra
Labienum duxerunt.
[62] Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium
acies cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et
secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductu
saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum
proeli. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes
pelluntur atque in fugam coniciuntur; ab sinistro, quem locum duodecima legio
tenebat, cum primi ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime
reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium
Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu
victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu
gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo
quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt.
Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni
erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque
ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic cum
suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt
interfecti. Hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta
totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
[63] Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in
omnes partes circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad
sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos
deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige Aedui
ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata contendunt ut
ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae
concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis
suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem.
Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum
sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit
causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui
ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris
indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab
reliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et
Viridomarus Vercingetorigi parent.
[64] Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei
constituit. Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet;
peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum
aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu
frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere, aequo modo animo sua ipsi
frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum
imperium libertatemque se consequi videant. His constitutis rebus Aeduis
Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc
addit equites octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri
Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in
Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos
mittit. Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat,
quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus
pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.
[65] Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium
duarum et viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes
partes opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur
et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque
aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur. Allobroges crebris ad
Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur.
Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus
itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in
Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque
ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant.
Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum
reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.
[66] Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis
equitesque qui toti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto
numero, cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo
facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab
Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad concilium
praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere in provinciam
Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis
esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim
coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine
impeditos adorirantur. Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur,
iter facere non posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis
suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri.
Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, et
ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore faciant animo, copias se omnes
pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. Conclamant equites
sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos,
ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium
perequitasset.
[67] Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die
in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt,
una primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque
equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in
partibus. Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. Si qua in
parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar
aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et
nostros spe auxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugum
nacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum
pedestribus copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt. Qua re
animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit
caedes. Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus
equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et
Cavarillus, qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et
Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello
contenderant.
[68] Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris
collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter
facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit.
Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio
relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus
hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit.
Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte
exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare
instituit.
[69] Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito
loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duo
duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia
passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex omnibus partibus colles
mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub
muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae
Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum
praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia
passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti
tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito
eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
[70] Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie,
quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra
demonstravimus. Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar
Germanos summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab
hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur: hostes
in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis
relictis coacervantur. Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magna
caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere
conantur. Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet.
Non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli: veniri ad se confestim
existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt.
Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis,
compluribus equis captis Germani sese recipiunt.
[71] Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis
perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere.
Discedentibus mandat ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per
aetatem arma ferre possint ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit
obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi
libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint,
milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita
se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari
posse parcendo. His datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda vigilia
silentio equitatum mittit. Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam
eis qui non paruerint constituit: pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis
compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit;
copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit. His rationibus
auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare.
[72] Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar
haec genera munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit,
ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent.
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc
consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum
corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones
hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos
conicere possent. Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem
altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex
flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit.
Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras
pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere
circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
[73] Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas
munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris
progrediebantur: ac non numquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex
oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. Quare ad haec rursus opera
addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent.
Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis
ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc
illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis
eminebant. Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui
intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos appellabant. Ante
quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem
pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio. Huc teretes stipites
feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non
amplius digitis quattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi
causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad
occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. Huius generis octoni
ordines ducti ternos inter se pedes distabant. Id ex similitudine floris lilium
appellabant. Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram
infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur;
quos stimulos nominabant.
[74] His rebus perfectis regiones secutus quam potuit
aequissimas pro loci natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem
generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne
magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia circumfundi
possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum triginta pabulum
frumentumque habere omnes convectum iubet.
[75] Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum
indicto non omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix,
convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta
multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem
habere possent. Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis,
Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis
Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse
consuerunt; Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus
duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis
et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis,
Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem;
Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus
terna; Rauracis et Boiis bina; [XXX milia] universis civitatibus, quae Oceanum
attingunt quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero
Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli.
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque
arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio
obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
[76] Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque
utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis
civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi
Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis
vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque
amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum
incumberent. Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in
Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur.
Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno,
consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus
attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et fiduciae
pleni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam qui aspectum modo
tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio,
cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque
cernerentur.
[77] At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua
auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis
gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis
dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent,
eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius
singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae
habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui
turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium
loco neque ad concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem
probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis
memoria videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre
non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem
patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas
potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem: sed in
consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium
concitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis
consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus
proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae
salutis causa suum periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut
animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere.
An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo?
Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri
putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his
utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei timore exterriti diem
noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consili est? Facere, quod nostri
maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida
compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles
videbantur vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si
exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi
pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia
Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt
atque alias terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt.
Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama
nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere
atque his aeternam iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella
gesserunt. Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis,
respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus
commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute."
[78] Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut
aetate inutiles sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam
ad Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si res
cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam
condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus
exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus
precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. At Caesar
dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat.
[79] Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi
permissa erat cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore
occupato non longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero
die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem tria
milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum ab eo
loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus
in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit gratulatio inter eos, atque omnium
animi ad laetitiam excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum considunt et
proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque
omnes casus comparant.
[80] Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum
disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum
ex castris educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae
summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae
proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis
armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum
equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vuluerati proelio
excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros
multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus
continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos
confirmabant. Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter
factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad
virtutem excitabant. Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria
pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt
eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi
interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra
insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ei qui ab Alesia
processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt.
[81] Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium,
scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad
campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua significatione qui
in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere,
fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad
oppugnationem pertinent parant administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat
tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus
diebus, ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis
librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent.
Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura
tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus
hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant,
his auxilio ex ulterioribus castellis deductos summittebant.
[82] Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine
telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis
inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac
turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis
nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti ne ab latere aperto ex
superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. At
interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant
proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati
prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re
infecta in oppidum reverterunt.
[83] Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant
consulunt; locorum peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs
munitionesque cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter
magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene
iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius Antistius Reginus et
Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis per
exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum
civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque pacto agi
placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies
esse videatur. His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus,
propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus
prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex
nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam meridies appropinquare videretur,
ad ea castra quae supra demonstravimus contendit; eodemque tempore equitatus ad
campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere
coeperunt.
[84] Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido
egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa
paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur:
quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis
munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos
nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum
in aliena vident salute constare: omnia enim plerumque quae absunt vehementius
hominum mentes perturbant.
[85] Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur
cognoscit; laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud
tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint munitiones, de
omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium
exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum
missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet
momentum. Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in
vicem integri succedunt. Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum
dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma
nostris nec vires suppetunt.
[86] His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex
subsidio laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis
cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos,
cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo
die atque hora docet consistere. Interiores desperatis campestribus locis
propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae
paraverant conferunt. Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant,
aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
[87] Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar,
post cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur,
integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo
Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit,
equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes
adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium
sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus
deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum
existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit.
[88] Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in
proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi
iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes
proelium committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque
omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente
post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga
vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et
princeps Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga
comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur:
pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido
caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit
protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac
totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri
potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus
numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt.
[89] Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se
suscepisse non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat,
et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte
sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad
Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro
castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur.
Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex
reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
[90] His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem
recipit. Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur.
Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter
viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum legionibus et
equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit.
Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis
collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium
Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in
Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium
Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa
collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum
viginti supplicatio redditur.
| To Caesar | To the Library | To the Classics Homepage |