Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea
recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem
habere, rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum gestarum
Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius scriptis,
contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci usque ad
exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum videmus, sed vitae
Caesaris. Quos utinam qui legent scire possint quam invitus susceperim
scribendos, qua facilius caream stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me
mediis interposuerim Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tam
operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum
superetur: qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset,
adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas
scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est
admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque
celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare cum facultas atque
elegantia summa scribendi, tum verissima scientia suorum consiliorum
explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello
interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen
aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae
pro testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas
colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me
iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.
[1] Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum
bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis
laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia
nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis causa adferebatur,
quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta
resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent
civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani
ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi
recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.
[2] Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum
Antonium quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal.
Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a
finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI,
quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis reliquum
exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum latos fines et
complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerint contineri quin
bellum pararent coniurationesque facerent.
[3] Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis
disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab
equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiam illud
vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi
consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia pabuli frumentique,
si longius progredi vellet, deficeretur, aut hostes incendius terrerentur.
Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum adventum
potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut privatis hospitiis
confisi aut societate consiliorum confugerant. Frustra: nam Caesar magni
sitineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena
potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos
retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali condicione
proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius
amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem
receptas esse, idem fecerunt.
[4] Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui
brumalibus diebus itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis
studiosissime permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot
milia nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna
remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret, Bituriges ad
eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi
querebantur. Qua re cognita, cum dies non amplius decem et octo in hibernis
esset moratus, legiones XIIII et VI ex hibernis ab Arare educit, quas ibi
collocatas explicandae rei frumentariae causa superiore commentario demonstratum
est: ita cum duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.
[5] Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate
ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa
constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim
devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar erumpentes eo
maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido
Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae
coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant
inaedificata, milites compegit. Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes
partes mittit quascumque petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque
magna praeda potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate,
terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec
silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi magna parte
amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.
[6] Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet
convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in
ratione esset, exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum
posse conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in
hibernis Cenabi collocavit; ipse, cum crebris legationibus Remorum certior
fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant,
finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio Atrebate exercitus
comparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum,
qui Remis erant attributi, facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad
dignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem socios optime
de re publica meritos accipere, legionem ex hibernis evocat rursus undecimam;
litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones duas quas
habebat adduceret, alteramque ex duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum
hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem
legionibus expeditionum onus iniungebat.
[7] His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque
in eorum finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos
excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio functi
renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum
colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed
qui speculandi causa essent remissi. A quibus cum quaereret Caesar quo loco
multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium eorum, inveniebat Bellovacos
omnes qui arma ferre possent in unum locum convenisse, itemque Ambianos,
Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebatas; locum castris excelsum in silva
circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores silvas contulisse.
Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo
obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent. Paucis
ante diebus ex his castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum
adducenda; quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita.
Constituisse autem Bellovacos omnium principum consensu, summa plebis
cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum tribus legionibus veniret, offerre se
ad dimicandum, ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu
decertare cogerentur; si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem
delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta
esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.
[8] Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea
quae proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum
remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit, quo celerius hostis
contempta sua paucitate prodiret in aciem. Singularis enim virtutis veterrimas
legiones VII, VIII, VIIII habebat, summae spei delectaeque iuventutis XI, quae
octavo iam stipendio tamen in collatione reliquarum nondum eandem vetustatis ac
virtutis ceperat opinionem. Itaque consilio advocato, rebus eis quae ad se
essent delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat. Si forte hostes
trium legionum numero posset elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita
constituit, ut legio septima, octava, nona ante omnia irent impedimenta, deinde
omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus esse
consuevit, cogeret undecima, ne maioris multitudinis species accidere hostibus
posset quam ipsi depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructo in
conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.
[9] Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones
accedere Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia
perlata, sive certamiuis periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri
consili copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi
dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle intermissa
magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris hostium confert.
Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [hac] ratione eius
altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus deprimi
directis; turres excitari crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus
traiectis constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut
ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur, quorum
alter ex pontibus, quo tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque
permitteret tela, alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus esset,
ponte ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turres imposuit.
[10] Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum
magnitudinem et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum
pabulatum frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra
munitione ipsa videbat posse defendi. Interim crebro paucis utrimque
procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen
paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant
acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros
longius summovebant. Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere
erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut
impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur; quae res, etsi mediocre
detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes
incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia
Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero non
amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari nitebantur.
[11] Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris
palude et loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine
dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu
posse, litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIlI,
quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum
tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret; ipse equites in vicem Remorum
ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio
pabulationibus mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.
[12] Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia
minueretur, quod plerumque accidit diu turnitate, Bellovaci delecta manu peditum
cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis insidias
disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros,
deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille
dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animad
vertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti
peditibus undique sunt circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo
fert equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis,
praefecto equitum; qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen
consuetudine Gallorurn neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus
erat neque dimicari sine se voluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi
secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto, nostrique detrimento
admonentur diligentius exploratis locis stationes disponere ac mode ratius
cedentem insequi hostem.
[13] Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu
utrorumque castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis. Qua
contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus
interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent
paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent
insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus
vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt,
nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in
castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent. Quorum
periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset, utrum
secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu timidiores
essent.
[14] Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum
propius accessisse legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces
Bellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut
aetate aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta.
Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo
carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum
pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius
agmen impedimentorum suorum processisset. At Caesar neque resistentes
adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones
admovendas ut discedere ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus
non possent. Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae
trans eundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, adque id iugum
quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris
eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit
celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab
lateribus muniebatur. Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit
aciemque eo loco constituit unde tormento missa tela in llostium cuneos conici
possent.
[15] Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent,
si forte Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere
non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum pertinacia
cogruta Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco metatis muniri iubet
castra. Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites
frenatis equis in statione disponit. Bellovaci, cum Romanos ad insequendum
paratos viderent neque pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco
possent, tale consilium sui recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant (namque
in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum
est), per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia,
inter se traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo
pronuntiato uno tempore incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a
conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari vehementissimo cursu
refugerunt.
[16] Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat
incendiis oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur,
legiones promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte
in eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur
iniquum, tardius procedit. Equites cum intrare fumum et flammam densissimam
timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum ipsi priores partes
animadverterent equorum, insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi
Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo
detrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra
posuerunt. Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna
detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.
[17] Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit
Caesar Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse
equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem in
locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. Quo
cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua
consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic
interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam potest maxime
appropinquat.
[18] Hostes in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum
ad rem gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis
undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc insidiis
circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque
armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent,
turmatim in eum locum devenerunt. Quorum adventu cum sibi Correus oblatam
occasionem rei gerendae existimaret, primum cum paucis se ostendit atque in
proximas turmas impetum fecit. Nostri constanter incursum sustinent insidiatorum
neque plures in unum locum conveniunt; quod plerumque equestribus proeliis cum
propter aliquem timorem accidit, tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.
[19] Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque
ab lateribus circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex
silvis. Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte
iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros
coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos
ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter
proeliantur. Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat
proeli, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores,
quod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt
propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii
adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. Qua re cognita praesidio
cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent,
victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur; hostes concidunt
animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus
difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi
tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis
petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus
conficiuntur), eum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio
silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin
fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores
in se tela conicere.
[20] Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus
Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum
castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo
milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu
traducto progreditur. At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis
atque his vulneratis receptis, qui silvarum benefieio casum evitaverant, omnibus
adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis
pcditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum
convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
[21] Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos
confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e
vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus
hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia
atque humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri
proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix
refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo
proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator
multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate illo
vivo quantum imperitam plebem potuisse.
[22] Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore
superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum:
pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem
reliquorum deditione esse perductos. Scire atque intellegere se causam peccati
facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus,
resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum
concitare et gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi
contraxissent.
[23] Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt,
obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum
speculabantur eventum; obsides dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor
prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Nam superiore anno Titus
Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset
sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem
eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur
vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, Gaium Volusenum
Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui curaret interficiendum. Ad
eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones. Cum in colloquium ventum esset,
et, ut convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset, centurio vel insueta re
permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non
potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii
destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium:
nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod
insidius cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius
dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
[24] Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret
nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos
ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures
in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium quaestorem cum legione
duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in
diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse audiebat
neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas
duas legiones habere existimabat. Titum Labienum ad se evocat; legionem autem
XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium
Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac
superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu
illorum erant oppressi. Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis
proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem
desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare
civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos
fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
[25] Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut
auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incendius, rapinis vastasset, magno
numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros
mittit, quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata
bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam
nisi exercitu coacta faciebat.
[26] Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem
convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui
perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius
defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaret atque ex captivis
certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium
clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere auderet,
castra posuit loco munito. Dumnacus, cum appropinquare Caninium cognosset,
copiis omnibus ad legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit. Cum
complures dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento nullam
partem munitionum convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum redit.
[27] Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in
fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae
in Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio
ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem
coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et respicere ac timere
oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis tutum fore
arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte propter magnitudinem
transeundum, copias traduxisset. Fabius, etsi nondum in conspectum venerat
hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant
naturam potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant,
petituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum
procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum processisset, sine
defatigatione equorum in eadem se reciperet castra. Consecuntur equites nostri,
ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub
sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re
bene gesta se recipiunt in castra.
[28] Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut
confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius
praeceptis ut res gereretur, Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis
et animi et prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus turmas
partim idoneis locis disponit, parte equitum proelium committit. Confligit
audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine
subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri
certamine. Namque nostri contemptis pridie superatis hostibus, cum subsequi
legiones meminissent, et pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli
fortissime contra pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum
accessurum credentes, ut pridie cognoverant, delendi equitatus nostri nacti
occasionem videbantur.
[29] Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus
instruit aciem quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente
confertae legiones in conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae
barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum
agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant. At nostri equites,
qui paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae
elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires
ad persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt.
Itaque amplius milibus XII aut armatorum aut eorum qui eo timore arma
proiecerant interfectis omnis multitudo capitur impedimentorum.
[30] Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut
primum defecerat Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad
libertatem vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus
impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus
milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium
Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in
provinciam voluisse impetum cognitum est, Caninius legatus cum legionibus duabus
ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae magna infamia
perditorum hominum latrociniis caperetur.
[31] Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque
proficiscitur civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias
esse accisas sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitate summissiores
essent futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent
concitari. Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis civitatibus
Fabium consequitur. Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant
mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae
in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Armoricae appellantur,
auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legio numque imperata sine mora
faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas
Galliae regiones petere est coactus.
[32] At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque
adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent
provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque
faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi cum
Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque
auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum
Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat
suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
[33] Quo cum confestim Gaius Caninius venisset
animadverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo
defendente nullo tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem
impedimenta oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur,
effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito
cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; a quibus paulatim,
quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.
[34] Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae
memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus
Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse
habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum
expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo consilio probato proxima nocte
duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes et Lucterius
educunt. Hi paucos dies morati ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria
sublevare eos cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant,
magnum numerum frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis
castella nostrorum adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto oppido
munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non possit aut
plurimis in locis infirma disponat praesidia.
[35] Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et
Lucterius non longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum
supportarent. Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris praesidio cum
parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit. Dispositis
ibi praesidiis hora noctis circiter decima silvestribus angustisque itineribus
frumentum importare in oppidum instituit. Quorum strepitum vigiles castrorum cum
sensissent, exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius
celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam
lucem impetum fecit. Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia;
quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero
vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in
eastra.
[36] Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem
copiarum cum Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua re ex
compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos
facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede
refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret. Sed in
experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque pedites,
summae velocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in
trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit. Cum propius hostes
accessisset, ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra eorum, ut
barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus ad ripas fluminis
esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibus omnibus de improviso
advolasse proeliumque commisisse. Qua re cognita legionem armatam instructamque
adducit. Ita repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur.
Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime
proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut
interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.
[37] Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis
vulnere ad obsidendos oppidanos revertitur externoque hoste deleto, cuius timore
antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat,
opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die
Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.
[38] Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV
in Bellovacis relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis
facultas daretur. Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes
omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate
superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue
eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem
timore liberaret, principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad
supplicium depoposcit. Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen
celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur. Cogitur in eius supplicium
Caesar contra suam naturam concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et
detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus exanimatum corpus securi
feriretur.
[39] Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete
et Lucterio gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi
paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam
iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis,
sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum
opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus Gallis notum esse
sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam si sustinere
potuissent, nullum ultra periculum vererentur. Itaque Q. Calenum legatum cum
legionibus reliquit qui iustis itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatu
quam potest celerrime ad Caninium contendit.
[40] Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum
venisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi
videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex
perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit. Flumen infimam vallem
dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum
undique oppidum Vxellodunum. Hoc avertere loci natura prohibebat: in infimis
enim sic radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis
derivari posset. Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut
prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque
arduo se recipere possent ascensu. Qua difficultate eorum cogmta Caesar
sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra
facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.
[41] Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum
conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea
parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonte
prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione
eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore
et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine
periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non
deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus
locorum vincere difficultates. Eodem tempore cuniculos tectos ab vineis agunt ad
caput fontis; quod genus operis sine ullo periculo, sine suspicione hostium
facere licebat. Exstruitur agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in
eo turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis
operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset. Ex ea cum
tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari
oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo
siti consumebatur.
[42] Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis
complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime
proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant
Romanos. Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per
locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id
ipsum quod morabatur. Milites contra nostri, quamquam periculoso genere proeli
locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo. Res enim
gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque
clamor oriebatur. Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior
testatiorque virtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.
[43] Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus
oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum
clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur
in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos
murisque disponunt. Ita nostri fine proeli facto celeriter opera flamma
comprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. Cum pertinaciter
resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia
permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversac.
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis
desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent.
Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
[44] Caesar, cum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque
vereretur ne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum
consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures
consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos existimavit. Itaque
omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior
esset poena improborum. Drappes, quem captum esse a Caninio docui, sive
indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici paucis diebus
cibo se abstinuit atque ita interiit. Eodem tempore Lacterius, quem profugisse
ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset Epasnacti Arverni (crebro enim
mutandis locis multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo
commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam inimicum deberet Caesarem
habere), hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione
ulla vinctum ad Caesarem deduxit.
[45] Labienus interim in Treveris equestre proelium facit
secundum compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui nullis adversus
Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos redigit in suam potestatem
atque in his Surum Aedmlm, qui et virtutis et generis summam nobilitatem habebat
solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat in armis.
[46] Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae
bene res geri videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam
subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex
parte devicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut
ibi extremum tempus consumeret aestivorum. Quam rem sicuti cetera celeriter
feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae civitates legatos ad Caesarem
miserunt obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio
Narbonem profecto est, exercitum per legatos in hiberna deduxit: quattuor
legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio
legatis, duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam esse
auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit, quae omnem illam
regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in Lemovicum finibus non
longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset. Paucos dies ipse
in provincia moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset, publicas
controversias cognosset, bene meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim
maximam facultatem habebat, quali quisque fuisset animo in totius Galliae
defectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his
confectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatque Nemetocennae.
[47] Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo
contendisse. Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in
officio esset, Commius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravi,
semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuesset, ne consilia belli
quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente Romanis civitate cum suis
equitibus latrociniis se suos que alebat infestisque itineribus commeatus
complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat.
[48] Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus
Quadratus qui cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium
mittit. Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium
Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis
insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. Novissime, cum
vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate
pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum
produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua
vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a ceteris
incautius permittit in praefectum. Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque
nostros convertunt atque insequuntur. Commius incensum calcaribus equum
coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit
Voluseni. Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis
hostem pellere. Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu
perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod
malum dux equi velocitate evitavit: graviter adeo vulneratus praefectus, ut
vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra. Commius autem sive
expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium mittit
seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea facturum, quae imperarit,
obsidibus firmat; unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum
veniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto
nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit.
Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego
non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L. Paulo C.
Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas. Ne quis tamen
ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse
scribenda coniungendaque huic commentario statui.
[49] Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum
habebat, continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum.
Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi
belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur
quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet. Itaque honorifice
civitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, nulla onera
iniungendo defessam tot adversis proeliis Galliam condicione parendi meliore
facile in pace continuit.
[50] Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam
quam maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret,
quibus M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem. Contendebat
enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante
praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum,
qui M. Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere cupiebant. Hunc
etsi augurem prius faetum quam Italiam attingeret in itinere audierat, tamen non
minus iustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, ut eis
gratias ageret, quod frequentiam atque officium suum Antonio praestitissent,
simulque se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod
insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules
creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae
consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi
coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.
[51] Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et
coloniis incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo
universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum,
locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat. Cum liberis omnis
multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis
stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia
praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud
humiliores.
[52] Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset,
summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus
hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum
lustravit. T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione
conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum
satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. Ibi quamquam
crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi
paucorum consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus
spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit quidquam neque contra senatus
auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis sententiis
patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C. Curio, tribunus plebis,
cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui
pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio
atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis
exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc
tantum pollicitus est, sed etiam sc. per discessionem facere coepit; quod ne
fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
[53] Magnum hoc testimonium senatus erat universi
conveniensque superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret
Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad
senatum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente
Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus
frequens in alia omnia transiit. Quibus non frangebantur animi inimicorum
Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi posset
senatus id probare, quod ipsi constituissent.
[54] Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum
legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae
legiones uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem
miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero
dedit. Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum,
Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia citeriore
habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam decimam
legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta
decima deducebatur. Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum
legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit.
Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus,
Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam
profectus est.
[55] Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem
legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum
bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto
quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar
omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius
disceptandi quam belli gerendi. Contendit . . .
| To Caesar | To the Library | To the Classics Homepage |