E tenebris tantis tam clarum extollere
lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o
Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia
signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari
aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere
artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vis?
tu,
pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque
ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia
libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua
semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua coepit
vociferari
naturam rerum divina mente coorta
diffugiunt animi
terrores, moenia mundi
discedunt. totum video per inane geri
res.
apparet divum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt
venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta
pruina
cana cadens violat semper[que] innubilus aether
integit et
large diffuso lumine ridet:
omnia suppeditat porro natura neque
ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
at contra nusquam
apparent Acherusia templa,
nec tellus obstat quin omnia
dispiciantur,
sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
his
ibi me rebus quaedam divina voluptas
percipit atque horror, quod sic
natura tua vi
tam manifesta patens ex omni parte retecta
est.
Et quoniam docui, cunctarum exordia
rerum
qualia sint et quam variis distantia formis
sponte sua
volitent aeterno percita motu,
quove modo possint res ex his quaeque
creari,
hasce secundum res animi natura videtur
atque animae
claranda meis iam versibus esse
et metus ille foras praeceps Acheruntis
agendus,
funditus humanam qui vitam turbat ab imo
omnia suffundens
mortis nigrore neque ullam
esse voluptatem liquidam puramque
relinquit.
nam quod saepe homines morbos magis esse
timendos
infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
et se scire animi
naturam sanguinis esse,
aut etiam venti, si fert ita forte
voluntas,
nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
hinc licet
advertas animum magis omnia laudis
iactari causa quam quod res ipsa
probetur.
extorres idem patria longeque fugati
conspectu ex hominum,
foedati crimine turpi,
omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
et
quo cumque tamen miseri venere parentant
et nigras mactant pecudes et
manibus divis
inferias mittunt multoque in rebus acerbis
acrius
advertunt animos ad religionem.
quo magis in dubiis hominem spectare
periclis
convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
nam verae
voces tum demum pectore ab imo
eliciuntur [et] eripitur persona
Ämanare.
denique avarities et honorum caeca cupido,
quae miseros
homines cogunt transcendere fines
iuris et inter dum socios scelerum
atque ministros
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas
emergere opes, haec vulnera vitae
non minimam partem mortis formidine
aluntur.
turpis enim ferme contemptus et acris egestas
semota ab
dulci vita stabilique videtur
et quasi iam leti portas cunctarier
ante;
unde homines dum se falso terrore coacti
effugisse volunt
longe longeque remosse,
sanguine civili rem conflant
divitiasque
conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
crudeles
gaudent in tristi funere fratris
et consanguineum mensas odere
timentque.
consimili ratione ab eodem saepe timore
macerat invidia
ante oculos illum esse potentem,
illum aspectari, claro qui incedit
honore,
ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
intereunt
partim statuarum et nominis ergo.
et saepe usque adeo, mortis
formidine, vitae
percipit humanos odium lucisque videndae,
ut sibi
consciscant maerenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc esse
timorem:
hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
rumpere et in
summa pietate evertere suadet:
nam iam saepe homines patriam carosque
parentis
prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
nam vel uti
pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce
timemus
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri
in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi
tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela
diei
discutiant, sed naturae species
ratioque.
Primum animum dico, mentem quem saepe
vocamus,
in quo consilium vitae regimenque locatum est,
esse hominis
partem nihilo minus ac manus et pes
atque oculei partes animantis
totius extant.
* * *
sensum animi certa non esse in parte
locatum,
verum habitum quendam vitalem corporis esse,
harmoniam Grai
quam dicunt, quod faciat nos
vivere cum sensu, nulla cum in parte siet
mens;
ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
corporis, et non est
tamen haec pars ulla valentis,
sic animi sensum non certa parte
reponunt;
magno opere in quo mi diversi errare
videntur.
Saepe itaque, in promptu corpus quod
cernitur, aegret,
cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
et retro
fit ubi contra sit saepe vicissim,
cum miser ex animo laetatur corpore
toto;
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
in nullo caput
interea sit forte dolore.
Praeterea molli cum
somno dedita membra
effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
est
aliud tamen in nobis quod tempore in illo
multimodis agitatur et omnis
accipit in se
laetitiae motus et curas cordis
inanis.
Nunc animam quoque ut in membris
cognoscere possis
esse neque harmonia corpus sentire
solere,
principio fit uti detracto corpore multo
saepe tamen nobis
in membris vita moretur.
Atque eadem rursum,
cum corpora pauca caloris
diffugere forasque per os est editus
aër,
deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
noscere ut hinc
possis non aequas omnia partis
corpora habere neque ex aequo fulcire
salutem,
sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
semina,
curare in membris ut vita moretur.
est igitur calor ac ventus vitalis
in ipso
corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
quapropter
quoniam est animi natura reperta
atque animae quasi pars hominis, redde
harmoniai
nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
sive aliunde
ipsi porro traxere et in illam
transtulerunt, proprio quae tum res
nomine egebat.
quidquid [id] est, habeant: tu cetera percipe
dicta.
Nunc animum atque animam dico coniuncta
teneri
inter se atque unam naturam conficere ex se,
sed caput esse
quasi et dominari in corpore toto
consilium, quod nos animum mentemque
vocamus.
idque situm media regione in pectoris haeret.
hic exultat
enim pavor ac metus, haec loca circum
laetitiae mulcent: hic ergo mens
animusquest.
cetera pars animae per totum dissita corpus
paret et ad
numen mentis momenque movetur.
idque sibi solum per se sapit et sibi
gaudet,
cum neque res animam neque corpus commovet una.
et quasi,
cum caput aut oculus temptante dolore
laeditur in nobis, non omni
concruciamur
corpore, sic animus nonnumquam laeditur
ipse
laetitiaque viget, cum cetera pars animai
per membra atque
artus nulla novitate cietur;
verum ubi vementi magis est commota metu
mens,
consentire animam totam per membra videmus
sudoresque ita
palloremque existere toto
corpore et infringi linguam vocemque
aboriri,
caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
denique
concidere ex animi terrore videmus
saepe homines; facile ut quivis hinc
noscere possit
esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi
[vi]
percussa est, exim corpus propellit et
icit.
Haec eadem ratio naturam animi atque
animai
corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
corripere
ex somno corpus mutareque vultum
atque hominem totum regere ac versare
videtur,
quorum nil fieri sine tactu posse videmus
nec tactum porro
sine corpore, nonne fatendumst
corporea natura animum constare
animamque?
praeterea pariter fungi cum corpore et una
consentire
animum nobis in corpore cernis.
si minus offendit vitam vis horrida
teli
ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
at tamen insequitur
languor terraeque petitus
suavis et in terra mentis qui gignitur
aestus
inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
ergo
corpoream naturam animi esse necessest,
corporeis quoniam telis ictuque
laborat.
Is tibi nunc animus quali sit corpore
et unde
constiterit pergam rationem reddere dictis.
principio esse
aio persuptilem atque minutis
perquam corporibus factum constare. id
ita esse
hinc licet advertas animum, ut pernoscere
possis.
Nil adeo fieri celeri ratione
videtur,
quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
ocius ergo
animus quam res se perciet ulla,
ante oculos quorum in promptu natura
videtur.
at quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam
seminibus debet perquamque minutis,
momine uti parvo possint inpulsa
moveri.
namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
quippe
volubilibus parvisque creata figuris.
at contra mellis constantior est
natura
et pigri latices magis et cunctantior actus:
haeret enim
inter se magis omnis materiai
copia, ni mirum quia non tam levibus
extat
corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
namque
papaveris aura potest suspensa levisque
cogere ut ab summo tibi
diffluat altus acervus,
at contra lapidum coniectum
spicarumque
noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
et
levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
at contra quae cumque magis
cum pondere magno
asperaque inveniuntur, eo stabilita magis
sunt.
nunc igitur quoniamst animi natura reperta
mobilis egregie,
perquam constare necessest
corporibus parvis et levibus atque
rutundis.
quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
utilis
invenietur et opportuna cluebit.
Haec quoque
res etiam naturam dedicat eius,
quam tenui constet textura quamque loco
se
contineat parvo, si possit conglomerari,
quod simul atque hominem
leti secura quies est
indepta atque animi natura animaeque
recessit,
nil ibi libatum de toto corpore cernas
ad speciem, nihil
ad pondus: mors omnia praestat,
vitalem praeter sensum calidumque
vaporem.
ergo animam totam perparvis esse necessest
seminibus nexam
per venas viscera nervos,
qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore
cessit,
extima membrorum circumcaesura tamen se
incolumem praestat
nec defit ponderis hilum.
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut
cum
spiritus unguenti suavis diffugit in auras
aut aliquo cum iam
sucus de corpore cessit;
nil oculis tamen esse minor res ipsa
videtur
propterea neque detractum de pondere quicquam,
ni mirum quia
multa minutaque semina sucos
efficiunt et odorem in toto corpore
rerum.
quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
scire licet
perquam pauxillis esse creatam
seminibus, quoniam fugiens nil ponderis
aufert.
Nec tamen haec simplex nobis natura
putanda est.
tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
mixta
vapore, vapor porro trahit aëra secum;
nec calor est quisquam, cui non
sit mixtus et aër;
rara quod eius enim constat natura,
necessest
aëris inter eum primordia multa moveri.
iam triplex animi
est igitur natura reperta;
nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta
creandum,
nil horum quoniam recipit mens posse creare
sensiferos
motus, quae denique mente volutat.
quarta quoque his igitur quaedam
natura necessest
adtribuatur; east omnino nominis expers;
qua neque
mobilius quicquam neque tenvius extat
nec magis e parvis et levibus ex
elementis;
sensiferos motus quae didit prima per artus.
prima cietur
enim, parvis perfecta figuris,
inde calor motus et venti caeca
potestas
accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur:
concutitur
sanguis, tum viscera persentiscunt
omnia, postremis datur ossibus atque
medullis
sive voluptas est sive est contrarius ardor.
nec temere huc
dolor usque potest penetrare neque acre
permanare malum, quin omnia
perturbentur
usque adeo [ut] vitae desit locus atque
animai
diffugiant partes per caulas corporis omnis.
sed plerumque
fit in summo quasi corpore finis
motibus: hanc ob rem vitam retinere
valemus.
Nunc ea quo pacto inter sese mixta
quibusque
compta modis vigeant rationem reddere aventem
abstrahit
invitum patrii sermonis egestas;
sed tamen, ut potero summatim
attingere, tangam.
inter enim cursant primordia principiorum
motibus
inter se, nihil ut secernier unum
possit nec spatio fieri divisa
potestas,
sed quasi multae vis unius corporis extant.
quod genus in
quovis animantum viscere volgo
est odor et quidam color et sapor, et
tamen ex his
omnibus est unum perfectum corporis augmen,
sic calor
atque aër et venti caeca potestas
mixta creant unam naturam et mobilis
illa
vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
sensifer unde
oritur primum per viscera motus.
nam penitus prorsum latet haec natura
subestque
nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
atque
anima est animae proporro totius ipsa.
quod genus in nostris membris et
corpore toto
mixta latens animi vis est animaeque
potestas,
corporibus quia de parvis paucisque creatast,
sic tibi
nominis haec expers vis, facta minutis
corporibus, latet atque animae
quasi totius ipsa
proporrost anima et dominatur corpore
toto.
consimili ratione necessest ventus et aër
et calor inter se
vigeant commixta per artus
atque aliis aliud subsit magis
emineatque,
ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
ni calor ac
ventus seorsum seorsumque potestas
aëris interemant sensum diductaque
solvant.
est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
cum
fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
est et frigida multa, comes
formidinis, aura,
quae ciet horrorem membris et concitat artus;
est
etiam quoque pacati status aëris ille,
pectore tranquillo fit qui
voltuque sereno.
sed calidi plus est illis quibus acria
corda
iracundaque mens facile effervescit in ira,
quo genere in
primis vis est violenta leonum,
pectora qui fremitu rumpunt plerumque
gementes
nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
at ventosa
magis cervorum frigida mens est
et gelidas citius per viscera concitat
auras,
quae tremulum faciunt membris existere motum.
at natura boum
placido magis aëre vivit
nec nimis irai fax umquam subdita
percit
fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
nec gelidis torpet
telis perfixa pavoris;
interutrasque sitast cervos saevosque
leones.
sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
constituat
pariter quosdam, tamen illa relinquit
naturae cuiusque animi vestigia
prima.
nec radicitus evelli mala posse putandumst,
quin proclivius
hic iras decurrat ad acris,
ille metu citius paulo temptetur, at
ille
tertius accipiat quaedam clementius aequo.
inque aliis rebus
multis differre necessest
naturas hominum varias moresque
sequacis;
quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
nec reperire
figurarum tot nomina quot sunt
principiis, unde haec oritur variantia
rerum.
illud in his rebus video firmare potesse,
usque adeo
naturarum vestigia linqui
parvola, quae nequeat ratio depellere
nobis,
ut nihil inpediat dignam dis degere
vitam.
Haec igitur natura tenetur corpore ab
omni
ipsaque corporis est custos et causa salutis;
nam communibus
inter se radicibus haerent
nec sine pernicie divelli posse
videntur.
quod genus e thuris glaebis evellere odorem
haud facile
est, quin intereat natura quoque eius,
sic animi atque animae naturam
corpore toto
extrahere haut facile est, quin omnia
dissoluantur.
inplexis ita principiis ab origine prima
inter se
fiunt consorti praedita vita,
nec sibi quaeque sine alterius vi posse
videtur
corporis atque animi seorsum sentire potestas,
sed
communibus inter eas conflatur utrimque
motibus accensus nobis per
viscera sensus.
Praeterea corpus per se nec
gignitur umquam
nec crescit neque post mortem durare videtur.
non
enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
qui datus est, neque ea
causa convellitur ipse,
sed manet incolumis, non, inquam, sic
animai
discidium possunt artus perferre relicti,
sed penitus pereunt
convulsi conque putrescunt.
ex ineunte aevo sic corporis atque
animai
mutua vitalis discunt contagia motus,
maternis etiam membris
alvoque reposta,
discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque;
ut
videas, quoniam coniunctast causa salutis,
coniunctam quoque naturam
consistere eorum.
Quod super est, siquis corpus
sentire refutat
atque animam credit permixtam corpore toto
suscipere
hunc motum quem sensum nominitamus,
vel manifestas res contra verasque
repugnat.
quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
si non
ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
'at dimissa anima corpus caret
undique sensu.'
perdit enim quod non proprium fuit eius in
aevo
multaque praeterea perdit quom expellitur
aevo.
Dicere porro oculos nullam rem cernere
posse,
sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
difficilest,
contra cum sensus ducat eorum;
sensus enim trahit atque acies detrudit
ad ipsas,
fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
lumina
luminibus quia nobis praepediuntur.
quod foribus non fit; neque enim,
qua cernimus ipsi,
ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
praeterea
si pro foribus sunt lumina nostra,
iam magis exemptis oculis debere
videtur
cernere res animus sublatis postibus
ipsis.
Illud in his rebus nequaquam sumere
possis,
Democriti quod sancta viri sententia ponit,
corporis atque
animi primordia singula primis
adposita alternis, variare ac nectere
membra.
nam cum multo sunt animae elementa minora
quam quibus e
corpus nobis et viscera constant,
tum numero quoque concedunt et rara
per artus
dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
quantula
prima queant nobis iniecta ciere
corpora sensiferos motus in corpore,
tanta
intervalla tenere exordia prima animai.
nam neque pulveris
inter dum sentimus adhaesum
corpore nec membris incussam sidere
cretam,
nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
obvia sentimus,
quando obretimur euntes,
nec supera caput eiusdem cecidisse
vietam
vestem nec plumas avium papposque volantis,
qui nimia
levitate cadunt plerumque gravatim,
nec repentis itum cuiusvis cumque
animantis
sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
corpore quae in
nostro culices et cetera ponunt.
usque adeo prius est in nobis multa
ciendum
quam primordia sentiscant concussa animai,
semina corporibus
nostris inmixta per artus,
et quam in his intervallis tuditantia
possint
concursare coire et dissultare
vicissim.
Et magis est animus vitai claustra
coërcens
et dominantior ad vitam quam vis animai.
nam sine mente
animoque nequit residere per artus
temporis exiguam partem pars ulla
animai,
sed comes insequitur facile et discedit in auras
et gelidos
artus in leti frigore linquit.
at manet in vita cui mens animusque
remansit,
quamvis est circum caesis lacer undique membris;
truncus
adempta anima circum membrisque remota
vivit et aetherias vitalis
suscipit auras;
si non omnimodis, at magna parte animai
privatus,
tamen in vita cunctatur et haeret;
ut, lacerato oculo circum si pupula
mansit
incolumis, stat cernundi vivata potestas,
dum modo ne totum
corrumpas luminis orbem
et circum caedas aciem solamque
relinquas;
id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
at si
tantula pars oculi media illa peresa est,
occidit extemplo lumen
tenebraeque secuntur,
incolumis quamvis alioqui splendidus
orbis.
hoc anima atque animus vincti sunt foedere
semper.
Nunc age, nativos animantibus et
mortalis
esse animos animasque levis ut noscere possis,
conquisita
diu dulcique reperta labore
digna tua pergam disponere carmina
vita.
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
atque animam verbi
causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens, animum quoque dicere
credas,
qua tenus est unum inter se coniunctaque res
est.
Principio quoniam tenuem constare
minutis
corporibus docui multoque minoribus esse
principiis factam
quam liquidus umor aquai
aut nebula aut fumus;Ænam longe
mobilitate
praestat et a tenui causa magis icta movetur,
quippe ubi
imaginibus fumi nebulaeque movetur;
quod genus in somnis sopiti ubi
cernimus alte
exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
nam procul
haec dubio nobis simulacra gerunturÆ
nunc igitur quoniam quassatis
undique vasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis,
et
nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi
multoque perire
ocius et citius dissolvi in corpora prima,
cum semel
ex hominis membris ablata recessit;
quippe etenim corpus, quod vas
quasi constitit eius,
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua
re
ac rarefactum detracto sanguine venis,
aëre qui credas posse hanc
cohiberier ullo,
corpore qui nostro rarus magis incohibens
sit?
Praeterea gigni pariter cum corpore et
una
crescere sentimus pariterque senescere mentem.
nam vel ut
infirmo pueri teneroque vagantur
corpore, sic animi sequitur sententia
tenvis.
inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
consilium quoque
maius et auctior est animi vis.
post ubi iam validis quassatum est
viribus aevi
corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
claudicat
ingenium, delirat lingua [labat] mens,
omnia deficiunt atque uno
tempore desunt.
ergo dissolui quoque convenit omnem animai
naturam,
ceu fumus, in altas aëris auras;
quando quidem gigni pariter pariterque
videmus
crescere et, [ut] docui, simul aevo fessa
fatisci.
Huc accedit uti videamus, corpus ut
ipsum
suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
sic animum curas
acris luctumque metumque;
quare participem leti quoque convenit
esse.
quin etiam morbis in corporis avius errat
saepe animus;
dementit enim deliraque fatur,
inter dumque gravi lethargo fertur in
altum
aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
unde neque exaudit
voces nec noscere voltus
illorum potis est, ad vitam qui
revocantes
circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
quare animum
quoque dissolui fateare necessest,
quandoquidem penetrant in eum
contagia morbi;
nam dolor ac morbus leti fabricator
uterquest,
multorum exitio perdocti quod sumus ante.
[et quoniam
mentem sanari corpus ut aegrum
et pariter mentem sanari corpus
inani]
denique cor, hominem cum vini vis penetravit
acris et in
venas discessit diditus ardor,
consequitur gravitas membrorum,
praepediuntur
crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
nant
oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
et iam cetera de genere hoc
quae cumque secuntur,
cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia
vini
conturbare animam consuevit corpore in ipso?
at quae cumque
queunt conturbari inque pediri,
significant, paulo si durior
insinuarit
causa, fore ut pereant aevo privata
futuro.
Quin etiam subito vi morbi saepe
coactus
ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
concidit et
spumas agit, ingemit et tremit artus,
desipit, extentat nervos,
torquetur, anhelat
inconstanter, et in iactando membra fatigat,
ni
mirum quia vis morbi distracta per artus
turbat agens animam, spumans
[ut] in aequore salso
ventorum validis fervescunt viribus
undae.
exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
adficiuntur et
omnino quod semina vocis
eliciuntur et ore foras glomerata
feruntur
qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
desipientia fit,
quia vis animi atque animai
conturbatur et, ut docui, divisa
seorsum
disiectatur eodem illo distracta veneno.
inde ubi iam morbi
reflexit causa, reditque
in latebras acer corrupti corporis
umor,
tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
paulatim redit
in sensus animamque receptat.
haec igitur tantis ubi morbis corpore in
ipso
iactentur miserisque modis distracta laborent,
cur eadem credis
sine corpore in aëre aperto
cum validis ventis aetatem degere
posse?
Et quoniam mentem sanari corpus ut
aegrum
cernimus et flecti medicina posse videmus,
id quoque
praesagit mortalem vivere mentem.
addere enim partis aut ordine
traiecere aecumst
aut aliquid prosum de summa detrahere
hilum,
commutare animum qui cumque adoritur et infit
aut aliam
quamvis naturam flectere quaerit.
at neque transferri sibi partis nec
tribui vult
inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
nam
quod cumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius
quod fuit ante.
ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
mittit,
uti docui, seu flectitur a medicina.
usque adeo falsae rationi vera
videtur
res occurrere et effugium praecludere eunti
ancipitique
refutatu convincere falsum.
Denique saepe
hominem paulatim cernimus ire
et membratim vitalem deperdere
sensum;
in pedibus primum digitos livescere et unguis,
inde pedes et
crura mori, post inde per artus
ire alios tractim gelidi vestigia
leti.
scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
tempore
sincera existit, mortalis habendast.
quod si forte putas ipsam se posse
per artus
introsum trahere et partis conducere in unum
atque ideo
cunctis sensum diducere membris,
at locus ille tamen, quo copia tanta
animai
cogitur, in sensu debet maiore videri;
qui quoniam nusquamst,
ni mirum, ut diximus [ante>,
dilaniata foras dispargitur, interit
ergo.
quin etiam si iam libeat concedere falsum
et dare posse animam
glomerari in corpore eorum,
lumina qui lincunt moribundi
particulatim,
mortalem tamen esse animam fateare necesse
nec refert
utrum pereat dispersa per auras
an contracta suis e partibus
obbrutescat,
quando hominem totum magis ac magis undique
sensus
deficit et vitae minus et minus undique
restat.
Et quoniam mens est hominis pars una
locoque
fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
atque alii
sensus qui vitam cumque gubernant,
et vel uti manus atque oculus
naresve seorsum
secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
sed
tamen in parvo lincuntur tempore tali,
sic animus per se non quit sine
corpore et ipso
esse homine, illius quasi quod vas esse
videtur,
sive aliud quid vis potius coniunctius ei
fingere,
quandoquidem conexu corpus adhaeret.
Denique
corporis atque animi vivata potestas
inter se coniuncta valent vitaque
fruuntur;
nec sine corpore enim vitalis edere motus
sola potest
animi per se natura nec autem
cassum anima corpus durare et sensibus
uti.
scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
dispicere ipse
oculus rem seorsum corpore toto,
sic anima atque animus per se nil
posse videtur.
ni mirum quia [per] venas et viscera mixtim,
per
nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
nec magnis intervallis
primordia possunt
libera dissultare, ideo conclusa
moventur
sensiferos motus, quos extra corpus in auras
aëris haut
possunt post mortem eiecta moveri
propterea quia non simili ratione
tenentur;
corpus enim atque animans erit aër, si cohibere
sese anima
atque in eos poterit concludere motus,
quos ante in nervis et in ipso
corpore agebat.
quare etiam atque etiam resoluto corporis
omni
tegmine et eiectis extra vitalibus auris
dissolui sensus animi
fateare necessest
atque animam, quoniam coniunctast causa
duobus.
Denique cum corpus nequeat perferre
animai
discidium, quin in taetro tabescat odore,
quid dubitas quin
ex imo penitusque coorta
emanarit uti fumus diffusa animae
vis,
atque ideo tanta mutatum putre ruina
conciderit corpus, penitus
quia mota loco sunt
fundamenta foras manant animaeque per
artus
perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
atque
foramina? multimodis ut noscere possis
dispertitam animae naturam
exisse per artus
et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
quam
prolapsa foras enaret in aëris auras.
Quin
etiam finis dum vitae vertitur intra,
saepe aliqua tamen e causa
labefacta videtur
ire anima ac toto solui de corpore [tota]
et quasi
supremo languescere tempore voltus
molliaque exsangui cadere omnia
[corpore] membra.
quod genus est, animo male factum cum
perhibetur
aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
extremum
cupiunt vitae reprehendere vinclum;
conquassatur enim tum mens
animaeque potestas
omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
ut
gravior paulo possit dissolvere causa.
Quid
dubitas tandem quin extra prodita corpus
inbecilla foras in aperto,
tegmine dempto,
non modo non omnem possit durare per aevom,
sed
minimum quodvis nequeat consistere tempus?
nec sibi enim quisquam
moriens sentire videtur
ire foras animam incolumem de corpore
toto,
nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
verum
deficere in certa regione locatam;
ut sensus alios in parti quemque sua
scit
dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
non tam se
moriens dissolvi conquereretur,
sed magis ire foras vestemque
relinquere, ut anguis.
Denique cur animi
numquam mens consiliumque
gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed
unis
sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
si non certa loca
ad nascendum reddita cuique
sunt, et ubi quicquid possit durare
creatum
atque ita multimodis partitis artubus esse,
membrorum ut
numquam existat praeposterus ordo?
usque adeo sequitur res rem, neque
flamma creari
fluminibus solitast neque in igni gignier
algor.
Praeterea si inmortalis natura
animaist
et sentire potest secreta a corpore nostro,
quinque, ut
opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
nec ratione alia nosmet
proponere nobis
possumus infernas animas Acherunte vagare.
pictores
itaque et scriptorum saecla priora
sic animas intro duxerunt sensibus
auctas.
at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
esse potest
animae neque sorsum lingua neque aures;
haud igitur per se possunt
sentire neque esse.
Et quoniam toto sentimus
corpore inesse
vitalem sensum et totum esse animale videmus,
si
subito medium celeri praeciderit ictu
vis aliqua, ut sorsum partem
secernat utramque,
dispertita procul dubio quoque vis animai
et
discissa simul cum corpore dissicietur.
at quod scinditur et partis
discedit in ullas,
scilicet aeternam sibi naturam abnuit
esse.
falciferos memorant currus abscidere membra
saepe ita de
subito permixta caede calentis,
ut tremere in terra videatur ab artubus
id quod
decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis
vis
mobilitate mali non quit sentire dolorem;
et simul in pugnae
studio quod dedita mens est,
corpore relicuo pugnam caedesque
petessit,
nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
inter equos
abstraxe rotas falcesque rapaces,
nec cecidisse alius dextram, cum
scandit et instat.
inde alius conatur adempto surgere crure,
cum
digitos agitat propter moribundus humi pes.
et caput abscisum calido
viventeque trunco
servat humi voltum vitalem oculosque
patentis,
donec reliquias animai reddidit omnes.
quin etiam tibi si,
lingua vibrante, minanti
serpentis cauda, procero corpore,
utrumque
sit libitum in multas partis discidere ferro,
omnia iam
sorsum cernes ancisa recenti
volnere tortari et terram conspargere
tabo,
ipsam seque retro partem petere ore priorem,
volneris ardenti
ut morsu premat icta dolore.
omnibus esse igitur totas dicemus in
illis
particulis animas? at ea ratione sequetur
unam animantem
animas habuisse in corpore multas.
ergo divisast ea quae fuit una simul
cum
corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
in multas
quoniam partis disciditur aeque.
Praeterea si
inmortalis natura animai
constat et in corpus nascentibus
insinuatur,
cur super ante actam aetatem meminisse
nequimus
[interisse et quae nunc est nunc esse creatam]
nec vestigia
gestarum rerum ulla tenemus?
nam si tanto operest animi mutata
potestas,
omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
non, ut
opinor, id ab leto iam longius errat;
qua propter fateare necessest
quae fuit ante
interiisse, et quae nunc est nunc esse
creatam.
Praeterea si iam perfecto corpore
nobis
inferri solitast animi vivata potestas
tum cum gignimur et
vitae cum limen inimus,
haud ita conveniebat uti cum corpore et
una
cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
sed vel ut in
cavea per se sibi vivere solam
convenit, ut sensu corpus tamen affluat
omne.
quare etiam atque etiam neque originis esse
putandumst
expertis animas nec leti lege solutas;
nam neque tanto
opere adnecti potuisse putandumst
corporibus nostris extrinsecus
insinuatas,
quod fieri totum contra manifesta docet res
Ænamque ita
conexa est per venas viscera nervos
ossaque, uti dentes quoque sensu
participentur;
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
et lapis
oppressus subitis e frugibus asperÆ
nec, tam contextae cum sint, exire
videntur
incolumes posse et salvas exsolvere sese
omnibus e nervis
atque ossibus articulisque,
quod si forte putas extrinsecus
insinuatam
permanare animam nobis per membra solere,
tanto quique
magis cum corpore fusa peribit;
quod permanat enim, dissolvitur,
interit ergo;
dispertitur enim per caulas corporis omnis.
ut cibus,
in membra atque artus cum diditur omnis,
disperit atque aliam naturam
sufficit ex se,
sic anima atque animus quamvis [est] integra recens
[in]
corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
dum quasi per
caulas omnis diduntur in artus
particulae quibus haec animi natura
creatur,
quae nunc in nostro dominatur corpore nata
ex illa quae
tunc periit partita per artus.
quapropter neque natali privata
videtur
esse die natura animae nec funeris
expers.
Semina praeterea linquontur necne
animai
corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
haut erit ut
merito inmortalis possit haberi,
partibus amissis quoniam libata
recessit.
sin ita sinceris membris ablata profugit,
ut nullas partis
in corpore liquerit ex se,
unde cadavera rancenti iam viscere
vermes
expirant atque unde animantum copia tanta
exos et exanguis
tumidos perfluctuat artus?
quod si forte animas extrinsecus
insinuari?
vermibus et privas in corpora posse venire
credis nec
reputas cur milia multa animarum
conveniant unde una recesserit, hoc
tamen est ut
quaerendum videatur et in discrimen agendum,
utrum
tandem animae venentur semina quaeque
vermiculorum ipsaeque sibi
fabricentur ubi sint,
an quasi corporibus perfectis insinuentur.
at
neque cur faciant ipsae quareve laborent
dicere suppeditat. neque enim,
sine corpore cum sunt,
sollicitae volitant morbis alguque
fameque;
corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
et mala multa
animus contage fungitur eius.
sed tamen his esto quamvis facere utile
corpus,
cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
haut igitur
faciunt animae sibi corpora et artus.
nec tamen est ut qui [cum]
perfectis insinuentur
corporibus; neque enim poterunt suptiliter
esse
conexae neque consensu contagia
fient.
Denique cur acris violentia triste
leonum
seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
a patribus
datur et [a] patrius pavor incitat artus,
et iam cetera de genere hoc
cur omnia membris
ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
si non,
certa suo quia semine seminioque
vis animi pariter crescit cum corpore
quoque?
quod si inmortalis foret et mutare soleret
corpora,
permixtis animantes moribus essent,
effugeret canis Hyrcano de semine
saepe
cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
aëris accipiter
fugiens veniente columba,
desiperent homines, saperent fera saecla
ferarum.
illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
inmortalem
animam mutato corpore flecti;
quod mutatur enim, dissolvitur, interit
ergo;
traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
quare dissolui
quoque debent posse per artus,
denique ut intereant una cum corpore
cunctae.
sin animas hominum dicent in corpora semper
ire humana,
tamen quaeram cur e sapienti
stulta queat fieri, nec prudens sit puer
ullus,
[si non, certa suo quia semine seminioque]
nec tam doctus
equae pullus quam fortis equi vis.
scilicet in tenero tenerascere
corpore mentem
confugient. quod si iam fit, fateare
necessest
mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
tanto opere
amittit vitam sensumque priorem.
quove modo poterit pariter cum corpore
quoque
confirmata cupitum aetatis tangere florem
vis animi, nisi
erit consors in origine prima?
quidve foras sibi vult membris exire
senectis?
an metuit conclusa manere in corpore putri
et domus
aetatis spatio ne fessa vetusto
obruat? at non sunt immortali ulla
pericla.
Denique conubia ad Veneris partusque
ferarum
esse animas praesto deridiculum esse videtur,
expectare
immortalis mortalia membra
innumero numero certareque
praeproperanter
inter se quae prima potissimaque insinuetur;
si non
forte ita sunt animarum foedera pacta,
ut quae prima volans advenerit
insinuetur
prima neque inter se contendant viribus
hilum.
Denique in aethere non arbor, non
aequore in alto
nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
nec
cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
certum ac dispositumst ubi
quicquid crescat et insit.
sic animi natura nequit sine corpore
oriri
sola neque a nervis et sanguine longius esse.
quod si posset
enim, multo prius ipsa animi vis
in capite aut umeris aut imis calcibus
esse
posset et innasci quavis in parte soleret,
tandem in eodem
homine atque in eodem vase manere.
quod quoniam nostro quoque constat
corpore certum
dispositumque videtur ubi esse et crescere
possit
sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
totum
posse extra corpus durare genique.
quare, corpus ubi interiit, periisse
necessest
confiteare animam distractam in corpore toto.
quippe
etenim mortale aeterno iungere et una
consentire putare et fungi mutua
posse
desiperest; quid enim diversius esse putandumst
aut magis
inter se disiunctum discrepitansque,
quam mortale quod est inmortali
atque perenni
iunctum in concilio saevas tolerare
procellas?
praeterea quaecumque manent aeterna necessest
aut quia
sunt solido cum corpore respuere ictus
nec penetrare pati sibi quicquam
quod queat artas
dissociare intus partis, ut materiai
corpora sunt,
quorum naturam ostendimus ante,
aut ideo durare aetatem posse per
omnem,
plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
quod manet
intactum neque ab ictu fungitur hilum,
aut etiam quia nulla loci sit
copia circum,
quo quasi res possint discedere dissoluique,
sicut
summarum summast aeterna, neque extra
quis locus est quo diffugiant
neque corpora sunt quae
possint incidere et valida dissolvere
plaga.
Quod si forte ideo magis inmortalis
habendast,
quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
aut quia non
veniunt omnino aliena salutis,
aut quia quae veniunt aliqua ratione
recedunt
pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
* *
*
praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
advenit id quod
eam de rebus saepe futuris
macerat inque metu male habet curisque
fatigat,
praeteritisque male admissis peccata remordent.
adde
furorem animi proprium atque oblivia rerum,
adde quod in nigras
lethargi mergitur undas.
Nil igitur mors est ad
nos neque pertinet hilum,
quandoquidem natura animi mortalis
habetur.
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
ad
confligendum venientibus undique Poenis,
omnia cum belli trepido
concussa tumultu
horrida contremuere sub altis aetheris auris,
in
dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
omnibus humanis esset terraque
marique,
sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
discidium
fuerit, quibus e sumus uniter apti,
scilicet haud nobis quicquam, qui
non erimus tum,
accidere omnino poterit sensumque movere,
non si
terra mari miscebitur et mare caelo.
et si iam nostro sentit de corpore
postquam
distractast animi natura animaeque potestas,
nil tamen est
ad nos, qui comptu coniugioque
corporis atque animae consistimus uniter
apti.
nec, si materiem nostram collegerit aetas
post obitum
rursumque redegerit ut sita nunc est,
atque iterum nobis fuerint data
lumina vitae,
pertineat quicquam tamen ad nos id quoque
factum,
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
et nunc nil ad
nos de nobis attinet, ante
qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit
angor.
nam cum respicias inmensi temporis omne
praeteritum spatium,
tum motus materiai
multimodi quam sint, facile hoc adcredere
possis,
semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
haec
eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
nec memori tamen id quimus
reprehendere mente;
inter enim iectast vitai pausa
vageque
deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
debet enim,
misere si forte aegreque futurumst;
ipse quoque esse in eo tum tempore,
cui male possit
accidere. id quoniam mors eximit, esseque
prohibet
illum cui possint incommoda conciliari,
scire licet nobis
nihil esse in morte timendum
nec miserum fieri qui non est posse, neque
hilum
differre an nullo fuerit iam tempore natus,
mortalem vitam
mors cum inmortalis ademit.
Proinde ubi se
videas hominem indignarier ipsum,
post mortem fore ut aut putescat
corpore posto
aut flammis interfiat malisve ferarum,
scire licet non
sincerum sonere atque subesse
caecum aliquem cordi stimulum, quamvis
neget ipse
credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
non, ut
opinor, enim dat quod promittit et unde
nec radicitus e vita se tollit
et eicit,
sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
vivus enim
sibi cum proponit quisque futurum,
corpus uti volucres lacerent in
morte feraeque,
ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
nec
removet satis a proiecto corpore et illum
se fingit sensuque suo
contaminat astans.
hinc indignatur se mortalem esse creatum
nec
videt in vera nullum fore morte alium se,
qui possit vivus sibi se
lugere peremptum
stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
nam
si in morte malumst malis morsuque ferarum
tractari, non invenio qui
non sit acerbum
ignibus inpositum calidis torrescere flammis
aut in
melle situm suffocari atque rigere
frigore, cum summo gelidi cubat
aequore saxi,
urgerive superne obrutum pondere
terrae.
'Iam iam non domus accipiet te laeta
neque uxor
optima, nec dulces occurrent oscula nati
praeripere et
tacita pectus dulcedine tangent.
non poteris factis florentibus esse
tuisque
praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
una dies
infesta tibi tot praemia vitae.'
illud in his rebus non addunt 'nec
tibi earum
iam desiderium rerum super insidet una.'
quod bene si
videant animo dictisque sequantur,
dissoluant animi magno se angore
metuque.
'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
quod super est
cunctis privatus doloribus aegris;
at nos horrifico cinefactum te prope
busto
insatiabiliter deflevimus, aeternumque
nulla dies nobis
maerorem e pectore demet.'
illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit
amari
tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
cur
quisquam aeterno possit tabescere luctu.
Hoc
etiam faciunt ubi discubuere tenentque
pocula saepe homines et
inumbrant ora coronis,
ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus
homullis;
iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
tam quam
in morte mali cum primis hoc sit eorum,
quod sitis exurat miseros atque
arida torrat,
aut aliae cuius desiderium insideat rei.
nec sibi enim
quisquam tum se vitamque requiret,
cum pariter mens et corpus sopita
quiescunt;
nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
nec
desiderium nostri nos adficit ullum,
et tamen haud quaquam nostros tunc
illa per artus
longe ab sensiferis primordia motibus errant,
cum
correptus homo ex somno se colligit ipse.
multo igitur mortem minus ad
nos esse putandumst,
si minus esse potest quam quod nihil esse
videmus;
maior enim turbae disiectus materiai
consequitur leto nec
quisquam expergitus extat,
frigida quem semel est vitai pausa
secuta.
Denique si vocem rerum natura
repente.
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
'quid tibi
tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges? quid
mortem congemis ac fles?
nam [si] grata fuit tibi vita ante acta
priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in vas
commoda
perfluxere atque ingrata interiere;
cur non ut plenus vitae conviva
recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
sin ea quae
fructus cumque es periere profusa
vitaque in offensost, cur amplius
addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat
omne,
non potius vitae finem facis atque laboris?
nam tibi praeterea
quod machiner inveniamque,
quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia
semper.
si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti
languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si perges vivendo vincere
saecla,
atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
quid
respondemus, nisi iustam intendere litem
naturam et veram verbis
exponere causam?
grandior hic vero si iam seniorque queratur
atque
obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito inclamet magis et
voce increpet acri:
'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce
querellas.
omnia perfunctus vitai praemia marces;
sed quia semper
aves quod abest, praesentia temnis,
inperfecta tibi elapsast ingrataque
vita,
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac
plenus possis discedere rerum.
nunc aliena tua tamen aetate omnia
mitte
aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
iure, ut
opinor, agat, iure increpet inciletque;
cedit enim rerum novitate
extrusa vetustas
semper, et ex aliis aliud reparare
necessest.
Nec quisquam in baratrum nec Tartara
deditur atra;
materies opus est, ut crescant postera saecla;
quae
tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam
tu cecidere cadentque.
sic alid ex alio numquam desistet
oriri
vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
respice item quam
nil ad nos ante acta vetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur
ante.
hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post
mortem denique nostram.
numquid ibi horribile apparet, num triste
videtur
quicquam, non omni somno securius
exstat?
Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte
profundo
prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
nec miser
inpendens magnum timet aëre saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine
torpens;
sed magis in vita divom metus urget inanis
mortalis
casumque timent quem cuique ferat fors.
nec Tityon volucres ineunt
Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore
quicquam
perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
quam libet
immani proiectu corporis exstet,
qui non sola novem dispessis iugera
membris
optineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen aeternum
poterit perferre dolorem
nec praebere cibum proprio de corpore
semper.
sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
quem volucres
lacerant atque exest anxius angor
aut alia quavis scindunt cuppedine
curae.
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
qui petere a
populo fasces saevasque secures
imbibit et semper victus tristisque
recedit.
nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
atque
in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est adverso nixantem trudere
monte
saxum, quod tamen [e] summo iam vertice rusum
volvitur et
plani raptim petit aequora campi.
deinde animi ingratam naturam pascere
semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt
nobis annorum tempora, circum
cum redeunt fetusque ferunt variosque
lepores,
nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor,
id est, aevo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere
in vas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Cerberus et
Furiae iam vero et lucis egestas,
Tartarus horriferos eructans faucibus
aestus!
qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
sed metus
in vita poenarum pro male factis
est insignibus insignis scelerisque
luela,
carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
verbera
carnifices robur pix lammina taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens
sibi conscia factis
praemetuens adhibet stimulos torretque
flagellis,
nec videt interea qui terminus esse malorum
possit nec
quae sit poenarum denique finis,
atque eadem metuit magis haec ne in
morte gravescant.
hic Acherusia fit stultorum denique
vita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere
possis.
'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
qui melior
multis quam tu fuit, improbe, rebus.
inde alii multi reges rerumque
potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
ille quoque
ipse, viam qui quondam per mare magnum
stravit iterque dedit legionibus
ire per altum
ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
et
contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam
moribundo corpore fudit.
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis
horror,
ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
adde
repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum
unus Homerus
sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
denique
Democritum post quam matura vetustas
admonuit memores motus languescere
mentis,
sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
ipse Epicurus
obit decurso lumine vitae,
qui genus humanum ingenio superavit et
omnis
restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
tu vero dubitabis
et indignabere obire?
mortua cui vita est prope iam vivo atque
videnti,
qui somno partem maiorem conteris aevi,
et viligans stertis
nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine
mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
ebrius
urgeris multis miser undique curis
atque animo incerto fluitans errore
vagaris.'
Si possent homines, proinde ac
sentire videntur
pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
e
quibus id fiat causis quoque noscere et unde
tanta mali tam quam moles
in pectore constet,
haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque
videmus
quid sibi quisque velit nescire et quaerere
semper,
commutare locum, quasi onus deponere possit.
exit saepe
foras magnis ex aedibus ille,
esse domi quem pertaesumst, subitoque
[revertit>,
quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
currit
agens mannos ad villam praecipitanter
auxilium tectis quasi ferre
ardentibus instans;
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
aut
abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
aut etiam properans urbem
petit atque revisit.
hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut
fit,
effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
propterea,
morbi quia causam non tenet aeger;
quam bene si videat, iam rebus
quisque relictis
naturam primum studeat cognoscere rerum,
temporis
aeterni quoniam, non unius horae,
ambigitur status, in quo sit
mortalibus omnis
aetas, post mortem quae restat cumque
manendo.
Denique tanto opere in dubiis
trepidare periclis
quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
certe
equidem finis vitae mortalibus adstat
nec devitari letum pote, quin
obeamus.
praeterea versamur ibidem atque insumus usque
nec nova
vivendo procuditur ulla voluptas;
sed dum abest quod avemus, id
exsuperare videtur
cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
et
sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
posteraque in dubiost fortunam
quam vehat aetas,
quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
nec
prorsum vitam ducendo demimus hilum
tempore de mortis nec delibare
valemus,
quo minus esse diu possimus forte perempti.
proinde licet
quod vis vivendo condere saecla,
mors aeterna tamen nihilo minus illa
manebit,
nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
lumine qui
finem vitai fecit, et ille,
mensibus atque annis qui multis occidit
ante.
| Lucretius | The Latin Library | The Classics Homepage |