Suave, mari magno turbantibus aequora
ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari
quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere
suavest.
suave etiam belli certamina magna tueri
per campos
instructa tua sine parte pericli;
sed nihil dulcius est, bene quam
munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde
queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere
vitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies
niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o
miseras hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitae
quantisque periclis
degitur hoc aevi quod cumquest! nonne
videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore
seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca videmus
esse opus omnino: quae
demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere
possint
gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
si non aurea
sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia
dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento
fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque
templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae
rivum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora
curant,
praesertim cum tempestas adridet et anni
tempora conspergunt
viridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore
febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si
in plebeia veste cubandum est.
quapropter quoniam nihil nostro in
corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
quod
super est, animo quoque nil prodesse putandum;
si non forte tuas
legiones per loca campi
fervere cum videas belli simulacra
cientis,
subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
ornatas armis
stlattas pariterque animatas,
his tibi tum rebus timefactae
religiones
effugiunt animo pavidae mortisque timores
tum vacuum
pectus lincunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse
videmus,
re veraque metus hominum curaeque sequaces
nec metuunt
sonitus armorum nec fera tela
audacterque inter reges rerumque
potentis
versantur neque fulgorem reverentur ab auro
nec clarum
vestis splendorem purpureai,
quid dubitas quin omnis sit haec rationis
potestas,
omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
nam vel uti
pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce
timemus
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri
in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi
tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela
diei
discutiant, sed naturae species
ratioque.
Nunc age, quo motu genitalia
materiai
corpora res varias gignant genitasque resolvant
et qua vi
facere id cogantur quaeque sit ollis
reddita mobilitas magnum per inane
meandi,
expediam: tu te dictis praebere memento.
nam certe non inter
se stipata cohaeret
materies, quoniam minui rem quamque videmus
et
quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
ex oculisque vetustatem
subducere nostris,
cum tamen incolumis videatur summa
manere
propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
unde abeunt
minuunt, quo venere augmine donant.
illa senescere, at haec contra
florescere cogunt,
nec remorantur ibi. sic rerum summa
novatur
semper, et inter se mortales mutua vivunt.
augescunt aliae
gentes, aliae minuuntur,
inque brevi spatio mutantur saecla
animantum
et quasi cursores vitai lampada
tradunt.
Si cessare putas rerum primordia
posse
cessandoque novos rerum progignere motus,
avius a vera longe
ratione vagaris.
nam quoniam per inane vagantur, cuncta
necessest
aut gravitate sua ferri primordia rerum
aut ictu forte
alterius. nam [cum] cita saepe
obvia conflixere, fit ut diversa
repente
dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
ponderibus
solidis neque quicquam a tergibus obstet.
et quo iactari magis omnia
materiai
corpora pervideas, reminiscere totius imum
nil esse in
summa, neque habere ubi corpora prima
consistant, quoniam spatium sine
fine modoquest
inmensumque patere in cunctas undique partis
pluribus
ostendi et certa ratione probatumst.
quod quoniam constat, ni mirum
nulla quies est
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed
magis adsiduo varioque exercita motu
partim intervallis magnis confulta
resultant,
pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
et quae
cumque magis condenso conciliatu
exiguis intervallis convecta
resultant,
indupedita suis perplexis ipsa figuris,
haec validas saxi
radices et fera ferri
corpora constituunt et cetera [de] genere
horum.
paucula quae porro magnum per inane vagantur,
cetera
dissiliunt longe longeque recursant
in magnis intervallis; haec aëra
rarum
sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
multaque praeterea
magnum per inane vagantur,
conciliis rerum quae sunt reiecta nec
usquam
consociare etiam motus potuere
recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et
imago
ante oculos semper nobis versatur et instat.
contemplator
enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca
domorum:
multa minuta modis multis per inane videbis
corpora misceri
radiorum lumine in ipso
et vel ut aeterno certamine proelia
pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam,
conciliis et
discidiis exercita crebris;
conicere ut possis ex hoc, primordia
rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dum taxat, rerum
magnarum parva potest res
exemplare dare et vestigia
notitiai.
Hoc etiam magis haec animum te
advertere par est
corpora quae in solis radiis turbare
videntur,
quod tales turbae motus quoque materiai
significant
clandestinos caecosque subesse.
multa videbis enim plagis ibi percita
caecis
commutare viam retroque repulsa reverti
nunc huc nunc illuc
in cunctas undique partis.
scilicet hic a principiis est omnibus
error.
prima moventur enim per se primordia rerum,
inde ea quae
parvo sunt corpora conciliatu
et quasi proxima sunt ad viris
principiorum,
ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
ipsaque
sic a principiis ascendit motus et
exit
paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
illa quoque, in solis
quae lumine cernere quimus
nec quibus id faciant plagis apparet
aperte.
Nunc quae mobilitas sit reddita
materiai
corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
primum
aurora novo cum spargit lumine terras
et variae volucres nemora avia
pervolitantes
aëra per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
quam
subito soleat sol ortus tempore tali
convestire sua perfundens omnia
luce,
omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
at vapor is,
quem sol mittit, lumenque serenum
non per inane meat vacuum; quo
tardius ire
cogitur, aërias quasi dum diverberat undas;
nec
singillatim corpuscula quaeque vaporis
sed complexa meant inter se
conque globata;
qua propter simul inter se retrahuntur et extra
officiuntur, uti cogantur tardius ire.
at quae sunt solida
primordia simplicitate,
cum per inane meant vacuum nec res
remoratur
ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
unum, in quem
coepere, locum conixa feruntur,
debent ni mirum praecellere
mobilitate
et multo citius ferri quam lumina solis
multiplexque loci
spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant fulgura
caelum.
* * *
nec persectari primordia singula quaeque,
ut
videant qua quicque geratur cum ratione.
At
quidam contra haec, ignari materiai,
naturam non posse deum sine numine
reddunt
tanto opere humanis rationibus atmoderate
tempora mutare
annorum frugesque creare
et iam cetera, mortalis quae suadet
adire
ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
et res per Veneris
blanditur saecla propagent,
ne genus occidat humanum. quorum omnia
causa
constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
magno opere a
vera lapsi ratione videntur.
nam quamvis rerum ignorem primordia quae
sint,
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare aliisque
ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis divinitus esse
creatam
naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
quae tibi
posterius, Memmi, faciemus aperta;
nunc id quod super est de motibus
expediemus.
Nunc locus est, ut opinor, in his
illud quoque rebus
confirmare tibi, nullam rem posse sua
vi
corpoream sursum ferri sursumque meare.
ne tibi dent in eo
flammarum corpora frudem;
sursus enim versus gignuntur et augmina
sumunt
et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
pondera,
quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
nec cum subsiliunt
ignes ad tecta domorum
et celeri flamma degustant tigna
trabesque,
sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
quod
genus e nostro com missus corpore sanguis
emicat exultans alte
spargitque cruorem.
nonne vides etiam quanta vi tigna
trabesque
respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
derecta et
magna vi multi pressimus aegre,
tam cupide sursum removet magis atque
remittit,
plus ut parte foras emergant exiliantque.
nec tamen haec,
quantum est in se, dubitamus, opinor,
quin vacuum per inane deorsum
cuncta ferantur.
sic igitur debent flammae quoque posse per
auras
aëris expressae sursum succedere, quamquam
pondera, quantum in
nocturnasque faces caeli sublime
volantis
nonne vides longos flammarum ducere tractus
in quas cumque
dedit partis natura meatum?
non cadere in terras stellas et sidera
cernis?
sol etiam
ardorem in partis
et lumine conserit arva;
in terras igitur quoque solis vergitur
ardor.
transversosque volare per imbris fulmina cernis,
nunc hinc
nunc illinc abrupti nubibus ignes
concursant; cadit in terras vis
flammea volgo.
Illud in his quoque te rebus
cognoscere avemus,
corpora cum deorsum rectum per inane
feruntur
ponderibus propriis, incerto tempore ferme
incertisque
locis spatio depellere paulum,
tantum quod momen mutatum dicere
possis.
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
imbris uti
guttae caderent per inane profundum
nec foret offensus natus nec plaga
creata
principiis; ita nihil umquam natura
creasset.
Quod si forte aliquis credit graviora
potesse
corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
incidere ex
supero levioribus atque ita plagas
gignere, quae possint genitalis
reddere motus,
avius a vera longe ratione recedit.
nam per aquas
quae cumque cadunt atque aëra rarum,
haec pro ponderibus casus celerare
necessest
propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
aëris haud
possunt aeque rem quamque morari,
sed citius cedunt gravioribus
exsuperata;
at contra nulli de nulla parte neque ullo
tempore inane
potest vacuum subsistere rei,
quin, sua quod natura petit, concedere
pergat;
omnia qua propter debent per inane quietum
aeque ponderibus
non aequis concita ferri.
haud igitur poterunt levioribus incidere
umquam
ex supero graviora neque ictus gignere per se,
qui varient
motus, per quos natura gerat res.
quare etiam atque etiam paulum
inclinare necessest
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere
motus
obliquos videamur et id res vera refutet.
namque hoc in
promptu manifestumque esse videmus,
pondera, quantum in
ex supero cum praecipitant, quod cernere
possis;
sed nihil omnino
declinare quis est qui
possit cernere sese?
Denique si semper motu
conectitur omnis
et vetere exoritur
nec
declinando faciunt primordia motus
principium quoddam, quod fati
foedera rumpat,
ex infinito ne causam causa sequatur,
libera per
terras unde haec animantibus exstat,
unde est haec, inquam, fatis
avolsa voluntas,
per quam progredimur quo ducit quemque
voluptas,
declinamus item motus nec tempore certo
nec regione loci
certa, sed ubi ipsa tulit mens?
nam dubio procul his rebus sua cuique
voluntas
principium dat et hinc motus per membra rigantur.
nonne
vides etiam patefactis tempore puncto
carceribus non posse tamen
prorumpere equorum
vim cupidam tam de subito quam mens avet
ipsa?
omnis enim totum per corpus materiai
copia conciri debet,
concita per artus
omnis ut studium mentis conixa sequatur;
ut videas
initum motus a corde creari
ex animique voluntate id procedere
primum,
inde dari porro per totum corpus et artus.
nec similest ut
cum inpulsi procedimus ictu
viribus alterius magnis magnoque
coactu;
nam tum materiem totius corporis omnem
perspicuumst nobis
invitis ire rapique,
donec eam refrenavit per membra voluntas.
iamne
vides igitur, quamquam vis extera multos
pellat et invitos cogat
procedere saepe
praecipitesque rapi, tamen esse in pectore
nostro
quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
cuius ad
arbitrium quoque copia materiai
cogitur inter dum flecti per membra per
artus
et proiecta refrenatur retroque residit.
quare in seminibus
quoque idem fateare necessest,
esse aliam praeter plagas et pondera
causam
motibus, unde haec est nobis innata potestas,
de nihilo
quoniam fieri nihil posse videmus.
pondus enim prohibet ne plagis omnia
fiant
externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
intestinum habeat
cunctis in rebus agendis
et devicta quasi cogatur ferre patique,
id
facit exiguum clinamen principiorum
nec regione loci certa nec tempore
certo.
Nec stipata magis fuit umquam
materiai
copia nec porro maioribus intervallis;
nam neque adaugescit
quicquam neque deperit inde.
qua propter quo nunc in motu
principiorum
corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
et post
haec semper simili ratione ferentur,
et quae consuerint gigni gignentur
eadem
condicione et erunt et crescent vique valebunt,
quantum cuique
datum est per foedera naturai.
nec rerum summam commutare ulla potest
vis;
nam neque quo possit genus ullum materiai
effugere ex omni
quicquam est
unde coorta queat nova vis
inrumpere et omnem
naturam rerum mutare et vertere
motus.
Illud in his rebus non est mirabile,
quare,
omnia cum rerum primordia sint in motu,
summa tamen summa
videatur stare quiete,
praeter quam siquid proprio dat corpore
motus.
omnis enim longe nostris ab sensibus infra
primorum natura
iacet; qua propter, ubi ipsa
cernere iam nequeas, motus quoque surpere
debent;
praesertim cum, quae possimus cernere, celent
saepe tamen
motus spatio diducta locorum.
nam saepe in colli tondentes pabula
laeta
lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
invitant
herbae gemmantes rore recenti,
et satiati agni ludunt blandeque
coruscant;
omnia quae nobis longe confusa videntur
et velut in
viridi candor consistere colli.
praeterea magnae legiones cum loca
cursu
camporum complent belli simulacra cientes,
fulgor ubi ad
caelum se tollit totaque circum
aere renidescit tellus supterque virum
vi
excitur pedibus sonitus clamoreque montes
icti reiectant voces ad
sidera mundi
et circum volitant equites mediosque repente
tramittunt
valido quatientes impete campos;
et tamen est quidam locus altis
montibus,
stare videntur et in campis consistere
fulgor.
Nunc age, iam deinceps cunctarum
exordia rerum
qualia sint et quam longe distantia formis,
percipe,
multigenis quam sint variata figuris;
non quo multa parum simili sint
praedita forma,
sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
nec
mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
ut neque finis, uti docui, neque
summa sit ulla,
debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
esse pari
filo similique adfecta figura.
Praeterea genus
humanum mutaeque natantes
squamigerum pecudes et laeta armenta
feraeque
et variae volucres, laetantia quae loca
aquarum
concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
et quae
pervolgant nemora avia pervolitantes,
quorum unum quidvis generatim
sumere perge;
invenies tamen inter se differre figuris.
nec ratione
alia proles cognoscere matrem
nec mater posset prolem; quod posse
videmus
nec minus atque homines inter se nota cluere.
nam saepe ante
deum vitulus delubra decora
turicremas propter mactatus concidit
aras
sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
at mater viridis
saltus orbata peragrans
novit humi pedibus vestigia pressa
bisulcis,
omnia convisens oculis loca, si queat usquam
conspicere
amissum fetum, completque querellis
frondiferum nemus adsistens et
crebra revisit
ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
nec tenerae
salices atque herbae rore vigentes
fluminaque ulla queunt summis
labentia ripis
oblectare animum subitamque avertere curam,
nec
vitulorum aliae species per pabula laeta
derivare queunt animum curaque
levare;
usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
praeterea
teneri tremulis cum vocibus haedi
cornigeras norunt matres agnique
petulci
balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
ad sua quisque
fere decurrunt ubera lactis.
Postremo quodvis
frumentum non tamen omne
quidque suo genere inter se simile esse
videbis,
quin intercurrat quaedam distantia formis.
concharumque
genus parili ratione videmus
pingere telluris gremium, qua mollibus
undis
litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
quare etiam
atque etiam simili ratione necessest,
natura quoniam constant neque
facta manu sunt
unius ad certam formam primordia rerum,
dissimili
inter se quaedam volitare figura.
Perfacile est
animi ratione exsolvere nobis
quare fulmineus multo penetralior
ignis
quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
dicere enim
possis caelestem fulminis ignem
subtilem magis e parvis constare
figuris
atque ideo transire foramina quae nequit ignis
noster hic e
lignis ortus taedaque creatus.
praeterea lumen per cornum transit, at
imber
respuitur. quare, nisi luminis illa minora
corpora sunt quam
de quibus est liquor almus aquarum?
et quamvis subito per colum vina
videmus
perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
aut quia ni
mirum maioribus est elementis
aut magis hamatis inter se perque
plicatis,
atque ideo fit uti non tam diducta repente
inter se
possint primordia singula quaeque
singula per cuiusque foramina
permanare.
Huc accedit uti mellis lactisque
liquores
iucundo sensu linguae tractentur in ore;
at contra taetra
absinthi natura ferique
centauri foedo pertorquent ora sapore;
ut
facile agnoscas e levibus atque rutundis
esse ea quae sensus iucunde
tangere possunt,
at contra quae amara atque aspera cumque
videntur,
haec magis hamatis inter se nexa teneri
proptereaque
solere vias rescindere nostris
sensibus introituque suo perrumpere
corpus.
omnia postremo bona sensibus et mala tactu
dissimili inter
se pugnant perfecta figura;
ne tu forte putes serrae stridentis
acerbum
horrorem constare elementis levibus aeque
ac musaea mele,
per chordas organici quae
mobilibus digitis expergefacta
figurant;
neu simili penetrare putes primordia forma
in nares
hominum, cum taetra cadavera torrent,
et cum scena croco Cilici perfusa
recens est
araque Panchaeos exhalat propter odores;
neve bonos rerum
simili constare colores
semine constituas, oculos qui pascere
possunt,
et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
aut foeda
specie foedi turpesque videntur.
omnis enim, sensus quae mulcet cumque,
haut sine principiali aliquo levore creatast;
at contra
quae cumque molesta atque aspera constat,
non aliquo sine materiae
squalore repertast.
Sunt etiam quae iam nec
levia iure putantur
esse neque omnino flexis mucronibus unca,
sed
magis angellis paulum prostantibus,
titillare magis sensus
quam laedere possint,
fecula iam quo de genere est inulaeque
sapores.
Denique iam calidos ignis gelidamque
pruinam
dissimili dentata modo conpungere sensus
corporis, indicio
nobis est tactus uterque.
tactus enim, tactus, pro divum numina
sancta,
corporis est sensus, vel cum res extera sese
insinuat, vel
cum laedit quae in corpore natast
aut iuvat egrediens genitalis per
Veneris res,
aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
semina
confundunt inter se concita sensum;
ut si forte manu quamvis iam
corporis ipse
tute tibi partem ferias atque experiare.
qua propter
longe formas distare necessest
principiis, varios quae possint edere
sensus.
Denique quae nobis durata ac spissa
videntur,
haec magis hamatis inter sese esse necessest
et quasi
ramosis alte compacta teneri.
in quo iam genere in primis adamantina
saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et validi silices ac
duri robora ferri
aeraque quae claustris restantia
vociferantur.
illa quidem debent e levibus atque rutundis
esse
magis, fluvido quae corpore liquida constant.
namque papaveris haustus
itemst facilis quod aquarum;
nec retinentur enim inter se glomeramina
quaeque
et perculsus item proclive volubilis exstat.
omnia postremo
quae puncto tempore cernis
diffugere ut fumum nebulas flammasque,
necessest,
si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
at non esse
tamen perplexis indupedita,
pungere uti possint corpus penetrareque
saxa,
nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
sensibus
dentatum, facile ut cognoscere possis
non e perplexis, sed acutis esse
elementis.
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
sudor
uti maris est, minime mirabile debet
* * *
nam quod fluvidus est, e
levibus atque rotundis
est, sed levibus
corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
scilicet
esse globosa tamen, cum squalida constent,
provolvi simul ut possint et
laedere sensus.
et quo mixta putes magis aspera levibus
esse
principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
est ratio
secernendi seorsumque videndi,
umor dulcis ubi per terras crebrius
idem
percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
linquit enim
supera taetri primordia viri,
aspera quo magis in terris haerescere
possint.
Quod quoniam docui, pergam conectere
rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
finita variare
figurarum ratione.
quod si non ita sit, rursum iam semina
quaedam
esse infinito debebunt corporis auctu.
namque in eadem una
cuiusvis iam brevitate
corporis inter se multum variare figurae
non
possunt. fac enim minimis e partibus esse
corpora prima tribus, vel
paulo pluribus auge;
nempe ubi eas partis unius corporis
omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
omnimodis
expertus eris, quam quisque det ordo
formai speciem totius corporis
eius,
quod super est, si forte voles variare figuras,
addendum
partis alias erit. inde sequetur,
adsimili ratione alias ut postulet
ordo,
si tu forte voles etiam variare figuras.
ergo formarum
novitatem corporis augmen
subsequitur. quare non est ut credere
possis
esse infinitis distantia semina formis,
ne quaedam cogas
inmani maximitate
esse, supra quod iam docui non posse probari.
iam
tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
purpura Thessalico concharum
tacta colore,
aurea pavonum ridenti imbuta lepore
saecla novo rerum
superata colore iacerent
et contemptus odor smyrnae mellisque
sapores,
et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
carmina consimili
ratione oppressa silerent;
namque aliis aliud praestantius
exoreretur.
cedere item retro possent in deteriores
omnia sic
partis, ut diximus in melioris;
namque aliis aliud retro quoque
taetrius esset
naribus auribus atque oculis orisque sapori.
quae
quoniam non sunt,
finis utrimque tenet summam,
fateare necessest
materiem quoque finitis differe figuris.
denique
ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
finitumst retroque pari
ratione remensumst.
omnis enim calor ac frigus mediique
tepores
interutrasque iacent explentes ordine summam.
ergo finita
distant ratione creata,
ancipiti quoniam mucroni utrimque
notantur,
hinc flammis illinc rigidis infesta
pruinis.
Quod quoniam docui, pergam conectere
rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
inter se simili
quae sunt perfecta figura,
infinita cluere. etenim distantia cum
sit
formarum finita, necesse est quae similes sint
esse infinitas
aut summam materiai
finitam constare, id quod non esse probavi.
* *
*
versibus ostendam corpuscula materiai
ex infinito summam rerum
usque tenere
undique protelo plagarum continuato.
nam quod rara
vides magis esse animalia quaedam
fecundamque magis naturam cernis in
illis,
at regione locoque alio terrisque remotis
multa licet genere
esse in eo numerumque repleri;
sicut quadripedum cum primis esse
videmus
in genere anguimanus elephantos, India quorum
milibus e
multis vallo munitur eburno,
ut penitus nequeat penetrari: tanta
ferarum
vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
sed tamen id
quoque uti concedam, quam lubet esto
unica res quaedem nativo corpore
sola,
cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
infinita tamen
nisi erit vis materiai,
unde ea progigni possit concepta, creari
non
poterit neque, quod super est, procrescere alique.
quippe etenim sumant
alii finita per omne
corpora iactari unius genitalia rei,
unde ubi
qua vi et quo pacto congressa coibunt
materiae tanto in pelago turbaque
aliena?
non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
sed quasi
naufragiis magnis multisque coortis
disiactare solet magnum mare
transtra cavernas
antemnas prorem malos tonsasque natantis,
per
terrarum omnis oras fluitantia aplustra
ut videantur et indicium
mortalibus edant,
infidi maris insidias virisque dolumque
ut vitare
velint, neve ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia
ponti,
sic tibi si finita semel primordia quaedam
constitues, aevom
debebunt sparsa per omnem
disiectare aestus diversi
materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec
remorari in concilio nec crescere adaucta;
quorum utrumque palam fieri
manifesta docet res,
et res progigni et genitas procrescere
posse.
esse igitur genere in quovis primordia rerum
infinita palam
est, unde omnia suppeditantur.
Nec superare
queunt motus itaque exitiales
perpetuo neque in aeternum sepelire
salutem,
nec porro rerum genitales auctificique
motus perpetuo
possunt servare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum
ex
infinito contractum tempore bellum.
nunc hic nunc illic superant
vitalia rerum
et superantur item. miscetur funere vagor,
quem pueri
tollunt visentis luminis oras;
nec nox ulla diem neque noctem aurora
secutast,
quae non audierit mixtos vagitibus aegris
ploratus, mortis
comites et funeris atri.
Illud in his
obsignatum quoque rebus habere
convenit et memori mandatum mente
tenere,
nil esse, in promptu quorum natura videtur,
quod genere ex
uno consistat principiorum,
nec quicquam quod non permixto semine
constet.
et quod cumque magis vis multas possidet in se
atque
potestates, ita plurima principiorum
in sese genera ac varias docet
esse figuras.
Principio tellus habet in se
corpora prima,
unde mare inmensum volventes frigora fontes
adsidue
renovent, habet ignes unde oriantur;
nam multis succensa locis ardent
sola terrae,
ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
tum porro
nitidas fruges arbustaque laeta
gentibus humanis habet unde extollere
possit,
unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
montivago generi
possit praebere ferarum.
quare magna deum mater materque ferarum
et
nostri genetrix haec dicta est corporis
una.
Hanc veteres Graium docti cecinere
poëtae
sedibus in curru biiugos agitare leones,
aëris in spatio
magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere
terram.
adiunxere feras, quia quamvis effera proles
officiis debet
molliri victa parentum.
muralique caput summum cinxere
corona,
eximiis munita locis quia sustinet urbes.
quo nunc insigni
per magnas praedita terras
horrifice fertur divinae matris imago.
hanc variae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam vocitant matrem
Phrygiasque catervas
dant comites, quia primum ex illis finibus
edunt
per terrarum orbes fruges coepisse creari.
Gallos attribuunt,
quia, numen qui violarint
Matris et ingrati genitoribus inventi
sint,
significare volunt indignos esse putandos,
vivam progeniem qui
in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala
circum
concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
et Phrygio
stimulat numero cava tibia mentis,
telaque praeportant, violenti signa
furoris,
ingratos animos atque impia pectora volgi
conterrere metu
quae possint numine divae.
ergo cum primum magnas invecta per
urbis
munificat tacita mortalis muta salute,
aere atque argento
sternunt iter omne viarum
largifica stipe ditantes ninguntque
rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
hic armata
manus, Curetas nomine Grai
quos memorant, Phrygias inter si forte
catervas
ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
terrificas
capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis
illum
vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
cum pueri circum
puerum pernice chorea
[armat et in numerum pernice chorea]
armati
in numerum pulsarent aeribus aera,
ne Saturnus eum malis mandaret
adeptus
aeternumque daret matri sub pectore volnus.
propterea magnam
armati matrem comitantur,
aut quia significant divam praedicere ut
armis
ac virtute velint patriam defendere terram
praesidioque parent
decorique parentibus esse.
quae bene et eximie quamvis disposta
ferantur,
longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
omnis enim per se
divom natura necessest
inmortali aevo summa cum pace fruatur
semota
ab nostris rebus seiunctaque longe;
nam privata dolore omni, privata
periclis,
ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
nec bene
promeritis capitur neque tangitur ira.
terra quidem vero caret omni
tempore sensu,
et quia multarum potitur primordia rerum,
multa modis
multis effert in lumina solis.
hic siquis mare Neptunum Cereremque
vocare
constituet fruges et Bacchi nomine abuti
mavolt quam laticis
proprium proferre vocamen,
concedamus ut hic terrarum dictitet
orbem
esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
religione animum
turpi contingere parcat.
Saepe itaque ex uno
tondentes gramina campo
lanigerae pecudes et equorum duellica proles
buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
ex unoque sitim sedantes
flumine aquai
dissimili vivont specie retinentque parentum
naturam
et mores generatim quaeque imitantur.
tanta est in quovis genere herbae
materiai
dissimilis ratio, tanta est in flumine
quoque.
Hinc porro quamvis animantem ex omnibus
unam
ossa cruor venae calor umor viscera nervi
constituunt, quae
sunt porro distantia longe,
dissimili perfecta figura
principiorum.
Tum porro quae cumque igni
flammata cremantur.
si nil praeterea, tamen haec in corpore
tradunt,
unde ignem iacere et lumen submittere possint
scintillasque
agere ac late differre favillam.
cetera consimili mentis ratione
peragrans
invenies igitur multarum semina rerum
corpore celare et
varias cohibere figuras.
Denique multa vides,
quibus et color et sapor una
reddita sunt cum odore in primis pleraque
poma.
haec igitur variis debent constare figuris;
nidor enim
penetrat qua fucus non it in artus,
fucus item sorsum,
sensibus; ut noscas primis differre figuris.
dissimiles
igitur formae glomeramen in unum
conveniunt et res permixto semine
constant.
Quin etiam passim nostris in
versibus ipsis
multa elementa vides multis communia verbis,
cum
tamen inter se versus ac verba necesse est
confiteare alia ex aliis
constare elementis;
non quo multa parum communis littera currat
aut
nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
sed quia non volgo paria
omnibus omnia constant.
sic aliis in rebus item communia
multa
multarum rerum cum sint, primordia rerum
dissimili tamen inter
se consistere summa
possunt; ut merito ex aliis constare
feratur
humanum genus et fruges arbustaque
laeta.
Nec tamen omnimodis conecti posse
putandum est
omnia; nam volgo fieri portenta videres,
semiferas
hominum species existere et altos
inter dum ramos egigni corpore
vivo
multaque conecti terrestria membra marinis,
tum flammam taetro
spirantis ore Chimaeras
pascere naturam per terras
omniparentis.
quorum nil fieri manifestum est, omnia
quando
seminibus certis certa genetrice creata
conservare genus
crescentia posse videmus.
scilicet id certa fieri ratione
necessust.
nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
corpora
discedunt conexaque convenientis
efficiunt motus; at contra aliena
videmus
reicere in terras naturam, multaque caecis
corporibus
fugiunt e corpore percita plagis,
quae neque conecti quoquam potuere
neque intus
vitalis motus consentire atque imitari.
sed ne forte
putes animalia sola teneri
legibus his, quaedam ratio res terminat
omnis
nam vel uti tota natura dissimiles sunt
inter se genitae res
quaeque, ita quamque necessest
dissimili constare figura
principiorum;
non quo multa parum simili sint praedita forma,
sed
quia non volgo paria omnibus omnia constant.
semina cum porro distent,
differre necessust
intervalla vias conexus pondera plagas
concursus
motus; quae non animalia solum
corpora seiungunt, sed terras ac mare
totum
secernunt caelumque a terris omne
retentant.
Nunc age dicta meo dulci quaesita
labore
percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
principiis esse,
ante oculos quae candida cernis,
aut ea quae nigrant nigro de semine
nata;
nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
propterea gerere
hunc credas, quod materiai
corpora consimili sint eius tincta
colore;
nullus enim color est omnino materiai
corporibus, neque par
rebus neque denique dispar.
in quae corpora si nullus tibi forte
videtur
posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
nam cum
caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora
tactu
ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
scire licet nostrae
quoque menti corpora posse
vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
tangimus, haud ullo
sentimus tincta colore.
Quod quoniam vinco
fieri, nunc esse docebo.
omnis enim color omnino mutatur in
omnis;
quod facere haud ullo debent primordia pacto;
immutabile enim
quiddam superare necessest,
ne res ad nihilum redigantur funditus
omnes;
nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors
est illius quod fuit ante.
proinde colore cave contingas semina
rerum,
ne tibi res redeant ad nihilum funditus
omnes.
Praeterea si nulla coloris principiis
est
reddita natura et variis sunt praedita formis,
e quibus
omnigenus gignunt variantque colores,
propterea magni quod refert,
semina quaeque
cum quibus et quali positura contineantur
et quos
inter se dent motus accipiantque,
perfacile extemplo rationem reddere
possis,
cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
marmoreo fieri
possint candore repente,
ut mare, cum magni commorunt aequora
venti,
vertitur in canos candenti marmore fluctus;
dicere enim
possis, nigrum quod saepe videmus,
materies ubi permixta est illius et
ordo
principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
continuo id
fieri ut candens videatur et album.
quod si caeruleis constarent
aequora ponti
seminibus, nullo possent albescere pacto;
nam quo
cumque modo perturbes caerula quae sint,
numquam in marmoreum possunt
migrare colorem.
sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
quae
maris efficiunt unum purumque nitorem,
ut saepe ex aliis formis
variisque figuris
efficitur quiddam quadratum unaque
figura,
conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
dissimiles formas,
ita cernere in aequore ponti
aut alio in quovis uno puroque
nitore
dissimiles longe inter se variosque colores.
praeterea nihil
officiunt obstantque figurae
dissimiles, quo quadratum minus omne sit
extra;
at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
quo minus esse
uno possit res tota nitore.
Tum porro quae
ducit et inlicit ut tribuamus
principiis rerum non numquam causa
colores,
occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
nec quae nigra
cluent de nigris, sed variis ex.
quippe etenim multo proclivius
exorientur
candida de nullo quam nigro nata colore
aut alio quovis,
qui contra pugnet et obstet.
Praeterea quoniam
nequeunt sine luce colores
esse neque in lucem existunt primordia
rerum,
scire licet quam sint nullo velata colore;
qualis enim caecis
poterit color esse tenebris?
lumine quin ipso mutatur propterea
quod
recta aut obliqua percussus luce refulget;
pluma columbarum quo
pacto in sole videtur,
quae sita cervices circum collumque
coronat;
namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
inter dum
quodam sensu fit uti videatur
inter caeruleum viridis miscere
zmaragdos.
caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
consimili
mutat ratione obversa colores;
qui quoniam quodam gignuntur luminis
ictu,
scire licet, sine eo fieri non posse putandum
est.
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in
se
pupula, cum sentire colorem dicitur album,
atque aliud porro,
nigrum cum et cetera sentit,
nec refert ea quae tangas quo forte
colore
praedita sint, verum quali magis apta figura,
scire licet
nihil principiis opus esse colore,
sed variis formis variantes edere
tactus.
Praeterea quoniam non certis certa
figuris
est natura coloris et omnia principiorum
formamenta queunt
in quovis esse nitore,
cur ea quae constant ex illis non pariter
sunt
omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
conveniebat enim
corvos quoque saepe volantis
ex albis album pinnis iactare
colorem
et nigros fieri nigro de semine cycnos
aut alio quovis uno
varioque colore.
Quin etiam quanto in partes
res quaeque minutas
distrahitur magis, hoc magis est ut cernere
possis
evanescere paulatim stinguique colorem;
ut fit ubi in parvas
partis discerpitur austrum:
purpura poeniceusque color clarissimus
multo,
filatim cum distractum est, disperditur omnis;
noscere ut
hinc possis prius omnem efflare colorem
particulas, quam discedant ad
semina rerum.
Postremo quoniam non omnia
corpora vocem
mittere concedis neque odorem, propterea fit
ut non
omnibus adtribuas sonitus et odores:
sic oculis quoniam non omnia
cernere quimus,
scire licet quaedam tam constare orba colore
quam
sine odore ullo quaedam sonituque remota,
nec minus haec animum
cognoscere posse sagacem
quam quae sunt aliis rebus privata
notare.
Sed ne forte putes solo spoliata
colore
corpora prima manere, etiam secreta teporis
sunt ac frigoris
omnino calidique vaporis,
et sonitu sterila et suco ieiuna
feruntur,
nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
sicut
amaracini blandum stactaeque liquorem
et nardi florem, nectar qui
naribus halat,
cum facere instituas, cum primis quaerere par
est,
quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
naturam, nullam
quae mittat naribus auram,
quam minime ut possit mixtos in corpore
odores
concoctosque suo contractans perdere viro,
propter eandem
non adhibere suum gignundis rebus
odorem
nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
nec simili
ratione saporem denique quemquam
nec frigus neque item calidum
tepidumque vaporem,
cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia
constent,
molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
omnia sint
a principiis seiuncta necessest,
inmortalia si volumus subiungere
rebus
fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
ne tibi res redeant
ad nihilum funditus omnes.
Nunc ea quae sentire
videmus cumque necessest
ex insensilibus tamen omnia
confiteare
principiis constare. neque id manufesta refutant
nec
contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
sed magis ipsa manu
ducunt et credere cogunt
ex insensilibus, quod dico, animalia
gigni.
quippe videre licet vivos existere vermes
stercore de taetro,
putorem cum sibi nacta est
intempestivis ex imbribus umida
tellus.
Praeterea cunctas itidem res vertere
sese.
vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
in pecudes,
vertunt pecudes in corpora nostra
naturam, et nostro de corpore saepe
ferarum
augescunt vires et corpora pennipotentum.
ergo omnes natura
cibos in corpora viva
vertit et hinc sensus animantum procreat
omnes,
non alia longe ratione atque arida ligna
explicat in flammas
et
iamne vides igitur magni primordia
rerum
referre in quali sint ordine quaeque locata
et commixta quibus
dent motus accipiantque?
Tum porro, quid id
est, animum quod percutit, ipsum,
quod movet et varios sensus expromere
cogit,
ex insensilibus ne credas sensile gigni?
ni mirum lapides et
ligna et terra quod una
mixta tamen nequeunt vitalem reddere
sensum.
illud in his igitur rebus meminisse decebit,
non ex omnibus
omnino, quaecumque creant res
sensilia, extemplo me gigni dicere
sensus,
sed magni referre ea primum quantula constent,
sensile quae
faciunt, et qua sint praedita forma,
motibus ordinibus posituris
denique quae sint.
quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
et
tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
vermiculos pariunt,
quia corpora materiai
antiquis ex ordinibus permota nova
re
conciliantur ita ut debent animalia
gigni.
Deinde ex sensilibus qui sensile posse
creari
constituunt, porro ex aliis sentire suëti
* * *
mollia
cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
visceribus nervis venis, quae
cumque videmus
mollia mortali consistere corpore creta.
sed tamen
esto iam posse haec aeterna manere;
nempe tamen debent aut sensum
partis habere
aut similis totis animalibus esse putari.
at nequeant
per se partes sentire necesse est:
namque animus sensus membrorum
respuit omnis,
nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
corporis omnino sensum pars sola tenere.
linquitur ut totis
animantibus adsimulentur,
vitali ut possint consentire undique
sensu.
qui poterunt igitur rerum primordia dici
et leti vitare vias,
animalia cum sint,
atque animalia
quod tamen ut possint, at coetu concilioque
nil facient
praeter volgum turbamque animantum,
scilicet ut nequeant homines
armenta feraeque
inter sese ullam rem gignere conveniundo.
sic
itidem quae sentimus sentire necessest.
quod si forte suum dimittunt
corpore sensum
atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id
quod
detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
quatinus in
pullos animalis vertier ova
cernimus alituum vermisque effervere
terra,
intempestivos quam putor cepit ob imbris,
scire licet gigni
posse ex non sensibus sensus.
Quod si forte
aliquis dicet, dum taxat oriri
posse ex non sensu sensus
mutabilitate,
aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
huic
satis illud erit planum facere atque probare,
non fieri partum nisi
concilio ante coacto,
nec quicquam commutari sine conciliatu.
Principio nequeunt ullius corporis
esse
sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
ni mirum quia
materies disiecta tenetur
aëre fluminibus terris terraque
creatis,
nec congressa modo vitalis convenientes
contulit inter se
motus, quibus omnituentes
accensi sensus animantem quamque
tuentur.
Praeterea quamvis animantem grandior
ictus,
quam patitur natura, repente adfligit et omnis
corporis atque
animi pergit confundere sensus.
dissoluuntur enim positurae
principiorum
et penitus motus vitales inpediuntur,
donec materies
omnis concussa per artus
vitalis animae nodos a corpore
solvit
dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
nam quid
praeterea facere ictum posse reamur
oblatum, nisi discutere ac
dissolvere quaeque?
fit quoque uti soleant minus oblato acriter
ictu
reliqui motus vitalis vincere saepe,
vincere et ingentis plagae
sedare tumultus
inque suos quicquid rursus revocare meatus
et quasi
iam leti dominantem in corpore motum
discutere ac paene amissos
accendere sensus;
nam qua re potius leti iam limine ab ipso
ad vitam
possint conlecta mente reverti,
quam quo decursum prope iam siet ire et
abire?
Praeterea, quoniam dolor est, ubi
materiai
corpora vi quadam per viscera viva per artus
sollicitata
suis trepidant in sedibus intus,
inque locum quando remigrant, fit
blanda voluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari
nullamque voluptatem capere ex se;
quandoquidem non sunt ex ullis
principiorum
corporibus, quorum motus novitate laborent
aut aliquem
fructum capiant dulcedinis almae.
haut igitur debent esse ullo praedita
sensu.
Denique uti possint sentire animalia
quaeque,
principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
quid, genus
humanum propritim de quibus auctumst?
scilicet et risu tremulo concussa
cachinnant
et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
multaque de
rerum mixtura dicere callent
et sibi proporro quae sint primordia
quaerunt;
quando quidem totis mortalibus adsimulata
ipsa quoque ex
aliis debent constare elementis,
inde alia ex aliis, nusquam consistere
ut ausis;
quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
et
sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
quod si delira haec
furiosaque cernimus esse
et ridere potest non ex ridentibus
auctus,
et sapere et doctis rationem reddere dictis
non ex seminibus
sapientibus atque disertis,
qui minus esse queant ea quae sentire
videmus
seminibus permixta carentibus undique
sensu?
Denique caelesti sumus omnes semine
oriundi;
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
umoris
guttas mater cum terra recepit,
feta parit nitidas fruges arbustaque
laeta
et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
pabula cum
praebet, quibus omnes corpora pascunt
et dulcem ducunt vitam prolemque
propagant;
qua propter merito maternum nomen adepta est.
cedit item
retro, de terra quod fuit ante,
in terras, et quod missumst ex aetheris
oris,
id rursum caeli rellatum templa receptant.
nec sic interemit
mors res ut materiai
corpora conficiat, sed coetum dissupat
ollis;
inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
res ut
convertant formas mutentque colores
et capiant sensus et puncto tempore
reddant;
ut noscas referre earum primordia rerum
cum quibus et quali
positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
neve
putes aeterna penes residere potesse
corpora prima quod in summis
fluitare videmus
rebus et interdum nasci subitoque perire.
quin
etiam refert nostris in versibus ipsis
cum quibus et quali sint ordine
quaeque locata;
namque eadem caelum mare terras flumina
solem
significant, eadem fruges arbusta animantis;
si non omnia
sunt, at multo maxima pars est
consimilis; verum positura discrepitant
res.
sic ipsis in rebus item iam materiai
[intervalla vias conexus
pondera plagas]
concursus motus ordo positura figurae
cum
permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc
animum nobis adhibe veram ad rationem.
nam tibi vehementer nova res
molitur ad auris
accedere et nova se species ostendere rerum.
sed
neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
difficilis magis ad
credendum constet, itemque
nil adeo magnum neque tam mirabile
quicquam,
quod non paulatim minuant mirarier omnes,
principio caeli
clarum purumque colorem
quaeque in se cohibet, palantia sidera
passim,
lunamque et solis praeclara luce nitorem;
omnia quae nunc si
primum mortalibus essent
ex improviso si sint obiecta repente,
quid
magis his rebus poterat mirabile dici,
aut minus ante quod auderent
fore credere gentes?
nil, ut opinor; ita haec species miranda
fuisset.
quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
suspicere in
caeli dignatur lucida templa.
desine qua propter novitate exterritus
ipsa
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende, et
si tibi vera videntur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere
contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita
foris haec extra moenia mundi,
quid sit ibi porro, quo prospicere usque
velit mens
atque animi iactus liber quo pervolet
ipse.
Principio nobis in cunctas undique
partis
et latere ex utroque
nulla est
finis; uti docui, res ipsaque per se
vociferatur, et elucet natura
profundi.
nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
undique cum
vorsum spatium vacet infinitum
seminaque innumero numero summaque
profunda
multimodis volitent aeterno percita motu,
hunc unum
terrarum orbem caelumque creatum,
nil agere illa foris tot corpora
materiai;
cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
sponte sua
forte offensando semina rerum
multimodis temere in cassum frustraque
coacta
tandem coluerunt ea quae coniecta repente
magnarum rerum
fierent exordia semper,
terrai maris et caeli generisque
animantum.
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
esse
alios alibi congressus materiai,
qualis hic est, avido complexu quem
tenet aether.
Praeterea cum materies est multa
parata,
cum locus est praesto nec res nec causa moratur
ulla, geri
debent ni mirum et confieri res.
nunc et seminibus si tanta est copia,
quantam
enumerare aetas animantum non queat omnis,
quis eadem natura
manet, quae semina rerum
conicere in loca quaeque queat simili
ratione
atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
esse alios
aliis terrarum in partibus orbis
et varias hominum gentis et saecla
ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit
una,
unica quae gignatur et unica solaque crescat,
quin aliquoius
siet saecli permultaque eodem
sint genere. in primis animalibus indice
mente
invenies sic montivagum genus esse ferarum,
sic hominum
geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta
volantum.
qua propter caelum simili ratione fatendumst
terramque et
solem, lunam mare cetera quae sunt,
non esse unica, sed numero magis
innumerali;
quando quidem vitae depactus terminus alte
tam manet
haec et tam nativo corpore constant
quam genus omne, quod his
generatimst rebus abundans.
Quae bene cognita
si teneas, natura videtur
libera continuo, dominis privata
superbis,
ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
nam pro
sancta deum tranquilla pectora pace
quae placidum degunt aevom vitamque
serenam,
quis regere immensi summam, quis habere profundi
indu manu
validas potis est moderanter habenas,
quis pariter caelos omnis
convertere et omnis
ignibus aetheriis terras suffire
feracis,
omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
nubibus ut
tenebras faciat caelique serena
concutiat sonitu, tum fulmina mittat et
aedis
saepe suas disturbet et in deserta recedens
saeviat exercens
telum, quod saepe nocentes
praeterit exanimatque indignos inque
merentes?
Multaque post mundi tempus genitale
diemque
primigenum maris et terrae solisque coortum
addita corpora
sunt extrinsecus, addita circum
semina, quae magnum iaculando contulit
omne,
unde mare et terrae possent augescere et unde
appareret
spatium caeli domus altaque tecta
tolleret a terris procul et
consurgeret aër.
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia
plagis
corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
umor ad
umorem, terreno corpore terra
crescit et ignem ignes procudunt
aetheraque
donique ad extremum crescendi perfica
finem
omnia perduxit rerum natura creatrix;
ut fit ubi nihilo iam
plus est quod datur intra
vitalis venas quam quod fluit atque
recedit.
omnibus hic aetas debet consistere rebus,
hic natura suis
refrenat viribus auctum.
nam quae cumque vides hilaro grandescere
adauctu
paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
plura sibi
adsumunt quam de se corpora mittunt,
dum facile in venas cibus omnis
inditur et dum
non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
et
plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
nam certe fluere atque
recedere corpora rebus
multa manus dandum est; sed plura accedere
debent,
donec alescendi summum tetigere cacumen.
inde minutatim
vires et robur adultum
frangit et in partem peiorem liquitur
aetas.
quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
et quo
latior est, in cunctas undique partis
plura modo dispargit et a se
corpora mittit,
nec facile in venas cibus omnis diditur ei
nec satis
est, pro quam largos exaestuat aestus,
unde queat tantum suboriri ac
subpeditare.
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
sunt et cum
externis succumbunt omnia plagis,
quando quidem grandi cibus aevo
denique defit,
nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora
conficere et plagis infesta domare.
Sic igitur
magni quoque circum moenia mundi
expugnata dabunt labem putrisque
ruinas;
omnia debet enim cibus integrare novando
et fulcire cibus,
ne quiquam, quoniam nec venae
perpetiuntur
quod satis est, neque quantum opus est natura
ministrat.
Iamque adeo fracta est aetas
effetaque tellus
vix animalia parva creat, quae cuncta
creavit
saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut
opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in
arva
nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
sed genuit
tellus eadem quae nunc alit ex se.
praeterea nitidas fruges vinetaque
laeta
sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
ipsa dedit dulcis
fetus et pabula laeta;
quae nunc vix nostro grandescunt aucta
labore,
conterimusque boves et viris agricolarum,
conficimus ferrum
vix arvis suppeditati:
usque adeo parcunt fetus augentque
laborem.
iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius, in
cassum magnos cecidisse labores,
et cum tempora temporibus praesentia
confert
praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
tristis item
vetulae vitis sator atque
temporis incusat momen saeclumque
fatigat,
et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
perfacile
angustis tolerarit finibus aevom,
cum minor esset agri multo modus ante
viritim;
nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
ad capulum spatio
aetatis defessa vetusto.
| Lucretius | The Latin Library | The Classics Homepage |