Q. Horatii Flacci Ars Poetica
-
- Humano capiti ceruicem pictor equinam
-
- iungere si uelit et uarias inducere plumas
-
- undique collatis membris, ut turpiter atrum
-
- desinat in piscem mulier formosa superne,
- 5
- spectatum admissi, risum teneatis, amici?
-
- Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
-
- persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae
-
- fingentur species, ut nec pes nec caput uni
-
- reddatur formae. "Pictoribus atque poetis
- 10
- quidlibet audendi semper fuit aequa potestas."
-
- Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque uicissim,
-
- sed non ut placidis coeant immitia, non ut
-
- serpentes auibus geminentur, tigribus agni.
-
- Inceptis grauibus plerumque et magna professis
- 15
- purpureus, late qui splendeat, unus et alter
-
- adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
-
- et properantis aquae per amoenos ambitus agros
-
- aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus;
-
- sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
- 20
- scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes
-
- nauibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
-
- institui; currente rota cur urceus exit?
-
- Denique sit quod uis, simplex dumtaxat et unum.
-
- Maxima pars uatum, pater et iuuenes patre digni,
- 25
- decipimur specie recti. Breuis esse laboro,
-
- obscurus fio; sectantem leuia nerui
-
- deficiunt animique; professus grandia turget;
-
- serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
-
- qui uariare cupit rem prodigialiter unam,
- 30
- delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum.
-
- In uitium ducit culpae fuga, si caret arte.
-
- Aemilium circa ludum faber imus et unguis
-
- exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
-
- infelix operis summa, quia ponere totum
- 35
- nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem,
-
- non magis esse uelim quam naso uiuere prauo
-
- spectandum nigris oculis nigroque capillo.
-
- Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam
-
- uiribus et uersate diu quid ferre recusent,
- 40
- quid ualeant umeri. Cui lecta potenter erit res,
-
- nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
-
- Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego fallor,
-
- ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
-
- pleraque differat et praesens in tempus omittat,
- 45
- hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
-
- In uerbis etiam tenuis cautusque serendis
-
- dixeris egregie, notum si callida uerbum
-
- reddiderit iunctura nouum. Si forte necesse est
-
- indiciis monstrare recentibus abdita rerum, et
- 50
- fingere cinctutis non exaudita Cethegis
-
- continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
-
- et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si
-
- Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem
-
- Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
- 55
- Vergilio Varioque? Ego cur, adquirere pauca
-
- si possum, inuideor, cum lingua Catonis et Enni
-
- sermonem patrium ditauerit et noua rerum
-
- nomina protulerit? Licuit semperque licebit
-
- signatum praesente nota producere nomen.
- 60
- Vt siluae foliis pronos mutantur in annos,
-
- prima cadunt, ita uerborum uetus interit aetas,
-
- et iuuenum ritu florent modo nata uigentque.
-
- Debemur morti nos nostraque. Siue receptus
-
- terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
- 65
- regis opus, sterilisue diu palus aptaque remis
-
- uicinas urbes alit et graue sentit aratrum,
-
- seu cursum mutauit iniquom frugibus amnis,
-
- doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
-
- nedum sermonem stet honos et gratia uiuax.
- 70
- Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
-
- quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus,
-
- quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
-
- Res gestae regumque ducumque et tristia bella
-
- quo scribi possent numero, monstrauit Homerus.
- 75
- Versibus impariter iunctis querimonia primum,
-
- post etiam inclusa est uoti sententia compos;
-
- quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
-
- grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
-
- Archilochum proprio rabies armauit iambo;
- 80
- hunc socci cepere pedem grandesque coturni,
-
- alternis aptum sermonibus et popularis
-
- uincentem strepitus et natum rebus agendis.
-
- Musa dedit fidibus diuos puerosque deorum
-
- et pugilem uictorem et equom certamine primum
- 85
- et iuuenum curas et libera uina referre.
-
- Discriptas seruare uices operumque colores
-
- cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?
-
- Cur nescire pudens praue quam discere malo?
-
- Versibus exponi tragicis res comica non uult;
- 90
- indignatur item priuatis ac prope socco
-
- dignis carminibus narrari cena Thyestae.
-
- Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
-
- Interdum tamen et uocem comoedia tollit,
-
- iratusque Chremes tumido delitigat ore;
- 95
- et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
-
- Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
-
- proicit ampullas et sesquipedalia uerba,
-
- si curat cor spectantis tetigisse querella.
-
- Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto
- 100
- et, quocumque uolent, animum auditoris agunto.
-
- Vt ridentibus adrident, ita flentibus adsunt
-
- humani uoltus; si uis me flere, dolendum est
-
- primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent,
-
- Telephe uel Peleu; male si mandata loqueris,
- 105
- aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum
-
- uoltum uerba decent, iratum plena minarum,
-
- ludentem lasciua, seuerum seria dictu.
-
- Format enim natura prius non intus ad omnem
-
- fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram,
- 110
- aut ad humum maerore graui deducit et angit;
-
- post effert animi motus interprete lingua.
-
- Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
-
- Romani tollent equites peditesque cachinnum.
-
- Intererit multum, diuosne loquatur an heros,
- 115
- maturusne senex an adhuc florente iuuenta
-
- feruidus, et matrona potens an sedula nutrix,
-
- mercatorne uagus cultorne uirentis agelli,
-
- Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
-
- Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge
- 120
- scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem,
-
- impiger, iracundus, inexorabilis, acer
-
- iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
-
- Sit Medea ferox inuictaque, flebilis Ino,
-
- perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes.
- 125
- Siquid inexpertum scaenae committis et audes
-
- personam formare nouam, seruetur ad imum
-
- qualis ab incepto processerit et sibi constet.
-
- Difficile est proprie communia dicere, tuque
-
- rectius Iliacum carmen deducis in actus
- 130
- quam si proferres ignota indictaque primus.
-
- Publica materies priuati iuris erit, si
-
- non circa uilem patulumque moraberis orbem,
-
- nec uerbo uerbum curabis reddere fidus
-
- interpres nec desilies imitator in artum,
- 135
- unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex.
-
- Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
-
- "Fortunam Priami cantabo et nobile bellum".
-
- Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
-
- Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
- 140
- Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
-
- "Dic mihi, Musa, uirum, captae post tempora Troiae
-
- qui mores hominum multorum uidit et urbes".
-
- Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
-
- cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
- 145
- Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim.
-
- Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
-
- nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo;
-
- semper ad euentum festinat et in medias res
-
- non secus ac notas auditorem rapit, et quae
- 150
- desperat tractata nitescere posse relinquit,
-
- atque ita mentitur, sic ueris falsa remiscet,
-
- primo ne medium, medio ne discrepet imum.
-
- Tu quid ego et populus mecum desideret audi,
-
- si plosoris eges aulaea manentis et usque
- 155
- sessuri donec cantor. "Vos plaudite" dicat.
-
- Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
-
- mobilibusque decor naturis dandus et annis.
-
- Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo
-
- signat humum, gestit paribus conludere et iram
- 160
- colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
-
- inberbus iuuenis tandem custode remoto
-
- gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,
-
- cereus in uitium flecti, monitoribus asper,
-
- utilium tardus prouisor, prodigus aeris,
- 165
- sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
-
- Conuersis studiis aetas animusque uirilis
-
- quaerit opes et amicitias, inseruit honori,
-
- commisisse cauet quod mox mutare laboret.
-
- Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod
- 170
- quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti,
-
- uel quod res omnis timide gelideque ministrat,
-
- dilator, spe longus, iners auidusque futuri,
-
- difficilis, querulus, laudator temporis acti
-
- se puero, castigator censorque minorum.
- 175
- Multa ferunt anni uenientes commoda secum,
-
- multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
-
- mandentur iuueni partes pueroque uiriles;
-
- semper in adiunctis aeuoque morabitur aptis.
-
- Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
- 180
- Segnius inritant animos demissa per aurem
-
- quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
-
- ipse sibi tradit spectator; non tamen intus
-
- digna geri promes in scaenam multaque tolles
-
- ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
- 185
- Ne pueros coram populo Medea trucidet,
-
- aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
-
- aut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem.
-
- Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
-
- Neue minor neu sit quinto productior actu
- 190
- fabula, quae posci uolt et spectanda reponi;
-
- nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus
-
- inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
-
- Actoris partis chorus officiumque uirile
-
- defendat, neu quid medios intercinat actus,
- 195
- quod non proposito conducat et haereat apte.
-
- Ille bonis faueatque et consilietur amice
-
- et regat iratos et amet peccare timentis;
-
- ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem
-
- iustitiam legesque et apertis otia portis;
- 200
- ille tegat commissa deosque precetur et oret,
-
- ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
-
- Tibia non, ut nunc, orichalco uincta tubaeque
-
- aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
-
- adspirare et adesse choris erat utilis atque
- 205
- nondum spissa nimis complere sedilia flatu,
-
- quo sane populus numerabilis, utpote paruos,
-
- et frugi castusque uerecundusque coibat.
-
- Postquam coepit agros extendere uictor et urbes
-
- latior amplecti murus uinoque diurno
- 210
- placari Genius festis impune diebus,
-
- accessit numerisque modisque licentia maior.
-
- Indoctus quid enim saperet liberque laborum
-
- rusticus urbano confusus, turpis honesto?
-
- Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
- 215
- tibicen traxitque uagus per pulpita uestem;
-
- sic etiam fidibus uoces creuere seueris
-
- et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
-
- utiliumque sagax rerum et diuina futuri
-
- sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
- 220
- Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum,
-
- mox etiam agrestis Satyros nudauit et asper
-
- incolumi grauitate iocum temptauit eo quod
-
- inlecebris erat et grata nouitate morandus
-
- spectator functusque sacris et potus et exlex.
- 225
- Verum ita risores, ita commendare dicacis
-
- conueniet Satyros, ita uertere seria ludo,
-
- ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
-
- regali conspectus in auro nuper et ostro,
-
- migret in obscuras humili sermone tabernas,
- 230
- aut, dum uitat humum, nubes et inania captet.
-
- Effutire leuis indigna tragoedia uersus,
-
- ut festis matrona moueri iussa diebus,
-
- intererit Satyris paulum pudibunda proteruis.
-
- Non ego inornata et dominantia nomina solum
- 235
- uerbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
-
- nec sic enitar tragico diferre colori
-
- ut nihil intersit Dauusne loquatur et audax
-
- Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
-
- an custos famulusque dei Silenus alumni.
- 240
- Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis
-
- speret idem, sudet multum frustraque laboret
-
- ausus idem; tantum series iuncturaque pollet,
-
- tantum de medio sumptis accedit honoris.
-
- Siluis deducti caueant me iudice Fauni
- 245
- ne, uelut innati triuiis ac paene forenses,
-
- aut nimium teneris iuuenentur uersibus unquam
-
- aut inmunda crepent ignominiosaque dicta;
-
- offenduntur enim quibus est equos et pater et res,
-
- nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
- 250
- aequis accipiunt animis donantue corona.
-
- Syllaba longa breui subiecta uocatur iambus,
-
- pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit
-
- nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
-
- primus ad extremum similis sibi; non ita pridem,
- 255
- tardior ut paulo grauiorque ueniret ad auris,
-
- spondeos stabilis in iura paterna recepit
-
- commodus et patiens, non ut de sede secunda
-
- cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
-
- nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni
- 260
- in scaenam missos cum magno pondere uersus
-
- aut operae celeris nimium curaque carentis
-
- aut ignoratae premit artis crimine turpi.
-
- Non quiuis uidet inmodulata poemata iudex,
-
- et data Romanis uenia est indigna poetis.
- 265
- Idcircone uager scribamque licenter? An omnis
-
- uisuros peccata putem mea, tutus et intra
-
- spem ueniae cautus? Vitaui denique culpam,
-
- non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
-
- nocturna uersate manu, uersate diurna.
- 270
- At uestri proaui Plautinos et numeros et
-
- laudauere sales, nimium patienter utrumque,
-
- ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos
-
- scimus inurbanum lepido seponere dicto
-
- legitimumque sonum digitis callemus et aure.
- 275
- Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae
-
- dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis
-
- quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
-
- Post hunc personae pallaeque repertor honestae
-
- Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis
- 280
- et docuit magnumque loqui nitique coturno.
-
- Successit uetus his comoedia, non sine multa
-
- laude; sed in uitium libertas excidit et uim
-
- dignam lege regi; lex est accepta chorusque
-
- turpiter obticuit sublato iure nocendi.
- 285
- Nil intemptatum nostri liquere poetae,
-
- nec minimum meruere decus uestigia Graeca
-
- ausi deserere et celebrare domestica facta,
-
- uel qui praetextas uel qui docuere togatas.
-
- Nec uirtute foret clarisue potentius armis
- 290
- quam lingua Latium, si non offenderet unum
-
- quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o
-
- Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
-
- multa dies et multa litura coercuit atque
-
- praesectum deciens non castigauit ad unguem.
- 295
- Ingenium misera quia fortunatius arte
-
- credit et excludit sanos Helicone poetas
-
- Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
-
- non barbam, secreta petit loca, balnea uitat;
-
- nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
- 300
- si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
-
- tonsori Licino commiserit. O ego laeuus
-
- qui purgor bilem sub uerni temporis horam!
-
- Non alius faceret meliora poemata; uerum
-
- nil tanti est. Ergo fungar uice cotis, acutum
- 305
- reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi;
-
- munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
-
- unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
-
- quid deceat, quid non, quo uirtus, quo ferat error.
-
- Scribendi recte sapere est et principium et fons.
- 310
- Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
-
- uerbaque prouisam rem non inuita sequentur.
-
- Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
-
- quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
-
- quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
- 315
- partes in bellum missi ducis, ille profecto
-
- reddere personae scit conuenientia cuique.
-
- Respicere exemplar uitae morumque iubebo
-
- doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces.
-
- Interdum speciosa locis morataque recte
- 320
- fabula nullius ueneris, sine pondere et arte,
-
- ualdius oblectat populum meliusque moratur
-
- quam uersus inopes rerum nugaeque canorae.
-
- Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
-
- Musa loqui, praeter laudem nullius auaris;
- 325
- Romani pueri longis rationibus assem
-
- discunt in partis centum diducere. "Dicat
-
- filius Albini: si de quincunce remota est
-
- uncia, quid superat?. . . Poteras dixisse. -- Triens. -- Eu!
-
- Rem poteris seruare tuam. Redit uncia, quid fit? Ò
- 330
- Semis". An, haec animos aerugo et cura peculi
-
- cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
-
- posse linenda cedro et leui seruanda cupresso?
-
- Aut prodesse uolunt aut delectare poetae
-
- aut simul et iucunda et idonea dicere uitae.
- 335
- Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
-
- percipiant animi dociles teneantque fideles.
-
- Omne superuacuum pleno de pectore manat.
-
- Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris,
-
- ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi,
- 340
- neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo.
-
- Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
-
- celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
-
- Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
-
- lectorem delectando pariterque monendo;
- 345
- hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
-
- et longum noto scriptori prorogat aeuum.
-
- Sunt delicta tamen quibus ignouisse uelimus;
-
- nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus et mens,
-
- poscentique grauem persaepe remittit acutum,
- 350
- nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
-
- Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
-
- offendar maculis, quas aut incuria fudit,
-
- aut humana parum cauit natura. Quid ergo est?
-
- Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
- 355
- quamuis est monitus, uenia caret, et Citharoedus
-
- ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
-
- sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
-
- quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
-
- indignor quandoque bonus dormitat Homerus;
- 360
- uerum operi longo fas est obrepere somnum.
-
- Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes,
-
- te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
-
- haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri,
-
- iudicis argutum quae non formidat acumen;
- 365
- haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
-
- O maior iuuenum, quamuis et uoce paterna
-
- fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
-
- tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
-
- recte concedi; consultus iuris et actor
- 370
- causarum mediocris abest uirtute diserti
-
- Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
-
- sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis
-
- non homines, non di, non concessere columnae.
-
- Vt gratas inter mensas symphonia discors
- 375
- et crassum unguentum et Sardo cum melle papauer
-
- offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
-
- sic animis natum inuentumque poema iuuandis,
-
- si paulum summo decessit, uergit ad imum.
-
- Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
- 380
- indoctusque pilae disciue trochiue quiescit,
-
- ne spissae risum tollant impune coronae;
-
- qui nescit, uersus tamen audet fingere. Quidni?
-
- Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
-
- summam nummorum uitioque remotus ab omni.
- 385
- Tu nihil inuita dices faciesue Minerua;
-
- id tibi iudicium est, ea mens. Siquid tamen olim
-
- scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
-
- et patris et nostras, nonumque prematur in annum
-
- membranis intus positis; delere licebit
- 390
- quod non edideris; nescit uox missa reuerti.
-
- Siluestris homines sacer interpresque deorum
-
- caedibus et uictu foedo deterruit Orpheus,
-
- dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;
-
- dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
- 395
- saxa mouere sono testudinis et prece blanda
-
- ducere quo uellet. Fuit haec sapientia quondam,
-
- publica priuatis secernere, sacra profanis,
-
- concubitu prohibere uago, dare iura maritis,
-
- oppida moliri, leges incidere ligno.
- 400
- Sic honor et nomen diuinis uatibus atque
-
- carminibus uenit. Post hos insignis Homerus
-
- Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
-
- uersibus exacuit, dictae per carmina sortes,
-
- et uitae monstrata uia est et gratia regum
- 405
- Pieriis temptata modis ludusque repertus
-
- et longorum operum finis: ne forte pudori
-
- sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
-
- Natura fieret laudabile carmen an arte,
-
- quaesitum est; ego nec studium sine diuite uena
- 410
- nec rude quid prosit uideo ingenium; alterius sic
-
- altera poscit opem res et coniurat amice.
-
- Qui studet optatam cursu contingere metam,
-
- multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit,
-
- abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat
- 415
- tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
-
- Nunc satis est dixisse: "Ego mira poemata pango;
-
- occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
-
- et, quod non didici, sane nescire fateri."
-
- Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
- 420
- adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
-
- diues agris, diues positis in fenore nummis.
-
- Si uero est unctum qui recte ponere possit
-
- et spondere leui pro paupere et eripere atris
-
- litibus implicitum, mirabor si sciet inter
- 425
- noscere mendacem uerumque beatus amicum.
-
- Tu seu donaris seu quid donare uoles cui,
-
- nolito ad uersus tibi factos ducere plenum
-
- laetitiae; clamabit enim: "Pulchre, bene, recte",
-
- pallescet super his, etiam stillabit amicis
- 430
- ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
-
- Vt qui conducti plorant in funere dicunt
-
- et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
-
- derisor uero plus laudatore mouetur.
-
- Reges dicuntur multis urgere culillis
- 435
- et torquere mero, quem perspexisse laborent
-
- an sit amicitia dignus; si carmina condes,
-
- numquam te fallent animi sub uolpe latentes.
-
- Quintilio siquid recitares: "Corrige, sodes,
-
- hoc" aiebat "et hoc"; melius te posse negares,
- 440
- bis terque expertum frustra; delere iubebat
-
- et male tornatos incudi reddere uersus.
-
- Si defendere delictum quam uertere malles,
-
- nullum ultra uerbum aut operam insumebat inanem,
-
- quin sine riuali teque et tua solus amares.
- 445
- Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis,
-
- culpabit duros, incomptis adlinet atrum
-
- transuorso calamo signum, ambitiosa recidet
-
- ornamenta, parum claris lucem dare coget,
-
- arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
- 450
- fiet Aristarchus, nec dicet: "Cur ego amicum
-
- offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent
-
- in mala derisum semel exceptumque sinistre.
-
- Vt mala quem scabies aut morbus regius urget
-
- aut fanaticus error et iracunda Diana,
- 455
- uesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,
-
- qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
-
- Hic dum sublimis uersus ructatur et errat,
-
- si ueluti merulis intentus decidit auceps
-
- in puteum foueamue, licet "succurrite" longum
- 460
- clamet "io ciues", non sit qui tollere curet.
-
- Si curet quis opem ferre et demittere funem,
-
- "qui scis an prudens huc se deiecerit atque
-
- seruari nolit?" dicam, Siculique poetae
-
- narrabo interitum. Deus inmortalis haberi
- 465
- dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
-
- insiluit. Sit ius liceatque perire poetis;
-
- inuitum qui seruat, idem facit occidenti.
-
- Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
-
- fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
- 470
- Nec satis apparet cur uersus factitet, utrum
-
- minxerit in patrios cineres, an triste bidental
-
- mouerit incestus; certe furit, ac uelut ursus,
-
- obiectos caueae ualuit si frangere clatros,
-
- indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
- 475
- quem uero arripuit, tenet occiditque legendo,
-
- non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.