Quis potis est dignum pollenti pectore
carmen
condere pro rerum maiestate hisque repertis?
quisve valet
verbis tantum, qui fingere laudes
pro meritis eius possit, qui talia
nobis
pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
nemo, ut opinor,
erit mortali corpore cretus.
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita
rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
qui
princeps vitae rationem invenit eam quae
nunc appellatur sapientia,
quique per artem
fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
in tam
tranquillo et tam clara luce locavit.
confer enim divina aliorum
antiqua reperta.
namque Ceres fertur fruges Liberque
liquoris
vitigeni laticem mortalibus instituisse;
cum tamen his
posset sine rebus vita manere,
ut fama est aliquas etiam nunc vivere
gentis.
at bene non poterat sine puro pectore vivi;
quo magis hic
merito nobis deus esse videtur,
ex quo nunc etiam per magnas didita
gentis
dulcia permulcent animos solacia vitae.
Herculis antistare
autem si facta putabis,
longius a vera multo ratione ferere.
quid
Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
ille leonis obesset et horrens
Arcadius sus,
tanto opere officerent nobis Stymphala
colentes?
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
hydra
venenatis posset vallata colubris?
quidve tripectora tergemini vis
Geryonai
et Diomedis equi spirantes naribus ignem
Thracia
Bistoniasque plagas atque Ismara propter
aureaque Hesperidum servans
fulgentia mala,
asper, acerba tuens, immani corpore serpens
arboris
amplexus stirpes? quid denique obesset
propter Atlanteum litus
pelagique severa,
quo neque noster adit quisquam nec barbarus
audet?
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
si non
victa forent, quid tandem viva nocerent?
nil, ut opinor: ita ad
satiatem terra ferarum
nunc etiam scatit et trepido terrore repleta
est
per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
quae loca
vitandi plerumque est nostra potestas.
at nisi purgatumst pectus, quae
proelia nobis
atque pericula tumst ingratis insinuandum!
quantae tum
scindunt hominem cuppedinis acres
sollicitum curae quantique perinde
timores!
quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
efficiunt
clades! quid luxus desidiaeque?
haec igitur qui cuncta subegerit ex
animoque
expulerit dictis, non armis, nonne decebit
hunc hominem
numero divom dignarier esse?
cum bene praesertim multa ac divinitus
ipsis
iam mortalibus e divis dare dicta suerit
atque omnem rerum
naturam pandere dictis.
Cuius ego ingressus
vestigia dum rationes
persequor ac doceo dictis, quo quaeque
creata
foedere sint, in eo quam sit durare necessum
nec validas
valeant aevi rescindere leges,
quo genere in primis animi natura
reperta est
nativo primum consistere corpore creta,
nec posse
incolumem magnum durare per aevum,
sed simulacra solere in somnis
fallere mentem,
cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
quod
super est, nunc huc rationis detulit ordo,
ut mihi mortali consistere
corpore mundum
nativomque simul ratio reddunda sit esse;
et quibus
ille modis congressus materiai
fundarit terram caelum mare sidera
solem
lunaique globum; tum quae tellure animantes
extiterint, et
quae nullo sint tempore natae;
quove modo genus humanum variante
loquella
coeperit inter se vesci per nomina rerum;
et quibus ille
modis divom metus insinuarit
pectora, terrarum qui in orbi sancta
tuetur
fana lacus lucos aras simulacraque divom.
praeterea solis
cursus lunaeque meatus
expediam qua vi flectat natura gubernans;
ne
forte haec inter caelum terramque reamur
libera sponte sua cursus
lustrare perennis,
morigera ad fruges augendas atque animantis,
neve
aliqua divom volvi ratione putemus.
nam bene qui didicere deos securum
agere aevom,
si tamen interea mirantur qua ratione
quaeque geri
possint, praesertim rebus in illis
quae supera caput aetheriis
cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur religiones
et
dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quid
queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
qua nam sit
ratione atque alte terminus haerens.
Quod super
est, ne te in promissis plura moremur,
principio maria ac terras
caelumque tuere;
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
tris
species tam dissimilis, tria talia texta,
una dies dabit exitio,
multosque per annos
sustentata ruet moles et machina mundi.
nec me
animi fallit quam res nova miraque menti
accidat exitium caeli
terraeque futurum,
et quam difficile id mihi sit pervincere
dictis;
ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
nec tamen
hanc possis oculorum subdere visu
nec iacere indu manus, via qua munita
fidei
proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
sed tamen
effabor. dictis dabit ipsa fidem res
forsitan et graviter terrarum
motibus ortis
omnia conquassari in parvo tempore cernes.
quod procul
a nobis flectat fortuna gubernans,
et ratio potius quam res persuadeat
ipsa
succidere horrisono posse omnia victa
fragore.
Qua prius adgrediar quam de re fundere
fata
sanctius et multo certa ratione magis quam
Pythia quae tripode
a Phoebi lauroque profatur,
multa tibi expediam doctis solacia
dictis;
religione refrenatus ne forte rearis
terras et solem et
caelum, mare sidera lunam,
corpore divino debere aeterna
manere,
proptereaque putes ritu par esse Gigantum
pendere eos poenas
inmani pro scelere omnis,
qui ratione sua disturbent moenia
mundi
praeclarumque velint caeli restinguere solem
inmortalia
mortali sermone notantes;
quae procul usque adeo divino a numine
distent
inque deum numero quae sint indigna videri,
notitiam potius
praebere ut posse putentur
quid sit vitali motu sensuque
remotum.
quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
posse
animi natura putetur consiliumque.
sicut in aethere non arbor, non
aequore salso
nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
nec
cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
certum ac dispositumst ubi
quicquid crescat et insit,
sic animi natura nequit sine corpore
oriri
sola neque a nervis et sanguine longius esse.
quod si posset
enim, multo prius ipsa animi vis
in capite aut umeris aut imis calcibus
esse
posset et innasci quavis in parte soleret,
tandem in eodem
homine atque in eodem vase manere.
quod quoniam nostro quoque constat
corpore certum
dispositumque videtur ubi esse et crescere
possit
seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
totum
posse extra corpus formamque animalem
putribus in glebis terrarum aut
solis in igni
aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
haud
igitur constant divino praedita sensu,
quandoquidem nequeunt vitaliter
esse animata.
Illud item non est ut possis
credere, sedes
esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
tenvis
enim natura deum longeque remota
sensibus ab nostris animi vix mente
videtur;
quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
tactile nil
nobis quod sit contingere debet;
tangere enim non quit quod tangi non
licet ipsum.
quare etiam sedes quoque nostris sedibus
esse
dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
quae tibi posterius
largo sermone probabo.
Dicere porro hominum
causa voluisse parare
praeclaram mundi naturam
proptereaque
adlaudabile opus divom laudare decere
aeternumque
putare atque inmortale futurum,
nec fas esse, deum quod sit ratione
vetusta
gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
sollicitare suis
ulla vi ex sedibus umquam
nec verbis vexare et ab imo evertere
summa,
cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
desiperest.
quid enim inmortalibus atque beatis
gratia nostra queat largirier
emolumenti,
ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
quidve
novi potuit tanto post ante quietos
inlicere ut cuperent vitam mutare
priorem?
nam gaudere novis rebus debere videtur
cui veteres obsunt;
sed cui nihil accidit aegri
tempore in ante acto, cum pulchre degeret
aevom,
quid potuit novitatis amorem accendere tali?
quidve mali
fuerat nobis non esse creatis?
an, credo, in tenebris vita ac maerore
iacebat,
donec diluxit rerum genitalis origo?
natus enim debet qui
cumque est velle manere
in vita, donec retinebit blanda
voluptas;
qui numquam vero vitae gustavit amorem
nec fuit in numero,
quid obest non esse creatum?
exemplum porro gignundis rebus et
ipsa
notities hominum divis unde insita primum est,
quid vellent
facere ut scirent animoque viderent,
quove modost umquam vis cognita
principiorum
quidque inter sese permutato ordine possent.
si non
ipsa dedit speciem natura creandi?
namque ita multa modis multis
primordia rerum
ex infinito iam tempore percita plagis
ponderibusque
suis consuerunt concita ferri
omnimodisque coire atque omnia
pertemptare,
quae cumque inter se possint congressa creare,
ut non
sit mirum, si in talis disposituras
deciderunt quoque et in talis
venere meatus,
qualibus haec rerum geritur nunc summa
novando.
Quod [si] iam rerum ignorem primordia
quae sint,
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare
aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis divinitus esse
paratam
naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
principio quantum
caeli tegit impetus ingens,
inde avidam partem montes silvaeque
ferarum
possedere, tenent rupes vastaeque paludes
et mare, quod late
terrarum distinet oras.
inde duas porro prope partis fervidus
ardor
adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
quod super est arvi,
tamen id natura sua vi
sentibus obducat, ni vis humana
resistat
vitai causa valido consueta bidenti
ingemere et terram
pressis proscindere aratris.
si non fecundas vertentes vomere
glebas
terraique solum subigentes cimus ad ortus.
sponte sua
nequeant liquidas existere in auras.
et tamen inter dum magno quaesita
labore
cum iam per terras frondent atque omnia florent,
aut nimiis
torret fervoribus aetherius sol
aut subiti peremunt imbris gelidaeque
pruinae
flabraque ventorum violento turbine vexant.
praeterea genus
horriferum natura ferarum
humanae genti infestum terraque
marique
cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
adportant?
quare mors inmatura vagatur?
tum porro puer, ut saevis proiectus ab
undis
navita, nudus humi iacet infans indigus omni
vitali auxilio,
cum primum in luminis oras
nixibus ex alvo matris natura
profudit,
vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
cui tantum in
vita restet transire malorum.
at variae crescunt pecudes armenta
feraeque
nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
almae
nutricis blanda atque infracta loquella
nec varias quaerunt vestes pro
tempore caeli,
denique non armis opus est, non moenibus altis,
qui
sua tutentur, quando omnibus omnia large
tellus ipsa parit naturaque
daedala rerum.
Principio quoniam terrai corpus
et umor
aurarumque leves animae calidique vapores,
e quibus haec
rerum consistere summa videtur,
omnia nativo ac mortali corpore
constant,
debet eodem omnis mundi natura putari.
quippe etenim,
quorum partis et membra videmus
corpore nativo mortalibus esse
figuris,
haec eadem ferme mortalia cernimus esse
et nativa simul.
qua propter maxima mundi
cum videam membra ac partis consumpta
regigni,
scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
principiale
aliquod tempus clademque futuram.
Illud in his
rebus ne corripuisse rearis
me mihi, quod terram atque ignem mortalia
sumpsi
esse neque umorem dubitavi aurasque perire
atque eadem gigni
rursusque augescere dixi.
principio pars terrai non nulla,
perusta
solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
pulveris exhalat
nebulam nubesque volantis,
quas validi toto dispergunt aëre
venti.
pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
imbribus et ripas
radentia flumina rodunt.
praeterea pro parte sua, quod cumque alit
auget,
redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
omniparens
eadem rerum commune sepulcrum.
ergo terra tibi libatur et aucta
recrescit.
Quod super est, umore novo mare
flumina fontes
semper abundare et latices manare perennis
nil opus
est verbis: magnus decursus aquarum
undique declarat. sed primum
quicquid aquai
tollitur in summaque fit ut nihil umor
abundet,
partim quod validi verrentes aequora venti
deminuunt
radiisque retexens aetherius sol,
partim quod supter per terras diditur
omnis;
percolatur enim virus retroque remanat
materies umoris et ad
caput amnibus omnis
convenit, inde super terras fluit agmine
dulci
qua via secta semel liquido pede detulit
undas.
Aëra nunc igitur dicam, qui corpore
toto
innumerabiliter privas mutatur in horas.
semper enim, quod
cumque fluit de rebus, id omne
aëris in magnum fertur mare; qui nisi
contra
corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
omnia iam
resoluta forent et in aëra versa.
haut igitur cessat gigni de rebus et
in res
reccidere, adsidue quoniam fluere omnia
constat.
Largus item liquidi fons luminis,
aetherius sol,
inrigat adsidue caelum candore recenti
suppeditatque
novo confestim lumine lumen.
nam primum quicquid fulgoris disperit
ei,
quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
quod simul
ac primum nubes succedere soli
coepere et radios inter quasi rumpere
lucis,
extemplo inferior pars horum disperit omnis
terraque
inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
ut noscas splendore novo res
semper egere
et primum iactum fulgoris quemque perire
nec ratione
alia res posse in sole videri,
perpetuo ni suppeditet lucis caput
ipsum.
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
lumina,
pendentes lychni claraeque coruscis
fulguribus pingues multa caligine
taedae
consimili properant ratione, ardore ministro,
suppeditare
novom lumen, tremere ignibus instant,
instant, nec loca lux inter quasi
rupta relinquit:
usque adeo properanter ab omnibus ignibus
ei
exitium celeri celeratur origine flammae.
sic igitur solem lunam
stellasque putandum
ex alio atque alio lucem iactare subortu
et
primum quicquid flammarum perdere semper,
inviolabilia haec ne credas
forte vigere.
Denique non lapides quoque vinci
cernis ab aevo,
non altas turris ruere et putrescere saxa,
non
delubra deum simulacraque fessa fatisci
nec sanctum numen fati
protollere finis
posse neque adversus naturae foedera niti?
denique
non monimenta virum dilapsa videmus,
[quaerere proporro, sibi cumque
senescere credas,]
non ruere avolsos silices a montibus altis
nec
validas aevi vires perferre patique
finiti? neque enim caderent avolsa
repente,
ex infinito quae tempore pertolerassent
omnia tormenta
aetatis, privata fragore.
Denique iam tuere
hoc, circum supraque quod omne
continet amplexu terram: si procreat ex
se
omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
totum nativum
mortali corpore constat.
nam quod cumque alias ex se res auget
alitque,
deminui debet, recreari, cum recipit
res.
Praeterea si nulla fuit genitalis
origo
terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
cur supera bellum
Thebanum et funera Troiae
non alias alii quoque res cecinere
poëtae?
quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
aeternis
famae monimentis insita florent?
verum, ut opinor, habet novitatem
summa recensque
naturast mundi neque pridem exordia cepit.
quare
etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
nunc etiam augescunt; nunc addita
navigiis sunt
multa, modo organici melicos peperere sonores,
denique
natura haec rerum ratioque repertast
nuper, et hanc primus cum primis
ipse repertus
nunc ego sum in patrias qui possim vertere
voces.
Quod si forte fuisse ante hac eadem
omnia credis,
sed periise hominum torrenti saecla vapore,
aut
cecidisse urbis magno vexamine mundi,
aut ex imbribus adsiduis exisse
rapaces
per terras amnes atque oppida coperuisse.
tanto quique magis
victus fateare necessest
exitium quoque terrarum caelique
futurum;
nam cum res tantis morbis tantisque periclis
temptarentur,
ibi si tristior incubuisset
causa, darent late cladem magnasque
ruinas.
nec ratione alia mortales esse videmur,
inter nos nisi quod
morbis aegrescimus isdem
atque illi quos a vita natura
removit.
Praeterea quae cumque manent aeterna
necessust
aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
nec
penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
dissociare intus partis,
ut materiai
corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
aut ideo
durare aetatem posse per omnem,
plagarum quia sunt expertia, sicut
inane est,
quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
aut
etiam quia nulla loci sit copia circum,
quo quasi res possint discedere
dissoluique,
sicut summarum summa est aeterna, neque extra
qui locus
est quo dissiliant neque corpora sunt quae
possint incidere et valida
dissolvere plaga.
at neque, uti docui, solido cum corpore
mundi
naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
nec tamen est ut
inane, neque autem corpora desunt,
ex infinito quae possint forte
coorta
corruere hanc rerum violento turbine summam
aut aliam quamvis
cladem inportare pericli,
nec porro natura loci spatiumque
profundi
deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
aut alia quavis
possunt vi pulsa perire.
haut igitur leti praeclusa est ianua
caelo
nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
sed patet
immani et vasto respectat hiatu.
quare etiam nativa necessumst
confiteare
haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
ex
infinito iam tempore adhuc potuissent
inmensi validas aevi contemnere
vires.
Denique tantopere inter se cum maxima
mundi
pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
nonne vides
aliquam longi certaminis ollis
posse dari finem, vel cum sol et vapor
omnis
omnibus epotis umoribus exsuperarint?
quod facere intendunt,
neque adhuc conata patrantur;
tantum suppeditant amnes ultraque
minantur
omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
ne quiquam, quoniam
verrentes aequora venti
deminuunt radiisque retexens aetherius
sol,
et siccare prius confidunt omnia posse
quam liquor incepti
possit contingere finem.
tantum spirantes aequo certamine
bellum
magnis [inter se] de rebus cernere certant,
cum semel interea
fuerit superantior ignis
et semel, ut fama est, umor regnarit in
arvis.
ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
avia cum
Phaethonta rapax vis solis equorum
aethere raptavit toto terrasque per
omnis.
at pater omnipotens ira tum percitus acri
magnanimum
Phaethonta repenti fulminis ictu
deturbavit equis in terram, Solque
cadenti
obvius aeternam succepit lampada mundi
disiectosque redegit
equos iunxitque trementis,
inde suum per iter recreavit cuncta
gubernans,
scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
quod procul a
vera nimis est ratione repulsum.
ignis enim superare potest ubi
materiai
ex infinito sunt corpora plura coorta;
inde cadunt vires
aliqua ratione revictae,
aut pereunt res exustae torrentibus
auris.
umor item quondam coepit superare coortus,
ut fama est,
hominum vitas quando obruit undis;
inde ubi vis aliqua ratione aversa
recessit,
ex infinito fuerat quae cumque coorta,
constiterunt imbres
et flumina vim minuerunt.
Sed quibus ille modis
coniectus materiai
fundarit terram et caelum pontique
profunda,
solis lunai cursus, ex ordine ponam.
nam certe neque
consilio primordia rerum
ordine se suo quaeque sagaci mente
locarunt
nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
sed quia
multa modis multis primordia rerum
ex infinito iam tempore percita
plagis
ponderibusque suis consuerunt concita ferri
omnimodisque
coire atque omnia pertemptare,
quae cumque inter se possent congressa
creare,
propterea fit uti magnum volgata per aevom
omnigenus coetus
et motus experiundo
tandem conveniant ea quae coniecta
repente
magnarum rerum fiunt exordia saepe,
terrai maris et caeli
generisque animantum.
Hic neque tum solis rota
cerni lumine largo
altivolans poterat nec magni sidera mundi
nec
mare nec caelum nec denique terra neque aër
nec similis nostris rebus
res ulla videri,
sed nova tempestas quaedam molesque
coorta.
diffugere inde loci partes coepere paresque
cum paribus
iungi res et discludere mundum
membraque dividere et magnas disponere
partes
omnigenis e principiis, discordia quorum
intervalla vias
conexus pondera plagas
concursus motus turbabat proelia
miscens
propter dissimilis formas variasque figuras,
quod non omnia
sic poterant coniuncta manere
nec motus inter sese dare
convenientis,
hoc est, a terris altum secernere caelum,
et sorsum
mare, uti secreto umore pateret,
seorsus item puri secretique aetheris
ignes.
Quippe etenim primum terrai corpora
quaeque,
propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
in medio
atque imas capiebant omnia sedes;
quae quanto magis inter se perplexa
coibant,
tam magis expressere ea quae mare sidera solem
lunamque
efficerent et magni moenia mundi;
omnia enim magis haec e levibus atque
rutundis
seminibus multoque minoribus sunt elementis
quam tellus.
ideo per rara foramina terrae
partibus erumpens primus se sustulit
aether
ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
non alia longe
ratione ac saepe videmus,
aurea cum primum gemmantis rore per
herbas
matutina rubent radiati lumina solis
exhalantque lacus
nebulam fluviique perennes
ipsaque ut inter dum tellus fumare
videtur;
omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
corpore
concreto subtexunt nubila caelum.
sic igitur tum se levis ac diffusilis
aether
corpore concreto circum datus undique saepsit
et late
diffusus in omnis undique partis
omnia sic avido complexu cetera
saepsit.
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
interutrasque
globi quorum vertuntur in auris;
quae neque terra sibi adscivit nec
maximus aether,
quod neque tam fuerunt gravia ut depressa
sederent,
nec levia ut possent per summas labier oras,
et tamen
interutrasque ita sunt, ut corpora viva
versent et partes ut mundi
totius extent;
quod genus in nobis quaedam licet in statione
membra
manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
his igitur rebus retractis
terra repente,
maxuma qua nunc se ponti plaga caerula
tendit,
succidit et salso suffudit gurgite fossas.
inque dies quanto
circum magis aetheris aestus
et radii solis cogebant undique
terram
verberibus crebris extrema ad limina fartam
in medio ut
propulsa suo condensa coiret,
tam magis expressus salsus de corpore
sudor
augebat mare manando camposque natantis,
et tanto magis illa
foras elapsa volabant
corpora multa vaporis et aëris altaque
caeli
densabant procul a terris fulgentia templa.
sidebant campi,
crescebant montibus altis
ascensus; neque enim poterant subsidere
saxa
nec pariter tantundem omnes succumbere
partis.
Sic igitur terrae concreto corpore
pondus
constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
confluxit
gravis et subsedit funditus ut faex;
inde mare, inde aër, inde aether
ignifer ipse
corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
et leviora
aliis alia, et liquidissimus aether
atque levissimus aërias super
influit auras
nec liquidum corpus turbantibus aëris auris
commiscet;
sinit haec violentis omnia verti
turbinibus, sinit incertis turbare
procellis,
ipse suos ignis certo fert impete labens.
nam modice
fluere atque uno posse aethera nisu
significat Pontos, mare certo quod
fluit aestu
unum labendi conservans usque
tenorem.
Motibus astrorum nunc quae sit causa
canamus.
principio magnus caeli si vortitur orbis,
ex utraque polum
parti premere aëra nobis
dicendum est extraque tenere et claudere
utrimque;
inde alium supra fluere atque intendere eodem
quo volvenda
micant aeterni sidera mundi;
aut alium supter, contra qui subvehat
orbem,
ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
est etiam
quoque uti possit caelum omne manere
in statione, tamen cum lucida
signa ferantur,
sive quod inclusi rapidi sunt aetheris
aestus
quaerentesque viam circum versantur et ignes
passim per caeli
volvunt summania templa,
sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
aër
versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
quo cuiusque
cibus vocat atque invitat euntis,
flammea per caelum pascentis corpora
passim.
nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
difficilest;
sed quid possit fiatque per omne
in variis mundis varia ratione
creatis,
id doceo plurisque sequor disponere causas,
motibus
astrorum quae possint esse per omne;
e quibus una tamen sit et haec
quoque causa necessest,
quae vegeat motum signis; sed quae sit
earum
praecipere haud quaquamst pedetemptim
progredientis.
Terraque ut in media mundi
regione quiescat,
evanescere paulatim et decrescere pondus
convenit
atque aliam naturam supter habere
ex ineunte aevo coniunctam atque
uniter aptam
partibus aëriis mundi, quibus insita vivit.
propterea
non est oneri neque deprimit auras,
ut sua cuique homini nullo sunt
pondere membra
nec caput est oneri collo nec denique totum
corporis
in pedibus pondus sentimus inesse;
at quae cumque foris veniunt
inpostaque nobis
pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
usque
adeo magni refert quid quaeque queat res.
sic igitur tellus non est
aliena repente
allata atque auris aliunde obiecta alienis,
sed
pariter prima concepta ab origine mundi
certaque pars eius, quasi nobis
membra videntur.
Praeterea grandi tonitru
concussa repente
terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
quod
facere haut ulla posset ratione, nisi esset
partibus aëriis mundi
caeloque revincta;
nam communibus inter se radicibus haerent
ex
ineunte aevo coniuncta atque uniter
aucta.
Nonne vides etiam quam magno pondere
nobis
sustineat corpus tenuissima vis animai,
propterea quia tam
coniuncta atque uniter apta est?
Denique iam
saltu pernici tollere corpus
quid potis est nisi vis animae, quae
membra gubernat?
iamne vides quantum tenuis natura valere
possit,
ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër
coniunctus terris et nobis
est animi vis?
Nec nimio solis maior rota nec
minor ardor
esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
nam
quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
adiicere et calidum
membris adflare vaporem,
nil magnis intervallis de corpore
libant
flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
proinde,
calor quoniam solis lumenque profusum
perveniunt nostros ad sensus et
loca fulgent,
forma quoque hinc solis debet filumque videri,
nil
adeo ut possis plus aut minus addere vere.
[perveniunt nostros ad
sensus et loca fulgent]
lunaque sive notho fertur loca lumine
lustrans,
sive suam proprio iactat de corpore lucem,
quidquid id
est, nihilo fertur maiore figura
quam, nostris oculis qua cernimus,
esse videtur.
nam prius omnia, quae longe semota tuemur
aëra per
multum, specie confusa videntur
quam minui filum. quapropter luna
necesse est,
quandoquidem claram speciem certamque figuram
praebet,
ut est oris extremis cumque notata,
quanta quoquest, tanta hinc nobis
videatur in alto.
postremo quos cumque vides hinc aetheris
ignes,
scire licet perquam pauxillo posse minores
esse vel exigua
maioris parte brevique.
quandoquidem quos cumque in terris cernimus
[ignes],
dum tremor [et] clarus dum cernitur ardor eorum,
perparvom
quiddam inter dum mutare videntur
alteram utram in partem filum, quo
longius absunt.
Illud item non est mirandum,
qua ratione
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria
ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta
vapore.
[quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto]
nam
licet hinc mundi patefactum totius unum
largifluum fontem scatere atque
erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa vaporis
undique
conveniunt et sic coniectus eorum
confluit, ex uno capite hic ut
profluat ardor.
nonne vides etiam quam late parvus aquai
prata riget
fons inter dum campisque redundet?
est etiam quoque uti non magno solis
ab igni
aëra percipiat calidis fervoribus ardor,
opportunus ita est
si forte et idoneus aër,
ut queat accendi parvis ardoribus
ictus;
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
accidere ex
una scintilla incendia passim.
forsitan et rosea sol alte lampade
lucens
possideat multum caecis fervoribus ignem
circum se, nullo qui
sit fulgore notatus,
aestifer ut tantum radiorum exaugeat
ictum.
Nec ratio solis simplex [et] recta
patescit,
quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
brumalis adeat
flexus atque inde revertens
canceris ut vertat metas ad
solstitialis,
lunaque mensibus id spatium videatur obire,
annua sol
in quo consumit tempora cursu.
non, inquam, simplex his rebus reddita
causast.
nam fieri vel cum primis id posse videtur,
Democriti quod
sancta viri sententia ponit,
quanto quaeque magis sint terram sidera
propter,
tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
evanescere enim
rapidas illius et acris
imminui supter viris, ideoque
relinqui
paulatim solem cum posterioribus signis,
inferior multo
quod sit quam fervida signa.
et magis hoc lunam: quanto demissior
eius
cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
tanto posse
minus cum signis tendere cursum.
flaccidiore etiam quanto iam turbine
fertur
inferior quam sol, tanto magis omnia signa
hanc adipiscuntur
circum praeterque feruntur.
propterea fit ut haec ad signum quodque
reverti
mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
fit quoque
ut e mundi transversis partibus aër
alternis certo fluere alter tempore
possit,
qui queat aestivis solem detrudere signis
brumalis usque ad
flexus gelidumque rigorem,
et qui reiciat gelidis a frigoris
umbris
aestiferas usque in partis et fervida signa.
et ratione pari
lunam stellasque putandumst,
quae volvunt magnos in magnis orbibus
annos,
aëribus posse alternis e partibus ire.
nonne vides etiam
diversis nubila ventis
diversas ire in partis inferna supernis?
qui
minus illa queant per magnos aetheris orbis
aestibus inter se diversis
sidera ferri?
At nox obruit ingenti caligine
terras,
aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
impulit atque suos
efflavit languidus ignis
concussos itere et labefactos aëre
multo,
aut quia sub terras cursum convortere cogit
vis eadem, supra
quae terras pertulit orbem.
Tempore item certo
roseam Matuta per oras
aetheris auroram differt et lumina
pandit,
aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
anticipat
caelum radiis accendere temptans,
aut quia conveniunt ignes et semina
multa
confluere ardoris consuerunt tempore certo,
quae faciunt solis
nova semper lumina gigni;
quod genus Idaeis fama est e montibus
altis
dispersos ignis orienti lumine cerni,
inde coire globum quasi
in unum et conficere orbem.
nec tamen illud in his rebus mirabile
debet
esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
semina
confluere et solis reparare nitorem.
multa videmus enim, certo quae
tempore fiunt
omnibus in rebus. florescunt tempore certo
arbusta et
certo dimittunt tempore florem.
nec minus in certo dentes cadere
imperat aetas
tempore et inpubem molli pubescere veste
et pariter
mollem malis demittere barbam.
fulmina postremo nix imbres nubila
venti
non nimis incertis fiunt in partibus anni.
namque ubi sic
fuerunt causarum exordia prima
atque ita res mundi cecidere ab origine
prima,
conseque quoque iam redeunt ex ordine
certo.
Crescere itemque dies licet et tabescere
noctes,
et minui luces, cum sumant augmina noctis,
aut quia sol idem
sub terras atque superne
imparibus currens amfractibus aetheris
oras
partit et in partis non aequas dividit orbem,
et quod ab
alterutra detraxit parte, reponit
eius in adversa tanto plus parte
relatus,
donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
nodus nocturnas
exaequat lucibus umbras;
nam medio cursu flatus aquilonis et
austri
distinet aequato caelum discrimine metas
propter signiferi
posituram totius orbis,
annua sol in quo concludit tempora
serpens,
obliquo terras et caelum lumine lustrans,
ut ratio declarat
eorum qui loca caeli
omnia dispositis signis ornata notarunt.
aut
quia crassior est certis in partibus aër,
sub terris ideo tremulum
iubar haesitat ignis
nec penetrare potest facile atque emergere ad
ortus;
propterea noctes hiberno tempore longae
cessant, dum veniat
radiatum insigne diei.
aut etiam, quia sic alternis partibus
anni
tardius et citius consuerunt confluere ignes,
qui faciunt solem
certa de surgere parte,
propterea fit uti videantur dicere
verum.
Luna potest solis radiis percussa
nitere
inque dies magis [id] lumen convertere nobis
ad speciem,
quantum solis secedit ab orbi,
donique eum contra pleno bene lumine
fulsit
atque oriens obitus eius super edita vidit;
inde minutatim
retro quasi condere lumen
debet item, quanto propius iam solis ad
ignem
labitur ex alia signorum parte per orbem;
ut faciunt, lunam
qui fingunt esse pilai
consimilem cursusque viam sub sole
tenere.
est etiam quare proprio cum lumine possit
volvier et varias
splendoris reddere formas;
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et
una
labitur omnimodis occursans officiensque,
nec potis est cerni,
quia cassum lumine fertur.
versarique potest, globus ut, si forte,
pilai
dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
versandoque globum
variantis edere formas,
donique eam partem, quae cumque est ignibus
aucta,
ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
inde minutatim
retro contorquet et aufert
luciferam partem glomeraminis atque
pilai;
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
astrologorum artem
contra convincere tendit,
proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat
uterque
aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
denique cur
nequeat semper nova luna creari
ordine formarum certo certisque
figuris
inque dies privos aborisci quaeque creata
atque alia illius
reparari in parte locoque,
difficilest ratione docere et vincere
verbis,
ordine cum [videas] tam certo multa creari.
it Ver et Venus
et Veneris praenuntius ante
pennatus graditur, Zephyri vestigia
propter
Flora quibus mater praespargens ante viai
cuncta coloribus
egregiis et odoribus opplet.
inde loci sequitur Calor aridus et comes
una
pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
inde Autumnus
adit, graditur simul Euhius Euan.
inde aliae tempestates ventique
secuntur,
altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
tandem
Bruma nives adfert pigrumque rigorem
reddit. Hiemps sequitur crepitans
hanc dentibus algu.
quo minus est mirum, si certo tempore
luna
gignitur et certo deletur tempore rusus,
cum fieri possint tam
certo tempore multa.
Solis item quoque defectus
lunaeque latebras
pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
nam
cur luna queat terram secludere solis
lumine et a terris altum caput
obstruere ei,
obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
tempore eodem
aliut facere id non posse putetur
corpus, quod cassum labatur lumine
semper?
solque suos etiam dimittere languidus ignis
tempore cur
certo nequeat recreareque lumen,
cum loca praeteriit flammis infesta
per auras,
quae faciunt ignis interstingui atque perire?
et cur
terra queat lunam spoliare vicissim
lumine et oppressum solem super
ipsa tenere,
menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
tempore
eodem aliud nequeat succurrere lunae
corpus vel supra solis perlabier
orbem,
quod radios inter rumpat lumenque profusum?
et tamen ipsa suo
si fulget luna nitore,
cur nequeat certa mundi languescere
parte,
dum loca luminibus propriis inimica per exit?
[menstrua dum
rigidas coni perlabitur umbras].
Quod superest,
quoniam magni per caerula mundi
qua fieri quicquid posset ratione
resolvi,
solis uti varios cursus lunaeque meatus
noscere possemus
quae vis et causa cieret,
quove modo [possent] offecto lumine
obire
et neque opinantis tenebris obducere terras,
cum quasi
conivent et aperto lumine rursum
omnia convisunt clara loca candida
luce,
nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
arva, novo fetu
quid primum in luminis oras
tollere et incertis crerint committere
ventis.
Principio genus herbarum viridemque
nitorem
terra dedit circum collis camposque per omnis,
florida
fulserunt viridanti prata colore,
arboribusque datumst variis exinde
per auras
crescendi magnum inmissis certamen habenis.
ut pluma atque
pili primum saetaeque creantur
quadripedum membris et corpore
pennipotentum,
sic nova tum tellus herbas virgultaque
primum
sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
multa modis
multis varia ratione coorta.
nam neque de caelo cecidisse animalia
possunt,
nec terrestria de salsis exisse lacunis.
linquitur ut
merito maternum nomen adepta
terra sit, e terra quoniam sunt cuncta
creata.
multaque nunc etiam existunt animalia terris
imbribus et
calido solis concreta vapore;
quo minus est mirum, si tum sunt plura
coorta
et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
principio genus
alituum variaeque volucres
ova relinquebant exclusae tempore
verno,
folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
lincunt sponte sua
victum vitamque petentes.
tum tibi terra dedit primum mortalia
saecla.
multus enim calor atque umor superabat in arvis.
hoc ubi
quaeque loci regio opportuna dabatur,
crescebant uteri terram radicibus
apti;
quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
infantum, fugiens
umorem aurasque petessens,
convertebat ibi natura foramina terrae
et
sucum venis cogebat fundere apertis
consimilem lactis, sicut nunc
femina quaeque
cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
impetus
in mammas convertitur ille alimenti.
terra cibum pueris, vestem vapor,
herba cubile
praebebat multa et molli lanugine abundans.
at novitas
mundi nec frigora dura ciebat
nec nimios aestus nec magnis viribus
auras.
omnia enim pariter crescunt et robora
sumunt.
Quare etiam atque etiam maternum nomen
adepta
terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
humanum atque
animal prope certo tempore fudit
omne quod in magnis bacchatur montibus
passim,
aëriasque simul volucres variantibus formis.
sed quia finem
aliquam pariendi debet habere,
destitit, ut mulier spatio defessa
vetusto.
mutat enim mundi naturam totius aetas
ex alioque alius
status excipere omnia debet
nec manet ulla sui similis res: omnia
migrant,
omnia commutat natura et vertere cogit.
namque aliud
putrescit et aevo debile languet,
porro aliud [suc]crescit et [e]
contemptibus exit.
sic igitur mundi naturam totius aetas
mutat, et
ex alio terram status excipit alter,
quod potuit nequeat, possit quod
non tulit ante.
Multaque tum tellus etiam
portenta creare
conatast mira facie membrisque coorta,
androgynem,
interutras necutrumque utrimque remotum,
orba pedum partim, manuum
viduata vicissim,
muta sine ore etiam, sine voltu caeca
reperta,
vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
nec facere ut
possent quicquam nec cedere quoquam
nec vitare malum nec sumere quod
volet usus.
cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
ne
quiquam, quoniam natura absterruit auctum
nec potuere cupitum aetatis
tangere florem
nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
multa
videmus enim rebus concurrere debere,
ut propagando possint procudere
saecla;
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
semina qua
possint membris manare remissis,
feminaque ut maribus coniungi possit,
habere,
mutua qui mutent inter se gaudia
uterque.
Multaque tum interiisse animantum
saecla necessest
nec potuisse propagando procudere prolem.
nam quae
cumque vides vesci vitalibus auris,
aut dolus aut virtus aut denique
mobilitas est
ex ineunte aevo genus id tuta
multaque
sunt, nobis ex utilitate sua quae
commendata manent, tutelae tradita
nostrae.
principio genus acre leonum saevaque saecla
tutatast
virtus, volpes dolus et fuga cervos.
at levisomna canum fido cum
pectore corda,
et genus omne quod est veterino semine
partum
lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
omnia sunt
hominum tutelae tradita, Memmi;
nam cupide fugere feras pacemque
secuta
sunt et larga suo sine pabula parta labore,
quae damus
utilitatis eorum praemia causa.
at quis nil horum tribuit natura, nec
ipsa
sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
utilitatem aliquam,
quare pateremur eorum
praesidio nostro pasci genus esseque
tutum,
scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
indupedita suis
fatalibus omnia vinclis,
donec ad interitum genus id natura
redegit.
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore
in ullo
esse queunt duplici natura et corpore bino
ex alienigenis
membris compacta, potestas
hinc illinc partis ut sat par esse
potissit.
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
principio
circum tribus actis impiger annis
floret equus, puer haut quaquam; nam
saepe etiam nunc
ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
post
ubi equum validae vires aetate senecta
membraque deficiunt fugienti
languida vita,
tum demum puerili aevo florenta iuventas
officit et
molli vestit lanugine malas;
ne forte ex homine et veterino semine
equorum
confieri credas Centauros posse neque esse,
aut rapidis
canibus succinctas semimarinis
corporibus Scyllas et cetera de genere
horum,
inter se quorum discordia membra videmus;
quae neque
florescunt pariter nec robora sumunt
corporibus neque proiciunt aetate
senecta
nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
conveniunt
neque sunt eadem iucunda per artus.
quippe videre licet pinguescere
saepe cicuta
barbigeras pecudes, homini quae est acre
venenum.
flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum
tam soleat
torrere atque urere quam genus omne
visceris in terris quod cumque et
sanguinis extet,
qui fieri potuit, triplici cum corpore ut
una,
prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
ore foras acrem
flaret de corpore flammam?
quare etiam tellure nova caeloque
recenti
talia qui fingit potuisse animalia gigni,
nixus in hoc uno
novitatis nomine inani,
multa licet simili ratione effutiat
ore,
aurea tum dicat per terras flumina vulgo
fluxisse et gemmis
florere arbusta suësse
aut hominem tanto membrorum esse impete
natum,
trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
et manibus
totum circum se vertere caelum.
nam quod multa fuere in terris semina
rerum,
tempore quo primum tellus animalia fudit,
nil tamen est signi
mixtas potuisse creari
inter se pecudes compactaque membra
animantum,
propterea quia quae de terris nunc quoque
abundant
herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
non tamen inter
se possunt complexa creari,
sed res quaeque suo ritu procedit et
omnes
foedere naturae certo discrimina
servant.
Et genus humanum multo fuit illud in
arvis
durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
et maioribus et
solidis magis ossibus intus
fundatum, validis aptum per viscera
nervis,
nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
nec novitate
cibi nec labi corporis ulla.
multaque per caelum solis volventia
lustra
volgivago vitam tractabant more ferarum.
nec robustus erat
curvi moderator aratri
quisquam, nec scibat ferro molirier arva
nec
nova defodere in terram virgulta neque altis
arboribus veteres decidere
falcibus ramos.
quod sol atque imbres dederant, quod terra
crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum.
glandiferas
inter curabant corpora quercus
plerumque; et quae nunc hiberno tempore
cernis
arbita puniceo fieri matura colore,
plurima tum tellus etiam
maiora ferebat.
multaque praeterea novitas tum florida mundi
pabula
dura tulit, miseris mortalibus ampla.
at sedare sitim fluvii fontesque
vocabant,
ut nunc montibus e magnis decursus aquai
claricitat late
sitientia saecla ferarum.
denique nota vagis silvestria templa
tenebant
nympharum, quibus e scibant umore fluenta
lubrica proluvie
larga lavere umida saxa,
umida saxa, super viridi stillantia
musco,
et partim plano scatere atque erumpere campo.
necdum res igni
scibant tractare neque uti
pellibus et spoliis corpus vestire
ferarum,
sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
et
frutices inter condebant squalida membra
verbera ventorum vitare
imbrisque coacti.
nec commune bonum poterant spectare neque
ullis
moribus inter se scibant nec legibus uti.
quod cuique
obtulerat praedae fortuna, ferebat
sponte sua sibi quisque valere et
vivere doctus.
et Venus in silvis iungebat corpora
amantum;
conciliabat enim vel mutua quamque cupido
vel violenta viri
vis atque inpensa libido
vel pretium, glandes atque arbita vel pira
lecta.
et manuum mira freti virtute pedumque
consectabantur
silvestria saecla ferarum
missilibus saxis et magno pondere
clavae.
multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
saetigerisque
pares subus silvestria membra
nuda dabant terrae nocturno tempore
capti,
circum se foliis ac frondibus involventes.
nec plangore diem
magno solemque per agros
quaerebant pavidi palantes noctis in
umbris,
sed taciti respectabant somnoque sepulti,
dum rosea face sol
inferret lumina caelo.
a parvis quod enim consuerant cernere
semper
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
non erat ut fieri
posset mirarier umquam
nec diffidere, ne terras aeterna teneret
nox
in perpetuum detracto lumine solis.
sed magis illud erat curae, quod
saecla ferarum
infestam miseris faciebant saepe quietem.
eiectique
domo fugiebant saxea tecta
spumigeri suis adventu validique
leonis
atque intempesta cedebant nocte paventes
hospitibus saevis
instrata cubilia fronde.
Nec nimio tum plus
quam nunc mortalia saecla
dulcia linquebant lamentis lumina
vitae.
unus enim tum quisque magis deprensus eorum
pabula viva feris
praebebat, dentibus haustus,
et nemora ac montis gemitu silvasque
replebat
viva videns vivo sepeliri viscera busto.
at quos effugium
servarat corpore adeso,
posterius tremulas super ulcera tetra
tenentes
palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
donique eos vita
privarant vermina saeva
expertis opis, ignaros quid volnera
vellent.
at non multa virum sub signis milia ducta
una dies dabat
exitio nec turbida ponti
aequora lidebant navis ad saxa
virosque.
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
saevibat
leviterque minas ponebat inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia
ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
improba navigii
ratio tum caeca iacebat.
tum penuria deinde cibi languentia
leto
membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
illi inprudentes
ipsi sibi saepe venenum
vergebant, nunc dant [aliis] sollertius
ipsi.
Inde casas postquam ac pellis ignemque
pararunt
et mulier coniuncta viro concessit in unum
* * *
cognita
sunt, prolemque ex se videre creatam,
tum genus humanum primum
mollescere coepit.
ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
non
ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
et Venus inminuit viris
puerique parentum
blanditiis facile ingenium fregere superbum.
tunc
et amicitiem coeperunt iungere aventes
finitimi inter se nec laedere
nec violari,
et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
vocibus et
gestu cum balbe significarent
imbecillorum esse aequum misererier
omnis.
nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
sed bona
magnaque pars servabat foedera caste;
aut genus humanum iam tum foret
omne peremptum
nec potuisset adhuc perducere saecla
propago.
At varios linguae sonitus natura
subegit
mittere et utilitas expressit nomina rerum,
non alia longe
ratione atque ipsa videtur
protrahere ad gestum pueros infantia
linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
sentit
enim vim quisque suam quod possit abuti.
cornua nata prius vitulo quam
frontibus extent,
illis iratus petit atque infestus inurget.
at
catuli pantherarum scymnique leonum
unguibus ac pedibus iam tum
morsuque repugnant,
vix etiam cum sunt dentes unguesque
creati.
alituum porro genus alis omne videmus
fidere et a pennis
tremulum petere auxiliatum.
proinde putare aliquem tum nomina
distribuisse
rebus et inde homines didicisse vocabula
prima,
desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
vocibus et
varios sonitus emittere linguae,
tempore eodem alii facere id non
quisse putentur?
praeterea si non alii quoque vocibus usi
inter se
fuerant, unde insita notities est
utilitatis et unde data est huic
prima potestas,
quid vellet facere ut sciret animoque
videret?
cogere item pluris unus victosque domare
non poterat, rerum
ut perdiscere nomina vellent.
nec ratione docere ulla suadereque
surdis,
quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
nec
ratione ulla sibi ferrent amplius auris
vocis inauditos sonitus
obtundere frustra.
postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
si
genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
pro vario sensu varia res
voce notaret?
cum pecudes mutae, cum denique saecla
ferarum
dissimilis soleant voces variasque ciere,
cum metus aut
dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
quippe [et]enim licet id rebus
cognoscere apertis.
inritata canum cum primum magna Molossum
mollia
ricta fremunt duros nudantia dentes,
longe alio sonitu rabies
[re]stricta minatur,
et cum iam latrant et vocibus omnia
complent;
at catulos blande cum lingua lambere temptant
aut ubi eos
lactant, pedibus morsuque potentes
suspensis teneros imitantur dentibus
haustus,
longe alio pacto gannitu vocis adulant,
et cum deserti
baubantur in aedibus, aut cum
plorantis fugiunt summisso corpore
plagas.
denique non hinnitus item differre videtur,
inter equas ubi
equus florenti aetate iuvencus
pinnigeri saevit calcaribus ictus
Amoris
et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
et cum sic
alias concussis artibus hinnit?
postremo genus alituum variaeque
volucres,
accipitres atque ossifragae mergique marinis
fluctibus in
salso victum vitamque petentes,
longe alias alio iaciunt in tempore
voces,
et quom de victu certant praedaque repugnant.
et partim
mutant cum tempestatibus una
raucisonos cantus, cornicum ut saecla
vetusta
corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
poscere et
inter dum ventos aurasque vocare.
ergo si varii sensus animalia
cogunt,
muta tamen cum sint, varias emittere voces,
quanto mortalis
magis aequumst tum potuisse
dissimilis alia atque alia res voce
notare!
Illud in his rebus tacitus ne forte
requiras,
fulmen detulit in terram mortalibus ignem
primitus, inde
omnis flammarum diditur ardor;
multa videmus enim caelestibus insita
flammis
fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
et ramosa tamen
cum ventis pulsa vacillans
aestuat in ramos incumbens arboris
arbor,
exprimitur validis extritus viribus ignis,
emicat inter dum
flammai fervidus ardor,
mutua dum inter se rami stirpesque
teruntur.
quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
inde
cibum quoquere ac flammae mollire vapore
sol docuit, quoniam mitescere
multa videbant
verberibus radiorum atque aestu victa per
agros.
Inque dies magis hi victum vitamque
priorem
commutare novis monstrabant rebus et igni,
ingenio qui
praestabant et corde vigebant.
condere coeperunt urbis arcemque
locare
praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
et pecudes et agros
divisere atque dedere
pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
nam
facies multum valuit viresque vigebant.
posterius res inventast
aurumque repertum,
quod facile et validis et pulchris dempsit
honorem;
divitioris enim sectam plerumque secuntur
quam lubet et
fortes et pulchro corpore creti.
quod siquis vera vitam ratione
gubernet,
divitiae grandes homini sunt vivere parce
aequo animo;
neque enim est umquam penuria parvi.
at claros homines voluerunt se
atque potentes,
ut fundamento stabili fortuna maneret
et placidam
possent opulenti degere vitam,
ne quiquam, quoniam ad summum succedere
honorem
certantes iter infestum fecere viai,
et tamen e summo, quasi
fulmen, deicit ictos
invidia inter dum contemptim in Tartara
taetra;
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quae
sunt aliis magis edita cumque;
ut satius multo iam sit parere
quietum
quam regere imperio res velle et regna tenere.
proinde sine
in cassum defessi sanguine sudent,
angustum per iter luctantes
ambitionis;
quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
res ex
auditis potius quam sensibus ipsis,
nec magis id nunc est neque erit
mox quam fuit ante.
Ergo regibus occisis
subversa iacebat
pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
et
capitis summi praeclarum insigne cruentum
sub pedibus vulgi magnum
lugebat honorem;
nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
res
itaque ad summam faecem turbasque redibat,
imperium sibi cum ac
summatum quisque petebat.
inde magistratum partim docuere
creare
iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
nam genus
humanum, defessum vi colere aevom,
ex inimicitiis languebat; quo magis
ipsum
sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
acrius ex ira quod
enim se quisque parabat
ulcisci quam nunc concessumst legibus
aequis,
hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
inde
metus maculat poenarum praemia vitae.
circumretit enim vis atque
iniuria quemque
atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
nec
facilest placidam ac pacatam degere vitam
qui violat factis communia
foedera pacis.
etsi fallit enim divom genus humanumque,
perpetuo
tamen id fore clam diffidere debet;
quippe ubi se multi per somnia
saepe loquentes
aut morbo delirantes protraxe ferantur
et celata
[mala] in medium et peccata dedisse.
Nunc quae
causa deum per magnas numina gentis
pervulgarit et ararum compleverit
urbis
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
quae nunc in magnis
florent sacra rebus locisque,
unde etiam nunc est mortalibus insitus
horror,
qui delubra deum nova toto suscitat orbi
terrarum et festis
cogit celebrare diebus,
non ita difficilest rationem reddere
verbis.
quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
egregias animo
facies vigilante videbant
et magis in somnis mirando corporis
auctu.
his igitur sensum tribuebant propterea quod
membra movere
videbantur vocesque superbas
mittere pro facie praeclara et viribus
amplis.
aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
subpeditabatur
facies et forma manebat,
et tamen omnino quod tantis viribus
auctos
non temere ulla vi convinci posse putabant.
fortunisque ideo
longe praestare putabant,
quod mortis timor haut quemquam vexaret
eorum,
et simul in somnis quia multa et mira videbant
efficere et
nullum capere ipsos inde laborem.
praeterea caeli rationes ordine
certo
et varia annorum cernebant tempora verti
nec poterant quibus
id fieret cognoscere causis.
ergo perfugium sibi habebant omnia
divis
tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
in caeloque deum
sedes et templa locarunt,
per caelum volvi quia nox et luna
videtur,
luna dies et nox et noctis signa severa
noctivagaeque faces
caeli flammaeque volantes,
nubila sol imbres nix venti fulmina
grando
et rapidi fremitus et murmura magna
minarum.
O genus infelix humanum, talia
divis
cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
quantos tum
gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
volnera, quas lacrimas peperere
minoribus nostris!
nec pietas ullast velatum saepe videri
vertier ad
lapidem atque omnis accedere ad aras
nec procumbere humi prostratum et
pandere palmas
ante deum delubra nec aras sanguine multo
spargere
quadrupedum nec votis nectere vota,
sed mage pacata posse omnia mente
tueri.
nam cum suspicimus magni caelestia mundi
templa super
stellisque micantibus aethera fixum,
et venit in mentem solis lunaeque
viarum,
tunc aliis oppressa malis in pectora cura
illa quoque
expergefactum caput erigere infit,
ne quae forte deum nobis inmensa
potestas
sit, vario motu quae candida sidera verset;
temptat enim
dubiam mentem rationis egestas,
ecquae nam fuerit mundi genitalis
origo,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
et taciti motus
hunc possint ferre laborem,
an divinitus aeterna donata
salute
perpetuo possint aevi labentia tractu
inmensi validas aevi
contemnere viris.
praeterea cui non animus formidine
divum
contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
fulminis
horribili cum plaga torrida tellus
contremit et magnum percurrunt
murmura caelum?
non populi gentesque tremunt, regesque
superbi
corripiunt divum percussi membra timore,
ne quod ob admissum
foede dictumve superbe
poenarum grave sit solvendi tempus
adauctum?
summa etiam cum vis violenti per mare venti
induperatorem
classis super aequora verrit
cum validis pariter legionibus atque
elephantis,
non divom pacem votis adit ac prece quaesit
ventorum
pavidus paces animasque secundas?
ne quiquam, quoniam violento turbine
saepe
correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
usque adeo res
humanas vis abdita quaedam
opterit et pulchros fascis saevasque
secures
proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
denique sub
pedibus tellus cum tota vacillat
concussaeque cadunt urbes dubiaeque
minantur,
quid mirum si se temnunt mortalia saecla
atque potestatis
magnas mirasque relinquunt
in rebus viris divum, quae cuncta
gubernent?
Quod super est, ae[s at]que aurum
ferrumque repertumst
et simul argenti pondus plumbique
potestas,
ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
montibus in
magnis, seu caelo fulmine misso,
sive quod inter se bellum silvestre
gerentes
hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
sive quod
inducti terrae bonitate volebant
pandere agros pinguis et pascua
reddere rura,
sive feras interficere et ditescere praeda;
nam fovea
atque igni prius est venarier ortum
quam saepire plagis saltum
canibusque ciere.
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus
ardor
horribili sonitu silvas exederat altis
a radicibus et terram
percoxerat igni,
manabat venis ferventibus in loca terrae
concava
conveniens argenti rivus et auri,
aeris item et plumbi. quae cum
concreta videbant
posterius claro in terra splendere
colore,
tollebant nitido capti levique lepore,
et simili formata
videbant esse figura
atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
tum
penetrabat eos posse haec liquefacta calore
quamlibet in formam et
faciem decurrere rerum,
et prorsum quamvis in acuta ac tenvia
posse
mucronum duci fastigia procudendo,
ut sibi tela parent
silvasque ut caedere possint
materiemque dolare et levia radere
tigna
et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
nec minus
argento facere haec auroque parabant
quam validi primum violentis
viribus aeris,
ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
nec
poterant pariter durum sufferre laborem.
nam fuit in pretio magis aes
aurumque iacebat
propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
nunc
iacet aes, aurum in summum successit honorem.
sic volvenda aetas
commutat tempora rerum.
quod fuit in pretio, fit nullo denique
honore;
porro aliud succedit et [e] contemptibus exit
inque dies
magis adpetitur floretque repertum
laudibus et miro est mortalis inter
honore.
Nunc tibi quo pacto ferri natura
reperta
sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
arma antiqua
manus ungues dentesque fuerunt
et lapides et item silvarum fragmina
rami
et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
posterius
ferri vis est aerisque reperta.
et prior aeris erat quam ferri cognitus
usus,
quo facilis magis est natura et copia maior.
aere solum terrae
tractabant, aereque belli
miscebant fluctus et vulnera vasta
serebant
et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
omnia
cedebant armatis nuda et inerma.
inde minutatim processit ferreus
ensis
versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
et ferro
coepere solum proscindere terrae
exaequataque sunt creperi certamina
belli.
et prius est armatum in equi conscendere costas
et moderarier
hunc frenis dextraque vigere
quam biiugo curru belli temptare
pericla.
et biiugo prius est quam bis coniungere binos
et quam
falciferos armatum escendere currus.
inde boves Lucas turrito corpore,
tetras,
anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
sufferre et magnas
Martis turbare catervas.
sic alid ex alio peperit discordia
tristis,
horribile humanis quod gentibus esset in armis,
inque dies
belli terroribus addidit augmen.
Temptarunt
etiam tauros in moenere belli
expertique sues saevos sunt mittere in
hostis.
et validos partim prae se misere leones
cum doctoribus
armatis saevisque magistris,
qui moderarier his possent vinclisque
tenere,
ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
turbabant saevi
nullo discrimine turmas,
terrificas capitum quatientis undique
cristas,
nec poterant equites fremitu perterrita equorum
pectora
mulcere et frenis convertere in hostis.
inritata leae iaciebant corpora
saltu
undique et adversum venientibus ora patebant
et nec opinantis
a tergo deripiebant
deplexaeque dabant in terram volnere
victos,
morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
iactabantque
suos tauri pedibusque terebant
et latera ac ventres hauribant supter
equorum
cornibus et terram minitanti mente ruebant.
et validis
socios caedebant dentibus apri
tela infracta suo tinguentes sanguine
saevi
[in se fracta suo tinguentes sanguine tela,]
permixtasque
dabant equitum peditumque ruinas.
nam transversa feros exibant dentis
adactus
iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
ne quiquam,
quoniam ab nervis succisa videres
concidere atque gravi terram
consternere casu.
si quos ante domi domitos satis esse
putabant,
effervescere cernebant in rebus agundis
volneribus clamore
fuga terrore tumultu,
nec poterant ullam partem redducere
eorum;
diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
ut nunc saepe
boves Lucae ferro male mactae
diffugiunt, fera facta suis cum multa
dedere.
Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
quam dare quod
gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque
vacabant,
si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
non quierint
animo praesentire atque videre,
quam commune malum fieret foedumque,
futurum.
et magis id possis factum contendere in omni
in variis
mundis varia ratione creatis,
quam certo atque uno terrarum quolibet
orbi.
Nexilis ante fuit vestis quam textile
tegmen.
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
nec ratione
alia possunt tam levia gigni
insilia ac fusi, radii, scapique
sonantes.
et facere ante viros lanam natura coëgit
quam muliebre
genus; nam longe praestat in arte
et sollertius est multo genus omne
virile;
agricolae donec vitio vertere severi,
ut muliebribus id
manibus concedere vellent
atque ipsi pariter durum sufferre
laborem
atque opere in duro durarent membra
manusque.
At specimen sationis et insitionis
origo
ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
arboribus quoniam
bacae glandesque caducae
tempestiva dabant pullorum examina
supter;
unde etiam libitumst stirpis committere ramis
et nova
defodere in terram virgulta per agros.
inde aliam atque aliam culturam
dulcis agelli
temptabant fructusque feros mansuescere
terra
cernebant indulgendo blandeque colendo.
inque dies magis in
montem succedere silvas
cogebant infraque locum concedere
cultis,
prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
collibus et campis
ut haberent, atque olearum
caerula distinguens inter plaga currere
posset
per tumulos et convallis camposque profusa;
ut nunc esse
vides vario distincta lepore
omnia, quae pomis intersita dulcibus
ornant
arbustisque tenent felicibus opsita
circum.
At liquidas avium voces imitarier
ore
ante fuit multo quam levia carmina cantu
concelebrare homines
possent aurisque iuvare.
et zephyri cava per calamorum sibila
primum
agrestis docuere cavas inflare cicutas.
inde minutatim dulcis
didicere querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
avia
per nemora ac silvas saltusque reperta,
per loca pastorum deserta atque
otia dia.
[sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
in medium
ratioque in luminis eruit oras.]
haec animos ollis mulcebant atque
iuvabant
cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
saepe itaque
inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivom sub ramis
arboris altae.
non magnis opibus iucunde corpora
habebant,
praesertim cum tempestas ridebat et anni
tempora pingebant
viridantis floribus herbas.
tum ioca, tum sermo, tum dulces esse
cachinni
consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
tum caput atque
umeros plexis redimire coronis
floribus et foliis lascivia laeta
movebat,
atque extra numerum procedere membra moventes
duriter et
duro terram pede pellere matrem;
unde oriebantur risus dulcesque
cachinni,
omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
et
vigilantibus hinc aderant solacia somno
ducere multimodis voces et
flectere cantus
et supera calamos unco percurrere labro;
unde etiam
vigiles nunc haec accepta tuentur.
et numerum servare genus didicere,
neque hilo
maiore interea capiunt dulcedine fructum
quam silvestre
genus capiebat terrigenarum.
nam quod adest praesto, nisi quid
cognovimus ante
suavius, in primis placet et pollere
videtur,
posteriorque fere melior res illa reperta
perdit et immutat
sensus ad pristina quaeque.
sic odium coepit glandis, sic illa
relicta
strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
pellis item
cecidit vestis contempta ferina;
quam reor invidia tali tunc esse
repertam,
ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
et tamen inter
eos distractam sanguine multo
disperiise neque in fructum convertere
quisse.
tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
exercent
hominum vitam belloque fatigant;
quo magis in nobis, ut opinor, culpa
resedit.
frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
terrigenas; at
nos nil laedit veste carere
purpurea atque auro signisque ingentibus
apta,
dum plebeia tamen sit, quae defendere
possit.
Ergo hominum genus in cassum frustraque
laborat
semper et [in] curis consumit inanibus aevom,
ni mirum quia
non cognovit quae sit habendi
finis et omnino quoad crescat vera
voluptas;
idque minutatim vitam provexit in altum
et belli magnos
commovit funditus aestus.
at vigiles mundi magnum versatile
templum
sol et luna suo lustrantes lumine circum
perdocuere homines
annorum tempora verti
et certa ratione geri rem atque ordine
certo.
Iam validis saepti degebant turribus
aevom,
et divisa colebatur discretaque tellus,
tum mare velivolis
florebat navibus ponti,
auxilia ac socios iam pacto foedere
habebant,
carminibus cum res gestas coepere poëtae
tradere; nec
multo prius sunt elementa reperta.
propterea quid sit prius actum
respicere aetas
nostra nequit, nisi qua ratio vestigia
monstrat.
Navigia atque agri culturas moenia
leges
arma vias vestes [et] cetera de genere horum,
praemia,
delicias quoque vitae funditus omnis,
carmina, picturas et daedala
signa polita
usus et impigrae simul experientia mentis
paulatim
docuit pedetemptim progredientis.
sic unum quicquid paulatim protrahit
aetas
in medium ratioque in luminis erigit oras;
namque alid ex alio
clarescere corde videbant,
artibus ad summum donec venere
cacumen.
| Lucretius | The Latin Library | The Classics Homepage |