Avia Pieridum peragro loca nullius
ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire,
iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde
coronam,
unde prius nulli velarint tempora musae;
primum quod magnis
doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere
pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina musaeo
contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione
videtur;
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
cum dare
conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque
liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
labrorum tenus,
interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non
capiatur,
sed potius tali facto recreata valescat,
sic ego nunc,
quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est
tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi
suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi
musaeo dulci contingere melle;
si tibi forte animum tali ratione
tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
naturam rerum
ac persentis utilitatem.
Sed quoniam docui
cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam variis distantia
formis
sponte sua volitent aeterno percita motu
quoque modo possit
res ex his quaeque creari,
[nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad
has res
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
quae quasi
membranae vel cortex nominitandast,]
atque animi quoniam docui natura
quid esset
et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
quove modo
distracta rediret in ordia prima,
nunc agere incipiam tibi, quod
vehementer ad has res
attinet esse ea quae rerum simulacra
vocamus,
quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
cuius
cumque cluet de corpore fusa vagari;
quae quasi membranae summo de
corpore rerum
dereptae volitant ultroque citroque per auras,
atque
eadem nobis vigilantibus obvia mentes
terrificant atque in somnis, cum
saepe figuras
contuimur miras simulacraque luce carentum,
quae nos
horrifice languentis saepe sopore
excierunt ne forte animas Acherunte
reamur
effugere aut umbras inter vivos volitare
neve aliquid nostri
post mortem posse relinqui,
cum corpus simul atque animi natura
perempta
in sua discessum dederint primordia quaeque.
dico igitur
rerum effigias tenuisque figuras
mittier ab rebus summo de cortice
eorum;
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere
corde.
Principio quoniam mittunt in rebus
apertis
corpora res multae, partim diffusa solute,
robora ceu fumum
mittunt ignesque vaporem,
et partim contexta magis condensaque, ut
olim
cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
et vituli cum
membranas de corpore summo
nascentes mittunt, et item cum lubrica
serpens
exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
illorum spoliis
vepres volitantibus auctas.
quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet
imago
ab rebus mitti summo de corpore rerum.
nam cur illa cadant
magis ab rebusque recedant
quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla
potestas;
praesertim cum sint in summis corpora rebus
multa minuta,
iaci quae possint ordine eodem
quo fuerint et formai servare
figuram,
et multo citius, quanto minus indupediri
pauca queunt et
[quae] sunt prima fronte locata.
nam certe iacere ac largiri multa
videmus,
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
verum de
summis ipsum quoque saepe colorem.
et volgo faciunt id lutea russaque
vela
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
per malos volgata
trabesque trementia flutant;
namque ibi consessum caveai supter et
omnem
scaenai speciem patrum matrumque deorsum
inficiunt coguntque
suo fluitare colore.
et quanto circum mage sunt inclusa
theatri
moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
omnia conrident
correpta luce diei.
ergo lintea de summo cum corpore fucum
mittunt,
effigias quoque debent mittere tenvis
res quaeque, ex summo quoniam
iaculantur utraque.
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
quae
volgo volitant subtili praedita filo
nec singillatim possunt secreta
videri.
Praeterea omnis odor fumus vapor atque
aliae res
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
ex alto quia dum
veniunt extrinsecus ortae
scinduntur per iter flexum, nec recta
viarum
ostia sunt, qua contendant exire coortae.
at contra tenuis
summi membrana coloris
cum iacitur, nihil est quod eam discerpere
possit,
in promptu quoniam est in prima fronte
locata.
Postremo speculis in aqua splendoreque
in omni
quae cumque apparent nobis simulacra,
necessest,
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
exin
imaginibus missis consistere eorum.
[nam cur illa cadant magis ab
rebusque recedant
quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla
potestas.]
sunt igitur tenues formarum illis similesque
effigiae,
singillatim quas cernere nemo
cum possit, tamen adsiduo crebroque
repulsu
reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
nec ratione
alia servari posse videntur,
tanto opere ut similes reddantur cuique
figurae.
Nunc age, quam tenui natura constet
imago
percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
sunt infra
nostros sensus tantoque minora
quam quae primum oculi coeptant non
posse tueri,
nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia
rerum
cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
primum animalia
sunt iam partim tantula, corum
tertia pars nulla possit ratione
videri.
horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
quid cordis
globus aut oculi? quid membra? quid artus?
quantula sunt! quid
praeterea primordia quaeque,
unde anima atque animi constet natura
necessumst,
nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
praeterea
quaecumque suo de corpore odorem
expirant acrem, panaces absinthia
taetra
habrotonique graves et tristia centaurea,
quorum unum quidvis
leviter si forte duobus
* * *
quin potius noscas rerum simulacra
vagari
multa modis multis, nulla vi cassaque
sensu?
Sed ne forte putes ea demum sola
vagari,
quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
sunt etiam
quae sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc caelo, qui
dicitur aer,
quae multis formata modis sublime feruntur,
ut nubes
facile inter dum concrescere in alto
cernimus et mundi speciem violare
serenam
aëra mulcentes motu; nam saepe Gigantum
ora volare videntur
et umbram ducere late,
inter dum magni montes avolsaque
saxa
montibus ante ire et solem succedere praeter,
inde alios
trahere atque inducere belua nimbos.
nec speciem mutare suam liquentia
cessant
et cuiusque modi formarum vertere in
oras.
Nunc ea quam facili et celeri ratione
genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
* * *
semper
enim summum quicquid de rebus abundat,
quod iaculentur. et hoc alias
cum pervenit in res,
transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera
saxa
aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
scinditur, ut nullum
simulacrum reddere possit.
at cum splendida quae constant opposta
fuerunt
densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit
horum;
nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
scindi;
quam meminit levor praestare salutem.
qua propter fit ut hinc nobis
simulacra redundent.
et quamvis subito quovis in tempore quamque
rem
contra speculum ponas, apparet imago;
perpetuo fluere ut noscas e
corpore summo
texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
ergo multa
brevi spatio simulacra genuntur,
ut merito celer his rebus dicatur
origo.
et quasi multa brevi spatio summittere debet
lumina sol, ut
perpetuo sint omnia plena,
sic ab rebus item simili ratione
necessest
temporis in puncto rerum simulacra ferantur
multa modis
multis in cunctas undique partis;
quandoquidem speculum quo cumque
obvertimus oris,
res ibi respondent simili forma atque
colore.
Praeterea modo cum fuerit liquidissima
caeli
tempestas, perquam subito fit turbida foede,
undique uti
tenebras omnis Acherunta rearis
liquisse et magnas caeli complesse
cavernas.
usque adeo taetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae
Formidinis ora superne;
quorum quantula pars sit imago dicere
nemost
qui possit neque eam rationem reddere
dictis.
Nunc age, quam celeri motu simulacra
ferantur,
et quae mobilitas ollis tranantibus auras
reddita sit,
longo spatio ut brevis hora teratur,
in quem quaeque locum diverso
numine tendunt,
suavidicis potius quam multis versibus edam;
parvus
ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis
dispersus nubibus austri.
Principio persaepe
levis res atque minutis
corporibus factas celeris licet esse
videre.
in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
propterea
quia sunt e primis facta minutis,
quae quasi cuduntur perque aëris
intervallum
non dubitant transire sequenti concita
plaga;
suppeditatur enim confestim lumine lumen
et quasi protelo
stimulatur fulgere fulgur.
qua propter simulacra pari ratione
necessest
inmemorabile per spatium transcurrere posse
temporis in
puncto, primum quod parvola causa
est procul a tergo quae provehat
atque propellat,
quod super est, ubi tam volucri levitate
ferantur,
deinde quod usque adeo textura praedita rara
mittuntur,
facile ut quasvis penetrare queant res
et quasi permanare per aëris
intervallum.
Praeterea si quae penitus
corpuscula rerum
ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
ac vapor,
haec puncto cernuntur lapsa diei
per totum caeli spatium diffundere
sese
perque volare mare ac terras caelumque rigare.
quid quae sunt
igitur iam prima fronte parata,
cum iaciuntur et emissum res nulla
moratur?
quone vides citius debere et longius ire
multiplexque loci
spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant lumina
caelum?
Hoc etiam in primis specimen verum esse
videtur,
quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
quod simul ac
primum sub diu splendor aquai
ponitur, extemplo caelo stellante
serena
sidera respondent in aqua radiantia mundi.
iamne vides igitur
quam puncto tempore imago
aetheris ex oris in terrarum accidat
oras?
quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
corpora quae
feriant oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab rebus
odores,
frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab
undis
aequoris, exesor moerorum litora circum,
nec variae cessant
voces volitare per auras.
denique in os salsi venit umor saepe
saporis,
cum mare versamur propter, dilutaque contra
cum tuimur
misceri absinthia, tangit amaror.
usque adeo omnibus ab rebus res
quaeque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec
mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et
omnia semper
cernere odorari licet et sentire
sonare.
Praeterea quoniam manibus tractata
figura
in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
cernitur in
luce et claro candore, necessest
consimili causa tactum visumque
moveri.
nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
commovet in
tenebris, in luci quae poterit res
accidere ad speciem quadrata, nisi
eius imago?
esse in imaginibus qua propter causa videtur
cernundi
neque posse sine his res ulla videri.
Nunc ea
quae dico rerum simulacra feruntur
undique et in cunctas iaciuntur
didita partis;
verum nos oculis quia solis cernere quimus,
propterea
fit uti, speciem quo vertimus, omnes
res ibi eam contra feriant forma
atque colore.
et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
efficit
ut videamus et internoscere curat;
nam cum mittitur, extemplo protrudit
agitque
aëra qui inter se cumque est oculosque locatus,
isque ita
per nostras acies perlabitur omnis
et quasi perterget pupillas atque
ita transit.
propterea fit uti videamus quam procul absit
res
quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur
et nostros oculos perterget
longior aura,
tam procul esse magis res quaeque remota
videtur.
scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
quale sit ut
videamus, et una quam procul absit.
Illud in
his rebus minime mirabile habendumst,
cur, ea quae feriant oculos
simulacra videri
singula cum nequeant, res ipsae
perspiciantur.
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
acre
fluit frigus, non privam quamque solemus
particulam venti sentire et
frigoris eius,
sed magis unorsum, fierique perinde videmus
corpore
tum plagas in nostro tam quam aliquae res
verberet atque sui det sensum
corporis extra.
praeterea lapidem digito cum tundimus,
ipsum
tangimus extremum saxi summumque colorem
nec sentimus eum
tactu, verum magis ipsam
duritiem penitus saxi sentimus in
alto.
Nunc age, cur ultra speculum videatur
imago
percipe: nam certe penitus remmota videtur.
quod genus illa
foris quae vere transpiciuntur,
ianua cum per se transpectum praebet
apertum,
multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
is quoque
enim duplici geminoque fit aëre visus.
primus enim citra postes tum
cernitur aër,
inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
post
extraria lux oculos perterget et aër
alter, et illa foris quae vere
transpiciuntur.
sic ubi se primum speculi proiecit imago,
dum venit
ad nostras acies, protrudit agitque
aëra qui inter se cumquest
oculosque locatus,
et facit, ut prius hunc omnem sentire
queamus
quam speculum; sed ubi [in] speculum quoque sensimus
ipsum,
continuo a nobis in eum quae fertur imago
pervenit, et
nostros oculos reiecta revisit
atque alium prae se propellens aëra
volvit,
et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
distare ab
speculo tantum semota videtur.
quare etiam atque etiam minime mirarier
est par
* * *
illis quae reddunt speculorum ex aequore
visum,
aëribus binis quoniam res confit
utraque.
Nunc ea quae nobis membrorum dextera
pars est,
in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
planitiem ad
speculi veniens cum offendit imago,
non convertitur incolumis, sed
recta retrorsum
sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
cretea
persona, adlidat pilaeve trabive,
atque ea continuo rectam si fronte
figuram
servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
fiet ut, ante
oculus fuerit qui dexter, ut idem
nunc sit laevus et e laevo sit mutua
dexter.
Fit quoque de speculo in speculum ut
tradatur imago,
quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra
suërint.
nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
inde tamen,
quamvis torte penitusque remota,
omnia per flexos aditus educta
licebit
pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
usque adeo
speculo in speculum translucet imago,
et cum laeva data est, fit rusum
ut dextera fiat,
inde retro rursum redit et convertit
eodem.
Quin etiam quae cumque latuscula sunt
speculorum
adsimili lateris flexura praedita nostri,
dextera ea
propter nobis simulacra remittunt,
aut quia de speculo in speculum
transfertur imago,
inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam
quod
circum agitur, cum venit, imago propterea quod
flexa figura
docet speculi convertier ad nos.
Indugredi
porro pariter simulacra pedemque
ponere nobiscum credas gestumque
imitari
propterea quia, de speculi qua parte recedas,
continuo
nequeunt illinc simulacra reverti;
omnia quandoquidem cogit natura
referri
ac resilire ab rebus ad aequos reddita
flexus.
Splendida porro oculi fugitant
vitantque tueri.
sol etiam caecat, contra si tendere
pergas,
propterea quia vis magnast ipsius et alte
aëra per purum
simulacra feruntur
et feriunt oculos turbantia
composituras.
Praeterea splendor qui cumque est
acer adurit
saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
multa,
dolorem oculis quae gignunt insinuando.
lurida praeterea fiunt quae
cumque tuentur
arquati, quia luroris de corpore eorum
semina multa
fluunt simulacris obvia rerum,
multaque sunt oculis in eorum denique
mixta,
quae contage sua palloribus omnia
pingunt.
E tenebris autem quae sunt in luce
tuemur
propterea quia, cum propior caliginis aër
ater init oculos
prior et possedit apertos,
insequitur candens confestim lucidus
aër,
qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
aëris illius;
nam multis partibus hic est
mobilior multisque minutior et mage
pollens.
qui simul atque vias oculorum luce replevit
atque pate
fecit, quas ante obsederat aër
quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
quod
contra facere in tenebris e luce nequimus
propterea quia posterior
caliginis aër
crassior insequitur, qui cuncta foramina
complet
obsiditque vias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum
coniecta moveri.
Quadratasque procul turris cum
cernimus urbis,
propterea fit uti videantur saepe rutundae,
angulus
optusus quia longe cernitur omnis
sive etiam potius non cernitur ac
perit eius
plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
aëra per
multum quia dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum crebris
offensibus aër.
hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
fit
quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
non tamen ut coram quae
sunt vereque rutunda,
sed quasi adumbratim paulum simulata
videntur.
Umbra videtur item nobis in sole
moveri
et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
aëra si credis
privatum lumine posse
indugredi, motus hominum gestumque
sequentem;
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
aër id
quod nos umbram perhibere suëmus.
ni mirum, quia terra locis ex ordine
certis
lumine privatur solis qua cumque meantes
officimus, repletur
item quod liquimus eius,
propterea fit uti videatur, quae fuit
umbra
corporis, e regione eadem nos usque secuta.
semper enim nova
se radiorum lumina fundunt
primaque dispereunt, quasi in ignem lana
trahatur.
propterea facile et spoliatur lumine terra
et repletur
item nigrasque sibi abluit umbras.
Nec tamen
hic oculos falli concedimus hilum.
nam quo cumque loco sit lux atque
umbra tueri
illorum est; eadem vero sint lumina necne,
umbraque quae
fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius fiat paulo quod diximus
ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
nec possunt oculi
naturam noscere rerum.
proinde animi vitium hoc oculis adfingere
noli.
Qua vehimur navi, fertur, cum stare
videtur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
et fugere
ad puppim colles campique videntur,
quos agimus praeter navem velisque
volamus.
Sidera cessare aetheriis adfixa
cavernis
cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
quandoquidem
longos obitus exorta revisunt,
cum permensa suo sunt caelum corpore
claro.
solque pari ratione manere et luna videtur
in statione, ea
quae ferri res indicat ipsa.
Exstantisque
procul medio de gurgite montis
classibus inter quos liber patet exitus
ingens,
insula coniunctis tamen ex his una videtur.
atria versari et
circum cursare columnae
usque adeo fit uti pueris videantur, ubi
ipsi
desierunt verti, vix ut iam credere possint
non supra sese
ruere omnia tecta minari.
Iamque rubrum
tremulis iubar ignibus erigere alte
cum coeptat natura supraque
extollere montes,
quos tibi tum supra sol montis esse
videtur
comminus ipse suo contingens fervidus igni,
vix absunt nobis
missus bis mille sagittae,
vix etiam cursus quingentos saepe
veruti;
inter eos solemque iacent immania ponti
aequora substrata
aetheriis ingentibus oris,
interiectaque sunt terrarum milia
multa,
quae variae retinent gentes et saecla
ferarum.
At coniectus aquae digitum non altior
unum,
qui lapides inter sistit per strata viarum,
despectum praebet
sub terras inpete tanto,
a terris quantum caeli patet altus
hiatus,
nubila despicere et caelum ut videare videre,
corpora
mirande sub terras abdita caelo.
Denique ubi in
medio nobis ecus acer obhaesit
flumine et in rapidas amnis despeximus
undas,
stantis equi corpus transversum ferre videtur
vis et in
adversum flumen contrudere raptim,
et quo cumque oculos traiecimus
omnia ferri
et fluere adsimili nobis ratione
videntur.
Porticus aequali quamvis est denique
ductu
stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
longa tamen
parte ab summa cum tota videtur,
paulatim trahit angusti fastigia
coni,
tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
donec in
obscurum coni conduxit acumen.
In pelago nautis
ex undis ortus in undis
sol fit uti videatur obire et condere
lumen;
quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
ne leviter
credas labefactari undique sensus.
at maris ignaris in portu clauda
videntur
navigia aplustris fractis obnitier undis.
nam quae cumque
supra rorem salis edita pars est
remorum, recta est, et recta superne
guberna;
quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
omnia
converti sursumque supina reverti
et reflexa prope in summo fluitare
liquore.
Raraque per caelum cum venti nubila
portant
tempore nocturno, tum splendida signa videntur
labier
adversum nimbos atque ire superne
longe aliam in partem ac vera ratione
feruntur
At si forte oculo manus uni subdita
supter
pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
omnia quae tuimur
fieri tum bina tuendo,
bina lucernarum florentia lumina
flammis
binaque per totas aedis geminare supellex
et duplicis
hominum facies et corpora bina.
Denique cum
suavi devinxit membra sopore
somnus et in summa corpus iacet omne
quiete,
tum vigilare tamen nobis et membra movere
nostra videmur, et
in noctis caligine caeca
cernere censemus solem lumenque
diurnum,
conclusoque loco caelum mare flumina montis
mutare et
campos pedibus transire videmur,
et sonitus audire, severa silentia
noctis
undique cum constent, et reddere dicta
tacentes.
Cetera de genere hoc mirande multa
videmus,
quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
ne
quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
propter opinatus animi, quos
addimus ipsi,
pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
nam
nihil aegrius est quam res secernere apertas
ab dubiis, animus quas ab
se protinus addit.
Denique nil sciri siquis
putat, id quoque nescit
an sciri possit, quoniam nil scire
fatetur.
hunc igitur contra minuam contendere causam,
qui capite
ipse suo in statuit vestigia sese.
et tamen hoc quoque uti concedam
scire, at id ipsum
quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
unde
sciat quid sit scire et nescire vicissim,
notitiam veri quae res
falsique crearit
et dubium certo quae res differre
probarit.
invenies primis ab sensibus esse creatam
notitiem veri
neque sensus posse refelli.
nam maiore fide debet reperirier
illud,
sponte sua veris quod possit vincere falsa.
quid maiore fide
porro quam sensus haberi
debet? an ab sensu falso ratio orta
valebit
dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
qui nisi
sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
An
poterunt oculos aures reprehendere, an aures
tactus? an hunc porro
tactum sapor arguet oris,
an confutabunt nares oculive
revincent?
non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique
potestas
divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
et quod
molle sit et gelidum fervensve videre
et seorsum varios rerum sentire
colores
et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
seorsus
item sapor oris habet vim, seorsus odores
nascuntur, seorsum sonitus.
ideoque necesse est
non possint alios alii convincere sensus.
nec
porro poterunt ipsi reprehendere sese,
aequa fides quoniam debebit
semper haberi.
proinde quod in quoquest his visum tempore,
verumst.
Et si non poterit ratio dissolvere
causam,
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
visa
rutunda, tamen praestat rationis egentem
reddere mendose causas
utriusque figurae,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
et
violare fidem primam et convellere tota
fundamenta quibus nixatur vita
salusque.
non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
concidat
extemplo, nisi credere sensibus ausis
praecipitisque locos vitare et
cetera quae sint
in genere hoc fugienda, sequi contraria quae
sint.
illa tibi est igitur verborum copia cassa
omnis, quae contra
sensus instructa paratast.
Denique ut in
fabrica, si pravast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus
exit,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose
fieri atque obstipa necessu est
prava cubantia prona supina atque
absona tecta,
iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
prodita
iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur ratio tibi rerum prava
necessest
falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus
ortast.
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam
rem
sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta
est.
Principio auditur sonus et vox omnis, in
auris
insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
corpoream quoque
enim [vocem] constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere
sensus.
Praeterea radit vox fauces saepe
facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor,
quippe per
angustum turba maiore coorta
ire foras ubi coeperunt primordia
vocum.
scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
haud igitur
dubiumst quin voces verbaque constent
corporeis e principiis, ut
laedere possint.
nec te fallit item quid corporis auferat et
quid
detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
perpetuus sermo
nigrai noctis ad umbram
aurorae perductus ab exoriente
nitore,
praesertim si cum summost clamore profusus.
ergo corpoream
vocem constare necessest,
multa loquens quoniam amittit de corpore
partem.
Asperitas autem vocis fit ab
asperitate
principiorum et item levor levore creatur;
nec simili
penetrant auris primordia forma,
cum tuba depresso graviter sub murmure
mugit
et reboat raucum retro cita barbita bombum,
et [iam] Dauliades
natae hortis ex Heliconis
cum liquidam tollunt lugubri voce
querellam.
Hasce igitur penitus voces cum
corpore nostro
exprimimus rectoque foras emittimus ore,
mobilis
articulat nervorum daedala lingua,
formaturaque labrorum pro parte
figurat.
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
perveniat
vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
plane exaudiri discernique
articulatim;
servat enim formaturam servatque figuram.
at si inter
positum spatium sit longius aequo,
aëra per multum confundi verba
necessest
et conturbari vocem, dum transvolat auras.
ergo fit,
sonitum ut possis sentire neque illam
internoscere, verborum sententia
quae sit;
usque adeo confusa venit vox inque
pedita.
Praeterea verbum saepe unum perciet
auris
omnibus in populo missum praeconis ab ore.
in multas igitur
voces vox una repente
diffugit, in privas quoniam se dividit
auris
obsignans formam verbis clarumque sonorem.
at quae pars vocum
non auris incidit ipsas,
praeter lata perit frustra diffusa per
auras.
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
reddit et inter dum
frustratur imagine verbi.
Quae bene cum videas,
rationem reddere possis
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca
sola
saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
palantis comites
com montis inter opacos
quaerimus et magna dispersos voce
ciemus.
sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
unam cum
iaceres: ita colles collibus ipsi
verba repulsantes iterabant dicta
referri.
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
finitimi
fingunt et Faunos esse locuntur,
quorum noctivago strepitu ludoque
iocanti
adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
chordarumque sonos
fieri dulcisque querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata
canentum,
et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
pinea
semiferi capitis velamina quassans
unco saepe labro calamos percurrit
hiantis,
fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
cetera de
genere hoc monstra ac portenta loquontur,
ne loca deserta ab divis
quoque forte putentur
sola tenere. ideo iactant miracula dictis
aut
aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
humanum genus est avidum nimis
auricularum.
Quod super est, non est mirandum
qua ratione,
per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
haec
loca per voces veniant aurisque lacessant,
conloquium clausis foribus
quoque saepe videmus;
ni mirum quia vox per flexa foramina
rerum
incolumis transire potest, simulacra renutant;
perscinduntur
enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt vitrei, species qua
travolat omnis.
praeterea partis in cunctas dividitur vox,
ex aliis
aliae quoniam gignuntur, ubi una
dissuluit semel in multas exorta,
quasi ignis
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
ergo
replentur loca vocibus abdita retro,
omnia quae circum fervunt
sonituque cientur.
at simulacra viis derectis omnia tendunt,
ut sunt
missa semel; qua propter cernere nemo
saepe supra potis est, at voces
accipere extra.
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa
[domorum>
vox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum
potius quam verba audire videmur.
Hoc, qui
sentimus sucum, lingua atque palatum
plusculum habent in se rationis,
plus operai.
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo
exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac
siccare coëpit.
inde quod exprimimus per caulas omne palati
diditur
et rarae per flexa foramina linguae,
hoc ubi levia sunt manantis
corpora suci,
suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
umida
linguai circum sudantia templa;
at contra pungunt sensum lacerantque
coorta,
quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
deinde
voluptas est e suco fine palati;
cum vero deorsum per fauces
praecipitavit,
nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
nec
refert quicquam quo victu corpus alatur,
dum modo quod capias concoctum
didere possis
artubus et stomachi tumidum servare
tenorem.
Nunc aliis alius qui sit cibus ut
videamus,
expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
hoc
tamen esse aliis possit perdulce videri,
tantaque [in] his rebus
distantia differitasque est,
ut quod aliis cibus est aliis fuat acre
venenum;
est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
disperit
ac sese mandendo conficit ipsa.
praeterea nobis veratrum est acre
venenum,
at capris adipes et cocturnicibus auget.
id quibus ut fiat
rebus cognoscere possis,
principio meminisse decet quae diximus
ante,
semina multimodis in rebus mixta teneri.
porro omnes quae
cumque cibum capiunt animantes,
ut sunt dissimiles extrinsecus et
generatim
extima membrorum circumcaesura coërcet,
proinde et
seminibus constant variantque figura.
semina cum porro distent,
differre necessest
intervalla viasque, foramina quae
perhibemus,
omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
esse minora
igitur quaedam maioraque debent,
esse triquetra aliis, aliis quadrata
necessest,
multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
namque
figurarum ratio ut motusque reposcunt,
proinde foraminibus debent
differe figurae
et variare viae proinde ac textura coërcet.
hoc ubi
quod suave est aliis aliis fit amarum,
illi, cui suave est, levissima
corpora debent
contractabiliter caulas intrare palati,
at contra
quibus est eadem res intus acerba,
aspera ni mirum penetrant hamataque
fauces.
nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
quippe ubi
cui febris bili superante coorta est
aut alia ratione aliquast vis
excita morbi,
perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
commutantur
ibi positurae principiorum;
fit prius ad sensum [ut] quae corpora
conveniebant
nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
quae
penetrata queunt sensum progignere acerbum;
utraque enim sunt in mellis
commixta sapore;
id quod iam supera tibi saepe ostendimus
ante.
Nunc age, quo pacto naris adiectus
odoris
tangat agam. primum res multas esse necessest
unde fluens
volvat varius se fluctus odorum,
et fluere et mitti volgo spargique
putandumst;
verum aliis alius magis est animantibus
aptus,
dissimilis propter formas. ideoque per auras
mellis apes
quamvis longe ducuntur odore,
volturiique cadaveribus; tum fissa
ferarum
ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
ducit, et
humanum longe praesentit odorem
Romulidarum arcis servator, candidus
anser.
sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
pabula ducit et a
taetro resilire veneno
cogit, eoque modo servantur saecla
ferarum.
Hic odor ipse igitur, naris qui cumque
lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;
sed tamen haud
quisquam tam longe fertur eorum
quam sonitus, quam vox, mitto iam
dicere quam res
quae feriunt oculorum acies visumque
lacessunt.
errabundus enim tarde venit ac perit ante
paulatim
facilis distractus in aëris auras;
ex alto primum quia vix emittitur ex
re;
nam penitus fluere atque recedere rebus odores
significat quod
fracta magis redolere videntur
omnia, quod contrita, quod igni
conlabefacta.
deinde videre licet maioribus esse creatum
principiis
quam vox, quoniam per saxea saepta
non penetrat, qua vox volgo
sonitusque feruntur.
quare etiam quod olet non tam facile esse
videbis
investigare in qua sit regione locatum;
refrigescit enim
cunctando plaga per auras
nec calida ad sensum decurrunt nuntia
rerum.
errant saepe canes itaque et vestigia
quaerunt.
Nec tamen hoc solis in odoribus atque
saporum
in generest, sed item species rerum atque colores
non ita
conveniunt ad sensus omnibus omnes,
ut non sint aliis quaedam magis
acria visu.
quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
auroram
clara consuetum voce vocare,
noenu queunt rapidi contra constare
leones
inque tueri: ita continuo meminere fugai.
ni mirum quia sunt
gallorum in corpore quaedam
semina, quae cum sunt oculis inmissa
leonum,
pupillas interfodiunt acremque dolorem
praebent, ut nequeant
contra durare feroces,
cum tamen haec nostras acies nil laedere
possint,
aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
exitus
ex oculis liber datur, in remorando
laedere ne possint ex ulla lumina
parte.
Nunc age, quae moveant animum res
accipe, et unde
quae veniunt veniant in mentem percipe
paucis.
principio hoc dico, rerum simulacra vagari
multa modis
multis in cunctas undique partis
tenvia, quae facile inter se iunguntur
in auris,
obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
quippe
etenim multo magis haec sunt tenvia textu
quam quae percipiunt oculos
visumque lacessunt,
corporis haec quoniam penetrant per rara
cientque
tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
Centauros
itaque et Scyllarum membra videmus
Cerbereasque canum facies
simulacraque eorum
quorum morte obita tellus amplectitur
ossa;
omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
partim sponte sua
quae fiunt aëre in ipso,
partim quae variis ab rebus cumque
recedunt
et quae confiunt ex horum facta figuris.
nam certe ex vivo
Centauri non fit imago,
nulla fuit quoniam talis natura
animata;
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
haerescit
facile extemplo, quod diximus ante,
propter subtilem naturam et tenvia
texta.
cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
quae cum
mobiliter summa levitate feruntur,
ut prius ostendi, facile uno
commovet ictu
quae libet una animum nobis subtilis imago;
tenvis
enim mens est et mire mobilis ipsa.
haec fieri ut memoro, facile hinc
cognoscere possis.
quatinus hoc simile est illi, quod mente
videmus
atque oculis, simili fieri ratione
necessest.
Nunc igitur docui quoniam me forte
leonum
cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
scire
licet mentem simili ratione moveri
per simulacra leonum [et] cetera
quae videt aeque
nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia
cernit.
nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
mens animi
vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
haec eadem nostros animos quae
cum vigilamus,
usque adeo, certe ut videamur cernere eum
quem
rellicta vita iam mors et terra potitast.
hoc ideo fieri cogit
natura, quod omnes
corporis offecti sensus per membra quiescunt
nec
possunt falsum veris convincere rebus.
praeterea meminisse iacet
languetque sopore,
nec dissentit eum mortis letique potitum
iam
pridem, quem mens vivom se cernere credit.
quod super est, non est
mirum simulacra moveri
bracchiaque in numerum iactare et cetera
membra;
nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
quippe, ubi
prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum
mutasse videtur.
scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
tanta
est mobilitas et rerum copia tanta
tantaque sensibili quovis est
tempore in uno
copia particularum, ut possit
suppeditare.
Multaque in his rebus quaeruntur
multaque nobis
clarandumst, plane si res exponere avemus.
quaeritur
in primis quare, quod cuique libido
venerit, extemplo mens cogitet eius
id ipsum.
anne voluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac
volumus nobis occurrit imago,
si mare, si terram cordist, si denique
caelum?
conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
omnia sub
verbone creat natura paratque?
cum praesertim aliis eadem in regione
locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
quid porro, in
numerum procedere cum simulacra
cernimus in somnis et mollia membra
movere,
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
et repetunt
oculis gestum pede convenienti?
scilicet arte madent simulacra et docta
vagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
an magis
illud erit verum? quia tempore in uno,
cum sentimus, id est cum vox
emittitur una,
tempora multa latent, ratio quae comperit
esse,
propterea fit uti quovis in tempore quaeque
praesto sint
simulacra locis in quisque parata.
tanta est mobilitas et rerum copia
tanta.
hoc ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior
hic gestum mutasse videtur.
et quia tenvia sunt, nisi quae contendit,
acute
cernere non potis est animus; proinde omnia quae
sunt
praeterea pereunt, nisi quae ex se[se] ipse paravit.
ipse parat
sese porro speratque futurum
ut videat quod consequitur rem quamque:
fit ergo.
nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
[praeterea
pereunt, nisi quae ex se ipse paravit]
cernere coeperunt, contendere se
atque parare,
nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
et tamen in
rebus quoque apertis noscere possis,
si non advertas animum, proinde
esse quasi omni
tempore semotum fuerit longeque remotum.
cur igitur
mirumst, animus si cetera perdit
praeter quam quibus est in rebus
deditus ipse?
deinde adopinamur de signis maxima parvis
ac nos in
fraudem induimus frustraminis ipsi.
Fit quoque
ut inter dum non suppeditetur imago
eiusdem generis, sed femina quae
fuit ante,
in manibus vir uti factus videatur adesse,
aut alia ex
alia facies aetasque sequatur.
quod ne miremur sopor atque oblivia
curant.
Illud in his rebus vitium vehementer
Äinesse
effugere errorem vitareque praemetuenter,
lumina ne facias
oculorum clara creata,
prospicere ut possimus, et ut proferre
queamus
proceros passus, ideo fastigia posse
surarum ac feminum
pedibus fundata plicari,
bracchia tum porro validis ex apta
lacertis
esse manusque datas utraque [ex] parte ministras,
ut facere
ad vitam possemus quae foret usus.
cetera de genere hoc inter quae
cumque pretantur,
omnia perversa praepostera sunt ratione,
nil ideo
quoniam natumst in corpore ut uti
possemus, sed quod natumst id
procreat usum.
nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
nec dictis
orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe linguae praecessit
origo
sermonem multoque creatae sunt prius aures
quam sonus est
auditus, et omnia denique membra
ante fuere, ut opinor, eorum quam
foret usus;
haud igitur potuere utendi crescere causa.
at contra
conferre manu certamina pugnae
et lacerare artus foedareque membra
cruore
ante fuit multo quam lucida tela volarent,
et volnus vitare
prius natura coëgit
quam daret obiectum parmai laeva per
artem.
scilicet et fessum corpus mandare quieti
multo antiquius est
quam lecti mollia strata,
et sedare sitim prius est quam pocula
natum.
haec igitur possunt utendi cognita causa
credier, ex usu quae
sunt vitaque reperta.
illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius
ipsa
nata dedere suae post notitiam utilitatis.
quo genere in primis
sensus et membra videmus;
quare etiam atque etiam procul est ut credere
possis
utilitatis ob officium potuisse
creari.
Illud item non est mirandum, corporis
ipsa
quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
quippe etenim
fluere atque recedere corpora rebus
multa modis multis docui, sed
plurima debent
ex animalibus; [quae] quia sunt exercita motu,
multa
per os exhalantur, cum languida anhelant,
multaque per sudorem ex alto
pressa feruntur.
his igitur rebus rarescit corpus et omnis
subruitur
natura, dolor quam consequitur rem.
propterea capitur cibus, ut
suffulciat artus
et recreet vires inter datus, atque patentem
per
membra ac venas ut amorem opturet edendi.
umor item discedit in omnia
quae loca cumque
poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
corpora,
quae stomacho praebent incendia nostro,
dissupat adveniens liquor ac
restinguit ut ignem,
urere ne possit calor amplius aridus artus.
sic
igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
abluitur, sic expletur
ieiuna cupido.
Nunc qui fiat uti passus
proferre queamus,
cum volumus, quareque datum sit membra movere
et
quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
corporis insuerit, dicam:
tu percipe dicta.
dico animo nostro primum simulacra meandi
accidere
atque animum pulsare, ut diximus ante.
inde voluntas fit; neque enim
facere incipit ullam
rem quisquam, [quam] mens providit quid velit
ante.
id quod providet, illius rei constat imago,
ergo animus cum
sese ita commovet ut velit ire
inque gredi, ferit extemplo quae in
corpore toto
per membra atque artus animai dissita vis est;
et
facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
inde ea proporro corpus
ferit, atque ita tota
paulatim moles protruditur atque
movetur.
praeterea tum rarescit quoque corpus et aër,
scilicet ut
debet qui semper mobilis extat,
per patefacta venit penetratque
foramina largus,
et dispargitur ad partis ita quasque
minutas
corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
corpus ut ac
navis velis ventoque feratur.
nec tamen illud in his rebus mirabile
constat,
tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
contorquere
et onus totum convertere nostrum;
quippe etenim ventus subtili corpore
tenvis
trudit agens magnam magno molimine navem
et manus una regit
quanto vis impete euntem
atque gubernaclum contorquet quo libet
unum,
multaque per trocleas et tympana pondere magno
commovet atque
levi sustollit machina nisu.
Nunc quibus ille
modis somnus per membra quietem
inriget atque animi curas e pectore
solvat,
suavidicis potius quom multis versibus edam,
parvus ut est
cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus
nubibus austri.
tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
ne fieri
negites quae dicam posse retroque
vera repulsanti discedas pectore
dicta,
tutemet in culpa cum sis neque cernere
possis.
Principio somnus fit ubi est distracta
per artus
vis animae partimque foras eiecta recessit
et partim
contrusa magis concessit in altum;
dissoluuntur enim tum demum membra
fluuntque.
nam dubium non est, animai quin opera sit
sensus hic in
nobis, quem cum sopor inpedit esse,
tum nobis animam perturbatam esse
putandumst
eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
aeterno
corpus perfusum frigore leti.
quippe ubi nulla latens animai pars
remaneret
in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
unde
reconflari sensus per membra repente
possit, ut ex igni caeco
consurgere flamma?
Sed quibus haec rebus
novitas confiat et unde
perturbari anima et corpus languescere
possit,
expediam: tu fac ne ventis verba
profundam.
Principio externa corpus de parte
necessum est,
aëriis quoniam vicinum tangitur auris,
tundier atque
eius crebro pulsarier ictu,
proptereaque fere res omnes aut corio
sunt
aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
interiorem
etiam partem spirantibus aër
verberat hic idem, cum ducitur atque
reflatur.
quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
perveniant
plagae per parva foramina nobis
corporis ad primas partis elementaque
prima,
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
conturbantur enim
positurae principiorum
corporis atque animi. fit uti pars inde
animai
eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
pars etiam
distracta per artus non queat esse
coniuncta inter se neque motu mutua
fungi;
inter enim saepit coetus natura viasque.
ergo sensus abit
mutatis motibus alte.
et quoniam non est quasi quod suffulciat
artus,
debile fit corpus languescuntque omnia membra,
bracchia
palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
saepe tamen summittuntur
virisque resolvunt.
Deinde cibum sequitur
somnus, quia, quae facit aër,
haec eadem cibus, in venas dum diditur
omnis,
efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
quem satur
aut lassus capias, quia plurima tum se
corpora conturbant magno contusa
labore.
fit ratione eadem coniectus parte animai
altior atque foras
eiectus largior eius,
et divisior inter se ac distractior
intus.
Et quo quisque fere studio devinctus
adhaeret
aut quibus in rebus multum sumus ante morati
atque in ea
ratione fuit contenta magis mens,
in somnis eadem plerumque videmur
obire:
causidici causas agere et componere leges,
induperatores
pugnare ac proelia obire,
nautae contractum cum ventis degere
bellum,
nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
semper et
inventam patriis exponere chartis.
cetera sic studia atque artes
plerumque videntur
in somnis animos hominum frustrata tenere.
et qui
cumque dies multos ex ordine ludis
adsiduas dederunt operas, plerumque
videmus,
cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
relicuas tamen
esse vias in mente patentis,
qua possint eadem rerum simulacra
venire;
per multos itaque illa dies eadem obversantur
ante oculos,
etiam vigilantes ut videantur
cernere saltantis et mollia membra
moventis
et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
auribus
accipere et consessum cernere eundem
scenaique simul varios splendere
decores.
usque adeo magni refert studium atque voluntas,
et quibus
in rebus consuerint esse operati
non homines solum sed vero animalia
cuncta.
quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
in somnis
sudare tamen spirareque semper
et quasi de palma summas contendere
viris
aut quasi carceribus patefactis [edere voces>
venantumque
canes in molli saepe quiete
iactant crura tamen subito vocisque
repente
mittunt et crebro redducunt naribus auras.
ut vestigia si
teneant inventa ferarum,
expergefactique secuntur inania
saepe
cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
donec
discussis redeant erroribus ad se.
at consueta domi catulorum blanda
propago
discutere et corpus de terra corripere instant,
[iactant
crura tamen subito vocisque repente
mittunt et crebro redducunt naribus
auras
ut vestigia si teneant inventa ferarum
expergefactique
secuntur inania saepe]
proinde quasi ignotas facies atque ora
tuantur.
et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
tam magis in
somnis eadem saevire necessust.
at variae fugiunt volucres pinnisque
repente
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
accipitres somno
in leni si proelia pugnas
edere sunt persectantes visaeque
volantes.
porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
magna,
itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
reges expugnant,
capiuntur, proelia miscent,
tollunt clamorem, quasi si iugulentur
ibidem.
multi depugnant gemitusque doloribus edunt
et quasi
pantherae morsu saevive leonis
mandantur, magnis clamoribus omnia
complent.
multi de magnis per somnum rebus loquuntur
indicioque sui
facti persaepe fuere.
multi mortem obeunt. multi, de montibus
altis
ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
exterruntur et
ex somno quasi mentibus capti
vix ad se redeunt permoti corporis
aestu.
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
adsidet et
totum prope faucibus occupat amnem.
puri saepe lacum propter si ac
dolia curta
somno devincti credunt se extollere vestem,
totius
umorem saccatum corporis fundunt,
cum Babylonica magnifico splendore
rigantur.
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
semen, ubi
ipsa dies membris matura creavit,
conveniunt simulacra foris e corpore
quoque,
nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
qui ciet
inritans loca turgida semine multo,
ut quasi transactis saepe omnibus
rebus profundant
fluminis ingentis fluctus vestemque
cruentent.
Sollicitatur id [in] nobis, quod
diximus ante,
semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
namque
alias aliud res commovet atque lacessit;
ex homine humanum semen ciet
una hominis vis.
quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
per
membra atque artus decedit corpore toto,
in loca conveniens nervorum
certa cietque
continuo partis genitalis corporis ipsas.
inritata
tument loca semine fitque voluntas
eicere id quo se contendit dira
lubido,
[incitat inritans loca turgida semine multo]
idque petit
corpus, mens unde est saucia amore;
namque omnes plerumque cadunt in
vulnus et illam
emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
et si
comminus est, hostem ruber occupat umor.
sic igitur Veneris qui telis
accipit ictus,
sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
seu
mulier toto iactans e corpore amorem,
unde feritur, eo tendit gestitque
coire
t iacere umorem in corpus de corpore ductum;
namque voluptatem
praesagit muta cupido.
Haec Venus est nobis;
hinc autemst nomen Amoris,
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in
cor
stillavit gutta et successit frigida cura;
nam si abest quod
ames, praesto simulacra tamen sunt
illius et nomen dulce obversatur ad
auris.
sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
absterrere sibi
atque alio convertere mentem
et iacere umorem coniectum in corpora
quaeque
nec retinere semel conversum unius amore
et servare sibi
curam certumque dolorem;
ulcus enim vivescit et inveterascit
alendo
inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
si non
prima novis conturbes volnera plagis
volgivagaque vagus Venere ante
recentia cures
aut alio possis animi traducere
motus.
Nec Veneris fructu caret is qui vitat
amorem,
sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
nam certe
purast sanis magis inde voluptas
quam miseris; etenim potiundi tempore
in ipso
fluctuat incertis erroribus ardor amantum
nec constat quid
primum oculis manibusque fruantur.
quod petiere, premunt arte
faciuntque dolorem
corporis et dentes inlidunt saepe
labellis
osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
et stimuli
subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
quod cumque est, rabies unde
illaec germina surgunt.
sed leviter poenas frangit Venus inter
amorem
blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
namque in eo spes
est, unde est ardoris origo,
restingui quoque posse ab eodem corpore
flammam.
quod fieri contra totum natura repugnat;
unaque res haec
est, cuius quam plurima habemus,
tam magis ardescit dira cuppedine
pectus.
nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
quae quoniam
certas possunt obsidere partis,
hoc facile expletur laticum frugumque
cupido.
ex hominis vero facie pulchroque colore
nil datur in corpus
praeter simulacra fruendum
tenvia; quae vento spes raptast saepe
misella.
ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
non datur,
ardorem qui membris stinguere possit,
sed laticum simulacra petit
frustraque laborat
in medioque sitit torrenti flumine potans,
sic in
amore Venus simulacris ludit amantis,
nec satiare queunt spectando
corpora coram
nec manibus quicquam teneris abradere membris
possunt
errantes incerti corpore toto.
denique cum membris conlatis flore
fruuntur
aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
atque in eost
Venus ut muliebria conserat arva,
adfigunt avide corpus iunguntque
salivas
oris et inspirant pressantes dentibus ora,
ne quiquam,
quoniam nihil inde abradere possunt
nec penetrare et abire in corpus
corpore toto;
nam facere inter dum velle et certare videntur.
usque
adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
membra voluptatis dum vi
labefacta liquescunt.
tandem ubi se erupit nervis coniecta
cupido,
parva fit ardoris violenti pausa parumper.
inde redit rabies
eadem et furor ille revisit,
cum sibi quod cupiant ipsi contingere
quaerunt,
nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
usque
adeo incerti tabescunt volnere caeco.
Adde quod
absumunt viris pereuntque labore,
adde quod alterius sub nutu degitur
aetas,
languent officia atque aegrotat fama vacillans.
labitur
interea res et Babylonia fiunt
unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia
rident,
scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
auro
includuntur teriturque thalassina vestis
adsidue et Veneris sudorem
exercita potat.
et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
inter
dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
eximia veste et victu
convivia, ludi,
pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
ne
quiquam, quoniam medio de fonte leporum
surgit amari aliquid, quod in
ipsis floribus angat,
aut cum conscius ipse animus se forte
remordet
desidiose agere aetatem lustrisque perire,
aut quod in
ambiguo verbum iaculata reliquit,
quod cupido adfixum cordi vivescit ut
ignis,
aut nimium iactare oculos aliumve tueri
quod putat in
voltuque videt vestigia risus.
Atque in amore
mala haec proprio summeque secundo
inveniuntur; in adverso vero atque
inopi sunt,
prendere quae possis oculorum lumine
operto.
innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
qua docui
ratione, cavereque, ne inliciaris.
nam vitare, plagas in amoris ne
iaciamur,
non ita difficile est quam captum retibus ipsis
exire et
validos Veneris perrumpere nodos.
et tamen implicitus quoque possis
inque peditus
effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
et
praetermittas animi vitia omnia primum
aut quae corporis sunt eius,
quam praepetis ac vis.
nam faciunt homines plerumque cupidine
caeci
et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
multimodis
igitur pravas turpisque videmus
esse in deliciis summoque in honore
vigere.
atque alios alii inrident Veneremque suadent
ut placent,
quoniam foedo adflictentur amore,
nec sua respiciunt miseri mala maxima
saepe.
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
caesia
Palladium, nervosa et lignea dorcas,
parvula, pumilio, chariton mia,
tota merum sal,
magna atque inmanis cataplexis plenaque
honoris.
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
at
flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
ischnon eromenion tum fit,
cum vivere non quit
prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
at
nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
simula Silena ac Saturast,
labeosa philema.
cetera de genere hoc longum est si dicere
coner.
sed tamen esto iam quantovis oris honore,
cui Veneris membris
vis omnibus exoriatur;
nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus
ante;
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
et miseram
taetris se suffit odoribus ipsa,
quam famulae longe fugitant furtimque
cachinnant.
at lacrimans exclusus amator limina saepe
floribus et
sertis operit postisque superbos
unguit amaracino et foribus miser
oscula figit;
quem si iam ammissum venientem offenderit aura
una
modo, causas abeundi quaerat honestas
et meditata diu cadat alte sumpta
querella
stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
plus videat
quam mortali concedere par est.
nec Veneres nostras hoc fallit; quo
magis ipsae
omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
quos
retinere volunt adstrictosque esse in amore,
ne quiquam, quoniam tu
animo tamen omnia possis
protrahere in lucem atque omnis inquirere
risus
et, si bello animost et non odiosa, vicissim
praetermittere
[et] humanis concedere rebus.
Nec mulier semper
ficto suspirat amore,
quae conplexa viri corpus cum corpore
iungit
et tenet adsuctis umectans oscula labris;
nam facit ex animo
saepe et communia quaerens
gaudia sollicitat spatium decurrere
amoris.
nec ratione alia volucres armenta feraeque
et pecudes et
equae maribus subsidere possent,
si non, ipsa quod illarum subat, ardet
abundans
natura et Venerem salientum laeta retractat.
nonne vides
etiam quos mutua saepe voluptas
vinxit, ut in vinclis communibus
excrucientur,
in triviis cum saepe canes discedere aventis
divorsi
cupide summis ex viribus tendunt,
quom interea validis Veneris
compagibus haerent?
quod facerent numquam, nisi mutua gaudia
nossent,
quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
quare
etiam atque etiam, ut dico, est communis
voluptas.
Et commiscendo quom semine forte
virilem
femina vim vicit subita vi corripuitque,
tum similes matrum
materno semine fiunt,
ut patribus patrio. sed quos utriusque
figurae
esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
corpore de
patrio et materno sanguine crescunt,
semina cum Veneris stimulis excita
per artus
obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
et neque utrum
superavit eorum nec superatumst.
fit quoque ut inter dum similes
existere avorum
possint et referant proavorum saepe
figuras,
propterea quia multa modis primordia multis
mixta suo
celant in corpore saepe parentis,
quae patribus patres tradunt a stirpe
profecta.
inde Venus varia producit sorte figuras,
maiorumque refert
voltus vocesque comasque;
quandoquidem nihilo magis haec [de] semine
certo
fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
et muliebre
oritur patrio de semine saeclum
maternoque mares existunt corpore
creti;
semper enim partus duplici de semine constat,
atque utri
similest magis id quod cumque creatur,
eius habet plus parte aequa;
quod cernere possis,
sive virum suboles sivest muliebris
origo.
Nec divina satum genitalem numina
cuiquam
absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
appelletur et
ut sterili Venere exigat aevom;
quod plerumque putant et multo sanguine
maesti
conspergunt aras adolentque altaria donis,
ut gravidas
reddant uxores semine largo;
ne quiquam divom numen sortisque
fatigant;
nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
et liquido
praeter iustum tenuique vicissim.
tenve locis quia non potis est
adfigere adhaesum,
liquitur extemplo et revocatum cedit
abortu.
crassius hinc porro quoniam concretius aequo
mittitur, aut
non tam prolixo provolat ictu
aut penetrare locos aeque nequit aut
penetratum
aegre admiscetur muliebri semine semen.
nam multum
harmoniae Veneris differre videntur.
atque alias alii complent magis ex
aliisque
succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
et multae
steriles Hymenaeis ante fuerunt
pluribus et nactae post sunt tamen unde
puellos
suscipere et partu possent ditescere dulci.
et quibus ante
domi fecundae saepe nequissent
uxoris parere, inventast illis quoque
compar
natura, ut possent gnatis munire senectam.
usque adeo magni
refert, ut semina possint
seminibus commisceri genitaliter
apta
crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
atque in eo
refert quo victu vita colatur;
namque aliis rebus concrescunt semina
membris
atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
et quibus ipsa
modis tractetur blanda voluptas.
id quoque permagni refert; nam more
ferarum
quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
concipere
uxores, quia sic loca sumere possunt
pectoribus positis sublatis semina
lumbis.
nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
nam mulier
prohibet se concipere atque repugnat,
clunibus ipsa viri Venerem si
laeta retractat
atque exossato ciet omni pectore fluctus;
eicit enim
sulcum recta regione viaque
vomeris atque locis avertit seminis
ictum.
idque sua causa consuerunt scorta moveri,
ne complerentur
crebro gravidaeque iacerent,
et simul ipsa viris Venus ut concinnior
esset;
coniugibus quod nil nostris opus esse
videtur.
Nec divinitus inter dum Venerisque
sagittis
deteriore fit ut forma muliercula ametur;
nam facit ipsa
suis inter dum femina factis
morigerisque modis et munde corpore
culto,
ut facile insuescat secum [te] degere vitam.
quod super est,
consuetudo concinnat amorem;
nam leviter quamvis quod crebro tunditur
ictu,
vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
nonne vides
etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere
saxa?
| Lucretius | The Latin Library | The Classics Homepage |