Primae frugiparos fetus mortalibus
aegris
dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
et recreaverunt
vitam legesque rogarunt
et primae dederunt solacia dulcia vitae,
cum
genuere virum tali cum corde repertum,
omnia veridico qui quondam ex
ore profudit;
cuius et extincti propter divina reperta
divolgata
vetus iam ad caelum gloria fertur.
nam cum vidit hic ad victum quae
flagitat usus
omnia iam ferme mortalibus esse parata
et, pro quam
possent, vitam consistere tutam,
divitiis homines et honore et laude
potentis
affluere atque bona gnatorum excellere fama,
nec minus esse
domi cuiquam tamen anxia cordi,
atque animi ingratis vitam vexare sine
ulla
pausa atque infestis cogi saevire querellis,
intellegit ibi
vitium vas efficere ipsum
omniaque illius vitio corrumpier
intus,
quae conlata foris et commoda cumque venirent;
partim quod
fluxum pertusumque esse videbat,
ut nulla posset ratione explerier
umquam,
partim quod taetro quasi conspurcare sapore
omnia cernebat,
quae cumque receperat, intus.
veridicis igitur purgavit pectora
dictis
et finem statuit cuppedinis atque timoris
exposuitque bonum
summum, quo tendimus omnes,
quid foret, atque viam monstravit, tramite
parvo
qua possemus ad id recto contendere cursu,
quidve mali foret
in rebus mortalibus passim,
quod fieret naturali varieque
volaret
seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
et quibus e
portis occurri cuique deceret,
et genus humanum frustra plerumque
probavit
volvere curarum tristis in pectore fluctus.
nam vel uti
pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce
timemus
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri
in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi
tenebrasque necessest
non radii solis nec lucida tela
diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
quo magis inceptum
pergam pertexere dictis.
Et quoniam docui mundi
mortalia templa
esse [et] nativo consistere corpore caelum,
et quae
cumque in eo fiunt fierique necessest
pleraque dissolui, qui restant
percipe porro,
quandoquidem semel insignem conscendere currum
* *
*
tu mihi supremae praescripta ad candida callis
currenti spatium
praemonstra, callida musa
Calliope, requies hominum divomque
voluptas,
te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
* *
*
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum
* * *
quae
fuerint, sint placato conversa furore.
cetera quae fieri in terris
caeloque tuentur
mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
et
faciunt animos humilis formidine divom
depressosque premunt ad terram
propterea quod
ignorantia causarum conferre deorum
cogit ad imperium
res et concedere regnum.
[quorum operum causas nulla ratione
videre
possunt ac fieri divino numine rentur.]
nam bene qui didicere
deos securum agere aevom,
si tamen interea mirantur qua
ratione
quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
quae supera
caput aetheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur
religionis
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri
credunt, ignari quid queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique
cuique
qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
quo magis
errantes caeca ratione feruntur.
quae nisi respuis ex animo longeque
remittis
dis indigna putare alienaque pacis eorum,
delibata deum per
te tibi numina sancta
saepe oberunt; non quo violari summa deum
vis
possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
sed quia tute
tibi placida cum pace quietos
constitues magnos irarum volvere
fluctus,
nec delubra deum placido cum pectore adibis,
nec de corpore
quae sancto simulacra feruntur
in mentes hominum divinae nuntia
formae,
suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
inde videre
licet qualis iam vita sequatur.
quam quidem ut a nobis ratio verissima
longe
reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
multa tamen
restant et sunt ornanda politis
versibus; est ratio caeli
sunt tempestates et fulmina clara canenda,
quid faciant et
qua de causa cumque ferantur;
ne trepides caeli divisis partibus
amens,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc
partim, quo pacto per loca saepta
insinuarit, et hinc dominatus ut
extulerit se.
[quorum operum causas nulla ratione videre
possunt ac
fieri divino numine rentur.]
Principio tonitru
quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime
volantes
aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
nec fit enim
sonitus caeli de parte serena,
verum ubi cumque magis denso sunt agmine
nubes,
tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
praeterea
neque tam condenso corpore nubes
esse queunt quam sunt lapides ac
ligna, neque autem
tam tenues quam sunt nebulae fumique
volantes;
nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
ut lapides,
aut ut fumus constare nequirent
nec cohibere nives gelidas et grandinis
imbris.
Dant etiam sonitum patuli super aequora
mundi,
carbasus ut quondam magnis intenta theatris
dat crepitum
malos inter iactata trabesque,
inter dum perscissa furit petulantibus
auris
et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
id quoque enim
genus in tonitru cognoscere possis,
aut ubi suspensam vestem chartasque
volantis
verberibus venti versant planguntque per auras.
fit quoque
enim inter dum [ut] non tam concurrere nubes
frontibus adversis possint
quam de latere ire
diverso motu radentes corpora tractim,
aridus
unde auris terget sonus ille diuque
ducitur, exierunt donec regionibus
artis.
Hoc etiam pacto tonitru concussa
videntur
omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
maxima
dissiluisse capacis moenia mundi,
cum subito validi venti conlecta
procella
nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
turbine versanti
magis ac magis undique nubem
cogit uti fiat spisso cava corpore
circum,
post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
tum
perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
nec mirum, cum plena animae
vensicula parva
saepe haud dat parvum sonitum displosa
repente.
Est etiam ratio, cum venti nubila
perflant,
ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
nubila saepe
modis multis atque aspera ferri;
scilicet ut, crebram silvam cum
flamina cauri
perflant, dant sonitum frondes ramique
fragorem.
Fit quoque ut inter dum validi vis
incita venti
perscindat nubem perfringens impete recto;
nam quid
possit ibi flatus manifesta docet res,
hic, ubi lenior est, in terra
cum tamen alta
arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
sunt etiam
fluctus per nubila, qui quasi murmur
dant in frangendo graviter; quod
item fit in altis
fluminibus magnoque mari, cum frangitur
aestus.
Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis
incidit ardens
fulminis; haec multo si forte umore recepit
ignem,
continuo magno clamore trucidat;
ut calidis candens ferrum e fornacibus
olim
stridit, ubi in gelidum propter demersimus
imbrem.
Aridior porro si nubes accipit
ignem,
uritur ingenti sonitu succensa repente,
lauricomos ut si per
montis flamma vagetur
turbine ventorum comburens impete magno;
nec
res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
terribili sonitu flamma
crepitante crematur.
Denique saepe geli multus
fragor atque ruina
grandinis in magnis sonitum dat nubibus
alte;
ventus enim cum confercit, franguntur in artum
concreti montes
nimborum et grandine mixti.
Fulgit item, nubes
ignis cum semina multa
excussere suo concursu, ceu lapidem
si
percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
exilit et claras
scintillas dissipat ignis.
sed tonitrum fit uti post auribus
accipiamus,
fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
tardius
adveniunt quam visum quae moveant res.
id licet hinc etiam cognoscere:
caedere si quem
ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
ante
fit ut cernas ictum quam plaga per auris
det sonitum; sic fulgorem
quoque cernimus ante
quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur
igni
e simili causa, concursu natus
eodem.
Hoc etiam pacto volucri loca lumine
tingunt
nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
ventus ubi invasit
nubem et versatus ibidem
fecit ut ante cavam docui spissescere
nubem,
mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
percalefacta vides
ardescere, plumbea vero
glans etiam longo cursu volvenda
liquescit.
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
dissipat
ardoris quasi per vim expressa repente
semina, quae faciunt nictantia
fulgura flammae;
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
quam
quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
scilicet hoc densis fit
nubibus et simul alte
extructis aliis alias super impete miro.
ne
tibi sit frudi quod nos inferne videmus
quam sint lata magis quam
sursum extructa quid extent.
contemplator enim, cum montibus
adsimulata
nubila portabunt venti transversa per auras,
aut ubi per
magnos montis cumulata videbis
insuper esse aliis alia atque urguere
superna
in statione locata sepultis undique ventis;
tum poteris
magnas moles cognoscere eorum
speluncasque vel ut saxis pendentibus
structas
cernere, quas venti cum tempestate coorta
conplerunt, magno
indignantur murmure clausi
nubibus in caveisque ferarum more
minantur,
nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila
mittunt,
quaerentesque viam circum versantur et ignis
semina
convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt
multa rotantque cavis flammam
fornacibus intus,
donec divolsa fulserunt nube
corusci.
Hac etiam fit uti de causa mobilis
ille
devolet in terram liquidi color aureus ignis,
semina quod nubes
ipsas permulta necessust
ignis habere; etenim cum sunt umore sine
ullo,
flammeus [est] plerumque colos et splendidus ollis.
quippe
etenim solis de lumine multa necessest
concipere, ut merito rubeant
ignesque profundant.
hasce igitur cum ventus agens contrusit in
unum
compressitque locum cogens, expressa profundunt
semina, quae
faciunt flammae fulgere colores.
Fulgit item,
cum rarescunt quoque nubila caeli;
nam cum ventus eas leviter diducit
euntis
dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
semina quae
faciunt fulgorem. tum sine taetro
terrore atque sonis fulgit nulloque
tumultu.
Quod superest, [quali] natura praedita
constent
fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
signa notaeque
gravis halantis sulpuris auras;
ignis enim sunt haec non venti signa
neque imbris.
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
et
celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
hunc tibi subtilem cum
primis ignibus ignem
constituit natura minutis
mobilibusque
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
transit
enim validum fulmen per saepta domorum
clamor ut ac voces, transit per
saxa, per aera
et liquidum puncto facit aes in tempore et
aurum.
curat item vasis integris vina repente
diffugiant, quia ni
mirum facile omnia circum
conlaxat rareque facit lateramina
vasis
adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
mobiliter soluens
differt primordia vini.
quod solis vapor aetatem non posse
videtur
efficere usque adeo pollens fervore corusco.
tanto mobilior
vis et dominantior haec est.
Nunc ea quo pacto
gignantur et impete tanto
fiant ut possint ictu discludere
turris,
disturbare domos, avellere tigna trabesque
et monimenta
virum commoliri atque ciere,
exanimare homines, pecudes prosternere
passim,
cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
expediam
neque [te] in promissis plura morabor.
Fulmina
gignier e crassis alteque putandumst
nubibus extructis; nam caelo nulla
sereno
nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
nam dubio procul
hoc fieri manifesta docet res;
quod tunc per totum concrescunt aeëra
nubes,
undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
liquisse et
magnas caeli complesse cavernas,
Æusque adeo tetra nimborum nocte
coorta
inpendent atrae formidinis ora superne,Æ
cum commoliri
tempestas fulmina coeptat.
praeterea persaepe niger quoque per mare
nimbus,
ut picis e caelo demissum flumen, in undas
sic cadit
effertus tenebris procul et trahit atram
fulminibus gravidam
tempestatem atque procellis,
ignibus ac ventis cum primis ipse
repletus,
in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
sic
igitur supera nostrum caput esse putandumst
tempestatem altam; neque
enim caligine tanta
obruerent terras, nisi inaedificata
superne
multa forent multis exempto nubila sole;
nec tanto possent
venientes opprimere imbri,
flumina abundare ut facerent camposque
natare,
si non extructis foret alte nubibus aether.
hic igitur
ventis atque ignibus omnia plena
sunt; ideo passim fremitus et fulgura
fiunt.
quippe etenim supra docui permulta vaporis
semina habere
cavas nubes et multa necessest
concipere ex solis radiis ardoreque
eorum.
hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
forte locum
quemvis, expressit multa vaporis
semina seque simul cum eo commiscuit
igni,
insinuatus ibi vortex versatur in arto
et calidis acuit fulmen
fornacibus intus;
nam duplici ratione accenditur: ipse sua
cum
mobilitate calescit et e contagibus ignis.
inde ubi percaluit
venti vis [et] gravis ignis
impetus incessit, maturum tum quasi
fulmen
perscindit subito nubem ferturque coruscis
omnia luminibus
lustrans loca percitus ardor.
quem gravis insequitur sonitus, displosa
repente
opprimere ut caeli videantur templa superne.
inde tremor
terras graviter pertemptat et altum
murmura percurrunt caelum; nam tota
fere tum
tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
quo de
concussu sequitur gravis imber et uber,
omnis uti videatur in imbrem
vertier aether
atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
tantus
discidio nubis ventique procella
mittitur, ardenti sonitus cum provolat
ictu.
Est etiam cum vis extrinsecus incita
venti
incidit in validam maturo culmine nubem;
quam cum perscidit,
extemplo cadit igneus ille
vertex, quem patrio vocitamus nomine
fulmen.
hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit
vis.
Fit quoque ut inter dum venti vis missa
sine igni
igniscat tamen in spatio longoque meatu,
dum venit
amittens in cursu corpora quaedam
grandia, quae nequeunt pariter
penetrare per auras,
atque alia ex ipso conradens aeëre
portat
parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
non alia longe
ratione ac plumbea saepe
fervida fit glans in cursu, cum multa
rigoris
corpora dimittens ignem concepit in
auris.
Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet
ignem,
frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
ni mirum quia,
cum vehementi perculit ictu,
confluere ex ipso possunt elementa
vaporis
et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
ut, lapidem
ferro cum caedimus, evolat ignis,
nec, quod frigida vis ferrist, hoc
setius illi
semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
sic igitur
quoque res accendi fulmine debet,
opportuna fuit si forte et idonea
flammis.
nec temere omnino plane vis frigida venti
esse potest, ea
quae tanta vi missa supernest,
quin, prius in cursu si non accenditur
igni,
at tepefacta tamen veniat commixta
calore.
Mobilitas autem fit fulminis et gravis
ictus
et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
nubibus ipsa quod
omnino prius incita se vis
colligit et magnum conamen sumit
eundi,
inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
exprimitur
vis atque ideo volat impete miro,
ut validis quae de tormentis missa
feruntur.
Adde quod e parvis et levibus est
elementis,
nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
inter enim
fugit ac penetrat per rara viarum,
non igitur multis offensibus in
remorando
haesitat, hanc ob rem celeri volat impete
labens.
Deinde, quod omnino natura pondera
deorsum
omnia nituntur, cum plagast addita vero,
mobilitas
duplicatur et impetus ille gravescit,
ut vehementius et citius quae
cumque morantur
obvia discutiat plagis itinerque
sequatur.
Denique quod longo venit impete,
sumere debet
mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
et
validas auget viris et roborat ictum;
nam facit ut quae sint illius
semina cumque
e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
omnia
coniciens in eum volventia cursum.
Forsitan ex
ipso veniens trahat aeëre quaedam
corpora, quae plagis incendunt
mobilitatem.
incolumisque venit per res atque integra transit
multa,
foraminibus liquidus quia transviat ignis.
multaque perfringit, cum
corpora fulminis ipsa
corporibus rerum inciderunt, qua texta
tenentur.
dissoluit porro facile aes aurumque repente
conferve
facit, e parvis quia facta minute
corporibus vis est et levibus ex
elementis,
quae facile insinuantur et insinuata repente
dissoluont
nodos omnis et vincla relaxant.
Autumnoque
magis stellis fulgentibus alta
concutitur caeli domus undique totaque
tellus,
et cum tempora se veris florentia pandunt.
frigore enim
desunt ignes ventique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore
nubes.
interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
tum variae
causae concurrunt fulminis omnes.
nam fretus ipse anni permiscet frigus
[ad] aestum.
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
ut
discordia [sit] rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus
fluctuet aeër.
ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis
furibundus fluctuet aeër.
prima caloris enim pars est postrema
rigoris;
tempus id est vernum; quare pugnare necessest
dissimilis
[res] inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore
mixtus
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque
confligunt hiemes aestatibus acres.
propterea [freta] sunt haec anni
nominitanda,
nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
fulmina
tempestasque cietur turbida caelo,
ancipiti quoniam bello turbatur
utrimque,
hinc flammis, illinc ventis umoreque
mixto.
Hoc est igniferi naturam fulminis
ipsam
perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
non Tyrrhena
retro volventem carmina frustra
indicia occultae divum perquirere
mentis,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc
partim, quo pacto per loca saepta
insinuarit, et hinc dominatus ut
extulerit se,
quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
quod si
Iuppiter atque alii fulgentia divi
terrifico quatiunt sonitu caelestia
templa
et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
cur quibus
incautum scelus aversabile cumquest
non faciunt icti flammas ut
fulguris halent
pectore perfixo, documen mortalibus acre,
et potius
nulla sibi turpi conscius in re
volvitur in flammis innoxius inque
peditur
turbine caelesti subito correptus et igni?
cur etiam loca
sola petunt frustraque laborant?
an tum bracchia consuescunt firmantque
lacertos?
in terraque patris cur telum perpetiuntur
optundi? cur
ipse sinit neque parcit in hostis?
denique cur numquam caelo iacit
undique puro
Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
an
simul ac nubes successere, ipse in eas tum
descendit, prope ut hinc
teli determinet ictus?
in mare qua porro mittit ratione? quid
undas
arguit et liquidam molem camposque natantis?
praeterea si vult
caveamus fulminis ictum,
cur dubitat facere ut possimus cernere
missum?
si nec opinantis autem volt opprimere igni,
cur tonat ex
illa parte, ut vitare queamus,
cur tenebras ante et fremitus et murmura
concit?
et simul in multas partis qui credere possis
mittere? an hoc
ausis numquam contendere factum,
ut fierent ictus uno sub tempore
plures?
at saepest numero factum fierique necessest,
ut pluere in
multis regionibus et cadere imbris,
fulmina sic uno fieri sub tempore
multa.
postremo cur sancta deum delubra suasque
discutit infesto
praeclaras fulmine sedes
et bene facta deum frangit simulacra
suisque
demit imaginibus violento volnere honorem?
altaque cur
plerumque petit loca plurimaque eius
montibus in summis vestigia
cernimus ignis?
Quod super est, facilest ex his
cognoscere rebus,
presteras Graii quos ab re nominitarunt,
in mare
qua missi veniant ratione superne.
nam fit ut inter dum tam quam
demissa columna
in mare de caelo descendat, quam freta
circum
fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
et quae
cumque in eo tum sint deprensa tumultu
navigia in summum veniant vexata
periclum.
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
rumpere
quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
in mare de caelo tam quam
demissa columna,
paulatim, quasi quid pugno bracchique
superne
coniectu trudatur et extendatur in undas;
quam cum discidit,
hinc prorumpitur in mare venti
vis et fervorem mirum concinnat in
undis;
versabundus enim turbo descendit et illam
deducit pariter
lento cum corpore nubem;
quam simul ac gravidam detrusit ad aequora
ponti,
ille in aquam subito totum se inmittit et omne
excitat
ingenti sonitu mare fervere cogens.
Fit quoque
ut involvat venti se nubibus ipse
vertex conradens ex aeëre semina
nubis
et quasi demissum caelo prestera imitetur;
hic ubi se in
terras demisit dissoluitque,
turbinis immanem vim provomit atque
procellae.
sed quia fit raro omnino montisque necessest
officere in
terris, apparet crebrius idem
prospectu maris in magno caeloque
patenti.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa
volando
hoc super in caeli spatio coiere repente
asperiora, modis
quae possint indupedita
exiguis tamen inter se compressa
teneri.
haec faciunt primum parvas consistere nubes;
inde ea
comprendunt inter se conque gregantur
et coniungendo crescunt ventisque
feruntur
usque adeo donec tempestas saeva
coortast.
Fit quoque uti montis vicina cacumina
caelo
quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
adsidue
fulvae nubis caligine crassa
propterea quia, cum consistunt nubila
primum,
ante videre oculi quam possint tenvia, venti
portantes
cogunt ad summa cacumina montis;
hic demum fit uti turba maiore
coorta
et condensa queant apparere et simul ipso
vertice de montis
videantur surgere in aethram.
nam loca declarat sursum ventosa
patere
res ipsa et sensus, montis cum ascendimus
altos.
Praeterea permulta mari quoque tollere
toto
corpora naturam declarant litore vestis
suspensae, cum
concipiunt umoris adhaesum.
quo magis ad nubis augendas multa
videntur
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
nam ratio
consanguineast umoribus omnis.
Praeterea
fluviis ex omnibus et simul ipsa
surgere de terra nebulas aestumque
videmus,
quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa
feruntur
suffunduntque sua caelum caligine et altas
sufficiunt nubis
paulatim conveniundo;
urget enim quoque signiferi super aetheris
aestus
et quasi densendo subtexit caerula
nimbis.
Fit quoque ut hunc veniant in caelum
extrinsecus illa
corpora quae faciunt nubis nimbosque
volantis;
innumerabilem enim numerum summamque profundi
esse
infinitam docui, quantaque volarent
corpora mobilitate ostendi quamque
repente
immemorabile [per] spatium transire solerent.
haut igitur
mirumst, si parvo tempore saepe
tam magnis ventis tempestas atque
tenebrae
coperiant maria ac terras inpensa superne,
undique
quandoquidem per caulas aetheris omnis
et quasi per magni circum
spiracula mundi
exitus introitusque elementis redditus
extat.
Nunc age, quo pacto pluvius concrescat
in altis
nubibus umor et in terras demissus ut imber
decidat,
expediam. primum iam semina aquai
multa simul vincam consurgere nubibus
ipsis
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
et nubis et
aquam, quae cumque in nubibus extat,
ut pariter nobis corpus cum
sanguine crescit,
sudor item atque umor qui cumque est denique
membris.
concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
umorem, vel
uti pendentia vellera lanae,
cum supera magnum mare venti nubila
portant.
consimili ratione ex omnibus amnibus umor
tollitur in
nubis. quo cum bene semina aquarum
multa modis multis convenere undique
adaucta,
confertae nubes umorem mittere certant
dupliciter; nam vis
venti contrudit et ipsa
copia nimborum turba maiore coacta
urget et
e supero premit ac facit effluere imbris.
praeterea cum rarescunt
quoque nubila ventis
aut dissolvuntur solis super icta
calore,
mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
cera super
calido tabescens multa liquescat.
sed vehemens imber fit, ubi
vehementer utraque
nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
at
retinere diu pluviae longumque morari
consuerunt, ubi multa cientur
semina aquarum
atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
insuper
atque omni vulgo de parte feruntur,
terraque cum fumans umorem tota
redhalat.
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
adversa fulsit
nimborum aspargine contra,
tum color in nigris existit nubibus
arqui.
Cetera quae sursum crescunt sursumque
creantur,
et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
omnia, nix
venti grando gelidaeque pruinae
et vis magna geli, magnum duramen
aquarum,
et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
perfacilest
tamen haec reperire animoque videre,
omnia quo pacto fiant quareve
creentur,
cum bene cognoris elementis reddita quae
sint.
Nunc age, quae ratio terrai motibus
extet
percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
supter item ut
supera ventosis undique plenam
speluncis multosque lacus multasque
lucunas
in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
multaque sub
tergo terrai flumina tecta
volvere vi fluctus summersos [cae]ca
putandumst;
undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
his
igitur rebus subiunctis suppositisque
terra superne tremit magnis
concussa ruinis,
subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
quippe
cadunt toti montes magnoque repente
concussu late disserpunt inde
tremores.
et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
tecta
viam propter non magno pondere tota,
nec minus exultant, si quidvis
cumque viai
ferratos utrimque rotarum succutit
orbes.
Fit quoque, ubi in magnas aquae
vastasque lucunas
gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
ut
iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
ut vas inter [aquas] non
quit constare, nisi umor
destitit in dubio fluctu iactarier
intus.
Praeterea ventus cum per loca subcava
terrae
collectus parte ex una procumbit et urget
obnixus magnis
speluncas viribus altas,
incumbit tellus quo venti prona premit
vis.
tum supera terram quae sunt extructa domorum
ad caelumque magis
quanto sunt edita quaeque,
inclinata minent in eandem prodita
partem
protractaeque trabes inpendent ire paratae.
et metuunt magni
naturam credere mundi
exitiale aliquod tempus clademque manere,
cum
videant tantam terrarum incumbere molem!
quod nisi respirent venti,
[vis] nulla refrenet
res neque ab exitio possit reprehendere
euntis;
nunc quia respirant alternis inque gravescunt
et quasi
collecti redeunt ceduntque repulsi,
saepius hanc ob rem minitatur terra
ruinas
quam facit; inclinatur enim retroque recellit
et recipit
prolapsa suas in pondere sedes.
hac igitur ratione vacillant omnia
tecta,
summa magis mediis, media imis, ima
perhilum.
Est haec eiusdem quoque magni causa
tremoris.
ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
aut
extrinsecus aut ipsa tellure coorta
in loca se cava terrai coniecit
ibique
speluncas inter magnas fremit ante tumultu
versabunda
exagitata foras erumpitur et simul
altam
diffindens terram magnum concinnat hiatum.
in Syria Sidone
quod accidit et fuit Aegi
in Peloponneso, quas exitus hic
animai
disturbat urbes et terrae motus obortus.
multaque praeterea
ceciderunt moenia magnis
motibus in terris et multae per mare
pessum
subsedere suis pariter cum civibus urbes.
quod nisi
prorumpit, tamen impetus ipse animai
et fera vis venti per crebra
foramina terrae
dispertitur ut horror et incutit inde
tremorem;
frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
concutit
invitos cogens tremere atque movere.
ancipiti trepidant igitur terrore
per urbis,
tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
terrai ne
dissoluat natura repente,
neu distracta suum late dispandat
hiatum
idque suis confusa velit complere ruinis.
proinde licet
quamvis caelum terramque reantur
incorrupta fore aeternae mandata
saluti:
et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
subdit et hunc
stimulum quadam de parte timoris,
ne pedibus raptim tellus subtracta
feratur
in barathrum rerumque sequatur prodita summa
funditus et
fiat mundi confusa ruina.
* * *
Principio
mare mirantur non reddere maius
naturam, quo sit tantus decursus
aquarum,
omnia quo veniant ex omni flumina parte.
adde vagos imbris
tempestatesque volantes,
omnia quae maria ac terras sparguntque
rigantque;
adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
guttai vix
instar erunt unius adaugmen;
quo minus est mirum mare non augescere
magnum.
Praeterea magnam sol partem detrahit
aestu.
quippe videmus enim vestis umore madentis
exsiccare suis
radiis ardentibus solem;
at pelage multa et late substrata
videmus.
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
umoris parvam
delibet ab aequore partem,
largiter in tanto spatio tamen auferet
undis.
Tum porro venti quoque magnam tollere
partem
umoris possunt verrentes aequora, ventis
una nocte vias
quoniam persaepe videmus
siccari mollisque luti concrescere
crustas.
Praeterea docui multum quoque tollere
nubes
umorem magno conceptum ex aequore ponti
et passim toto
terrarum spargere in orbi,
cum pluit in terris et venti nubila
portant.
Postremo quoniam raro cum corpore
tellus
est et coniunctast oras maris undique cingens,
debet, ut in
mare de terris venit umor aquai,
in terras itidem manare ex aequore
salso;
percolatur enim virus retroque remanat
materies umoris et ad
caput amnibus omnis
confluit, inde super terras redit agmine
dulci
qua via secta semel liquido pede detulit
undas.
Nunc ratio quae sit, per fauces montis
ut Aetnae
expirent ignes inter dum turbine tanto,
expediam; neque
enim mediocri clade coorta
flammae tempestas Siculum dominata per
agros
finitimis ad se convertit gentibus ora,
fumida cum caeli
scintillare omnia templa
cernentes pavida complebant pectora
cura,
quid moliretur rerum natura
novarum.
Hisce tibi in rebus latest alteque
videndum
et longe cunctas in partis dispiciendum,
ut reminiscaris
summam rerum esse profundam
et videas caelum summai totius unum
quam
sit parvula pars et quam multesima constet
nec tota pars, homo terrai
quota totius unus.
quod bene propositum si plane contueare
ac videas
plane, mirari multa relinquas.
numquis enim nostrum miratur, siquis in
artus
accepit calido febrim fervore coortam
aut alium quemvis morbi
per membra dolorem?
opturgescit enim subito pes, arripit acer
saepe
dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
existit sacer ignis et urit
corpore serpens
quam cumque arripuit partem repitque per artus,
ni
mirum quia sunt multarum semina rerum
et satis haec tellus morbi
caelumque mali fert,
unde queat vis immensi procrescere morbi.
sic
igitur toti caelo terraeque putandumst
ex infinito satis omnia
suppeditare,
unde repente queat tellus concussa moveri
perque mare
ac terras rapidus percurrere turbo,
ignis abundare Aetnaeus,
flammescere caelum;
id quoque enim fit et ardescunt caelestia
templa
et tempestates pluviae graviore coortu
sunt, ubi forte ita se
tetulerunt semina aquarum.
'at nimis est ingens incendi turbidus
ardor.'
scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
qui non ante
aliquem maiorem vidit, et ingens
arbor homoque videtur et omnia de
genere omni
maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
cum
tamen omnia cum caelo terraque marique
nil sint ad summam summai totius
omnem.
Nunc tamen illa modis quibus inritata
repente
flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
expediam.
primum totius subcava montis
est natura fere silicum suffulta
cavernis.
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër.
ventus enim
fit, ubi est agitando percitus aeër.
hic ubi percaluit cale fecitque
omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque et ab
ollis
excussit calidum flammis velocibus ignem,
tollit se ac rectis
ita faucibus eicit alte.
fert itaque ardorem longe longeque
favillam
differt et crassa volvit caligine fumum
extruditque simul
mirando pondere saxa;
ne dubites quin haec animai turbida sit
vis.
praeterea magna ex parti mare montis ad eius
radices frangit
fluctus aestumque resolvit.
ex hoc usque mari speluncae montis ad
altas
perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
* * *
et
penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque
extollere flammam
saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
in
summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
nominitant, nos quod fauces
perhibemus et ora.
Sunt aliquot quoque res
quarum unam dicere causam
non satis est, verum pluris, unde una tamen
sit;
corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
conspicias
hominis, fit ut omnis dicere causas
conveniat leti, dicatur ut illius
una;
nam [ne]que eum ferro nec frigore vincere possis
interiisse
neque a morbo neque forte veneno,
verum aliquid genere esse ex hoc quod
contigit ei
scimus. item in multis hoc rebus dicere
habemus.
Nilus in aestatem crescit campisque
redundat
unicus in terris, Aegypti totius amnis.
is rigat Aegyptum
medium per saepe calorem,
aut quia sunt aestate aquilones ostia
contra,
anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
et contra
fluvium flantes remorantur et undas
cogentes sursus replent coguntque
manere.
nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
flumine, quae
gelidis ab stellis axis aguntur;
ille ex aestifera parti venit amnis ab
austro
inter nigra virum percocto saecla colore
exoriens penitus
media ab regione diei.
est quoque uti possit magnus congestus
harenae
fluctibus adversis oppilare ostia contra,
cum mare permotum
ventis ruit intus harenam;
quo fit uti pacto liber minus exitus
amnis
et proclivis item fiat minus impetus undis.
fit quoque uti
pluviae forsan magis ad caput ei
tempore eo fiant, quo etesia flabra
aquilonum
nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
scilicet, ad
mediam regionem eiecta diei
cum convenerunt, ibi ad altos denique
montis
contrusae nubes coguntur vique premuntur.
forsitan Aethiopum
penitus de montibus altis
crescat, ubi in campos albas descendere
ningues
tabificis subigit radiis sol omnia
lustrans.
Nunc age, Averna tibi quae sint loca
cumque lacusque,
expediam, quali natura praedita
constent.
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab
re
inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
e regione ea
quod loca cum venere volantes,
remigii oblitae pennarum vela
remittunt
praecipitesque cadunt molli cervice profusae
in terram, si
forte ita fert natura locorum,
aut in aquam, si forte lacus substratus
Averni.
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
oppleti calidis
ubi fumant fontibus aucti.
est et Athenaeis in moenibus, arcis in
ipso
vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
quo numquam
pennis appellunt corpora raucae
cornices, non cum fumant altaria
donis;
usque adeo fugitant non iras Palladis acris
pervigili causa,
Graium ut cecinere poeëtae,
sed natura loci opus efficit ipsa
suapte.
in Syria quoque fertur item locus esse videri,
quadripedes
quoque quo simul ac vestigia primum
intulerint, graviter vis cogat
concidere ipsa,
manibus ut si sint divis mactata repente.
omnia quae
naturali ratione geruntur,
et quibus e fiant causis apparet
origo;
ianua ne pote eis Orci regionibus esse
credatur, post hinc
animas Acheruntis in oras
ducere forte deos manis inferne
reamur,
naribus alipedes ut cervi saepe putantur
ducere de latebris
serpentia saecla ferarum.
quod procul a vera quam sit ratione
repulsum
percipe; nam de re nunc ipsa dicere
conor.
Principio hoc dico, quod dixi saepe
quoque ante,
in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
multa, cibo
quae sunt, vitalia multaque, morbos
incutere et mortem quae possint
adcelerare.
et magis esse aliis alias animantibus aptas
res ad vitai
rationem ostendimus ante
propter dissimilem naturam
dissimilisque
texturas inter sese primasque figuras.
multa meant
inimica per auris, multa per ipsas
insinuant naris infesta atque aspera
tactu,
nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
aspectu
fugienda saporeque tristia quae sint.
Deinde
videre licet quam multae sint homini res
acriter infesto sensu
spurcaeque gravisque;
arboribus primum certis gravis umbra
tributa
usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
siquis eas
subter iacuit prostratus in herbis.
est etiam magnis Heliconis montibus
arbos
floris odore hominem taetro consueta necare.
scilicet haec
ideo terris ex omnia surgunt,
multa modis multis multarum semina
rerum
quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
nocturnumque
recens extinctum lumen ubi acri
nidore offendit nares, consopit
ibidem,
concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
castoreoque
gravi mulier sopita recumbit,
et manibus nitidum teneris opus effluit
ei,
tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
multaque praeterea
languentia membra per artus
solvunt atque animam labefactant sedibus
intus.
denique si calidis etiam cunctere lavabris
plenior et lueris,
solio ferventis aquai
quam facile in medio fit uti des saepe
ruinas!
carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
quam facile in
cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
at cum membra domans percepit
fervida febris,
tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
nonne
vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
gignier et taetro concrescere
odore bitumen,
denique ubi argenti venas aurique secuntur,
terrai
penitus scrutantes abdita ferro,
qualis expiret Scaptensula subter
odores?
quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
quas hominum
reddunt facies qualisque colores!
nonne vides audisve perire in tempore
parvo
quam soleant et quam vitai copia desit,
quos opere in tali
cohibet vis magna necessis?
hos igitur tellus omnis exaestuat
aestus
expiratque foras in apertum promptaque
caeli.
Sic et Averna loca alitibus summittere
debent
mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
ut spatium
caeli quadam de parte venenet;
quo simul ac primum pennis delata sit
ales,
impediatur ibi caeco correpta veneno,
ut cadat e regione loci,
qua derigit aestus.
quo cum conruit, hic eadem vis illius
aestus
reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
quippe etenim
primo quasi quendam conciet aestum;
posterius fit uti. cum iam cecidere
veneni
in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
propterea quod
magna mali fit copia circum.
Fit quoque ut
inter dum vis haec atque aestus Averni
aeëra, qui inter avis cumquest
terramque locatus.
discutiat, prope uti locus hic linquatur
inanis.
cuius ubi e regione loci venere volantis,
claudicat extemplo
pinnarum nisus inanis
et conamen utrimque alarum proditur omne.
hic
ubi nixari nequeunt insistereque alis,
scilicet in terram delabi
pondere cogit
natura, et vacuum prope iam per inane
iacentes
dispergunt animas per caulas corporis omnis.
* *
*
frigidior porro in puteis aestate fit umor,
arescit quia terra
calore et semina si qua
forte vaporis habet proprie, dimittit in
auras.
quo magis est igitur tellus effeta calore,
fit quoque
frigidior qui in terrast abditus umor.
frigore cum premitur porro omnis
terra coitque
et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
exprimat
in puteos si quem gerit ipsa calorem.
Esse apud
Hammonis fanum fons luce diurna
frigidus et calidus nocturno tempore
fertur.
hunc homines fontem nimis admirantur et acri
sole putant
subter terras fervescere partim,
nox ubi terribili terras caligine
texit.
quod nimis a verast longe ratione remotum.
quippe ubi sol
nudum contractans corpus aquai
non quierit calidum supera de reddere
parte,
cum superum lumen tanto fervore fruatur,
qui queat hic supter
tam crasso corpore terram
perquoquere umorem et calido focilare
vapore?
praesertim cum vix possit per saepta domorum
insinuare suum
radiis ardentibus aestum.
quae ratiost igitur? ni mirum terra magis
quod
rara tenet circum fontem quam cetera tellus
multaque sunt ignis
prope semina corpus aquai.
hoc ubi roriferis terram nox obruit
undis,
extemplo penitus frigescit terra coitque.
hac ratione fit ut,
tam quam compressa manu sit,
exprimat in fontem quae semina cumque
habet ignis,
quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
inde
ubi sol radiis terram dimovit obortus
et rare fecit calido miscente
vapore,
rursus in antiquas redeunt primordia sedes
ignis et in
terram cedit calor omnis aquai.
frigidus hanc ob rem fit fons in luce
diurna.
praeterea solis radiis iactatur aquai
umor et in lucem
tremulo rarescit ab aestu;
propterea fit uti quae semina cumque habet
ignis
dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
mittit et
exsolvit glaciem nodosque relaxat.
Frigidus est
etiam fons, supra quem sita saepe
stuppa iacit flammam concepto
protinus igni,
taedaque consimili ratione accensa per
undas
conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
ni mirum quia
sunt in aqua permulta vaporis
semina de terraque necessest funditus
ipsa
ignis corpora per totum consurgere fontem
et simul exspirare
foras exireque in auras,
non ita multa tamen, calidus queat ut fieri
fons;
praeterea dispersa foras erumpere cogit
vis per aquam subito
sursumque ea conciliari.
quod genus endo marist Aradi fons, dulcis
aquai
qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
et multis aliis
praebet regionibus aequor
utilitatem opportunam sitientibus
nautis,
quod dulcis inter salsas intervomit undas.
sic igitur per
eum possunt erumpere fontem
et scatere illa foras; in stuppam semina
quae cum
conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
ardescunt
facile extemplo, quia multa quoque in se
semina habent ignis stuppae
taedaeque tenentes.
nonne vides etiam, nocturna ad lumina
linum
nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
quam tetigit
flammam, taedamque pari ratione?
multaque praeterea prius ipso tacta
vapore
eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
hoc igitur fieri
quoque in illo fonte putandumst.
Quod super
est, agere incipiam quo foedere fiat
naturae, lapis hic ut ferrum
ducere possit,
quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
Magnetum
quia sit patriis in finibus ortus.
hunc homines lapidem mirantur;
quippe catenam
saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
quinque
etenim licet inter dum pluresque videre
ordine demisso levibus
iactarier auris,
unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
ex
alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
usque adeo permananter vis
pervalet eius.
Hoc genus in rebus firmandumst
multa prius quam
ipsius rei rationem reddere possis,
et nimium
longis ambagibus est adeundum;
quo magis attentas auris animumque
reposco.
Principio omnibus ab rebus, quas
cumque videmus,
perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
corpora
quae feriant oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab
rebus odores;
frigus ut [a] fluviis, calor a sole, aestus ab
undis
aequoris, exesor moerorum, litora propter;
nec varii cessant
sonitus manare per auras;
denique in os salsi venit umor saepe
saporis,
cum mare versamur propter, dilutaque contra
cum tuimur
misceri absinthia, tangit amaror.
usque adeo omnibus ab rebus res
quaeque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec
mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et
omnia semper
cernere odorari licet et sentire
sonare.
Nunc omnis repetam quam raro corpore
sint res
commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
quippe
etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
noscere, cum primis hanc ad
rem protinus ipsam,
qua de disserere adgredior, firmare
necessest
nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
principio
fit ut in speluncis saxa superna
sudent umore et guttis manantibus
stillent.
manat item nobis e toto corpore sudor,
crescit barba
pilique per omnia membra, per artus.
diditur in venas cibus omnis,
auget alitque
corporis extremas quoque partis unguiculosque.
frigus
item transire per aes calidumque vaporem
sentimus, sentimus item
transire per aurum
atque per argentum, cum pocula plena
tenemus.
denique per dissaepta domorum saxea voces
pervolitant,
permanat odor frigusque vaposque
ignis, qui ferri quoque vim penetrare
sueëvit,
denique qua circum caeli lorica coeërcet,
morbida visque
simul, cum extrinsecus insinuatur;
et tempestate in terra caeloque
coorta
in caelum terrasque remotae iure facessunt;
quandoquidem
nihil est nisi raro corpore nexum.
Huc accedit
uti non omnia, quae iaciuntur
corpora cumque ab rebus, eodem praedita
sensu
atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
principio terram
sol excoquit et facit are,
at glaciem dissolvit et altis montibus
altas
extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
denique cera
lique fit in eius posta vapore.
ignis item liquidum facit aes aurumque
resolvit,
at coria et carnem trahit et conducit in unum.
umor aquae
porro ferrum condurat ab igni,
at coria et carnem mollit durata
calore.
barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
effluat
ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
qua nihil est homini quod
amarius fronde ac[ida] extet.
denique amaracinum fugitat sus et timet
omne
unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
quod nos inter
dum tam quam recreare videtur.
at contra nobis caenum taeterrima cum
sit
spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
insatiabiliter
toti ut volvantur ibidem.
Hoc etiam super est,
ipsa quam dicere de re
adgredior, quod dicendum prius esse
videtur.
multa foramina cum variis sint reddita rebus,
dissimili
inter se natura praedita debent
esse et habere suam naturam quaeque
viasque.
quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
quorum
quisque suam proprie rem percipit in se;
nam penetrare alio sonitus
alioque saporem
cernimus e sucis, alio nidoris odores.
[scilicet id
fieri cogit natura viarum
multimodis varians, ut paulo ostendimus
ante.]
praeterea manare aliud per saxa videtur,
atque aliud lignis,
aliud transire per aurum,
argentoque foras aliud vitroque meare;
nam
fluere hac species, illac calor ire videtur,
atque aliis aliud citius
transmittere eadem.
scilicet id fieri cogit natura viarum
multimodis
varians, ut paulo ostendimus ante,
propter dissimilem naturam textaque
rerum.
Qua propter, bene ubi haec confirmata
atque locata
omnia constiterint nobis praeposta parata,
quod super
est, facile hinc ratio reddetur et omnis
causa pate fiet, quae ferri
pelliciat vim.
Principio fluere e lapide hoc
permulta necessest
semina sive aestum, qui discutit aeëra
plagis,
inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
hoc ubi
inanitur spatium multusque vace fit
in medio locus, extemplo primordia
ferri
in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
anulus ipse
sequatur eatque ita corpore toto.
nec res ulla magis primoribus ex
elementis
indupedita suis arte conexa cohaeret
quam validi ferri
natura et frigidus horror.
quo minus est mirum, quod dicitur esse
alienum,
corpora si nequeunt e ferro plura coorta
in vacuum ferri,
quin anulus ipse sequatur;
quod facit et sequitur, donec pervenit ad
ipsum
iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
hoc fit idem
cunctas in partis; unde vace fit
cumque locus, sive e transverso sive
superne,
corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
quippe
agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
sponte sua sursum possunt
consurgere in auras.
huc accedit item, quare queat id magis
esse,
haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
quod, simul a
fronte est anelli rarior aeër
factus inanitusque locus magis ac
vacuatus,
continuo fit uti qui post est cumque locatus
aeër a tergo
quasi provehat atque propellat.
semper enim circum positus res verberat
aeër;
sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
parte quod ex una
spatium vacat et capit in se.
hic, tibi quem memoro, per crebra
foramina ferri
parvas ad partis subtiliter insinuatus
trudit et
inpellit, quasi navem velaque ventus.
denique res omnes debent in
corpore habere
aeëra, quandoquidem raro sunt corpore et aeër
omnibus
est rebus circum datus adpositusque.
hic igitur, penitus qui in ferrost
abditus aeër,
sollicito motu semper iactatur eoque
verberat anellum
dubio procul et ciet intus,
scilicet illo eodem fertur, quo
praecipitavit
iam semel et partem in vacuam conamina
sumpsit.
Fit quoque ut a lapide hoc ferri
natura recedat
inter dum, fugere atque sequi consueta
vicissim.
exultare etiam Samothracia ferrea vidi
et ramenta simul
ferri furere intus ahenis
in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus
esset;
usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
aere interposito
discordia tanta creatur
propterea quia ni mirum prius aestus ubi
aeris
praecepit ferrique vias possedit apertas,
posterior lapidis
venit aestus et omnia plena
invenit in ferro neque habet qua tranet ut
ante;
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
ferrea texta suo;
quo pacto respuit ab se
atque per aes agitat, sine eo quod saepe
resorbet.
Illud in his rebus mirari mitte, quod
aestus
non valet e lapide hoc alias impellere item res.
pondere enim
fretae partim stant, quod genus aurum;
at partim raro quia sunt cum
corpore, ut aestus
pervolet intactus, nequeunt inpellier
usquam,
lignea materies in quo genere esse videtur.
interutrasque
igitur ferri natura locata
aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum
fit,
inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
nec tamen haec ita sunt
aliarum rerum aliena,
ut mihi multa parum genere ex hoc
suppeditentur,
quae memorare queam inter se singlariter apta.
saxa
vides primum sola colescere calce.
glutine materies taurino iungitur
una,
ut vitio venae tabularum saepius hiscant
quam laxare queant
compages taurea vincla.
vitigeni latices aquai fontibus
audent
misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
purpureusque
colos conchyli iungitur uno
corpore cum lanae, dirimi qui non queat
usquam,
non si Neptuni fluctu renovare operam des,
non mare si totum
velit eluere omnibus undis.
denique res auro non aurum copulat
una,
aerique [aes] plumbo fit uti iungatur ab albo?
cetera iam quam
multa licet reperire! quid ergo?
nec tibi tam longis opus est ambagibus
usquam
nec me tam multam hic operam consumere par est,
sed breviter
paucis praestat comprendere multa.
quorum ita texturae ceciderunt mutua
contra,
ut cava conveniant plenis haec illius illa
huiusque inter
se, iunctura haec optima constat.
est etiam, quasi ut anellis hamisque
plicata
inter se quaedam possint coplata teneri;
quod magis in
lapide hoc fieri ferroque videtur.
Nunc ratio
quae sit morbis aut unde repente
mortiferam possit cladem conflare
coorta
morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
expediam,
primum multarum semina rerum
esse supra docui quae sint vitalia
nobis,
et contra quae sint morbo mortique necessest
multa volare; ea
cum casu sunt forte coorta
et perturbarunt caelum, fit morbidus
aeër.
atque ea vis omnis morborum pestilitasque
aut extrinsecus ut
nubes nebulaeque superne
per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
de
terra surgunt, ubi putorem umida nactast
intempestivis pluviisque et
solibus icta.
nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
temptari
procul a patria qui cumque domoque
adveniunt ideo quia longe
discrepitant res?
nam quid Brittannis caelum differre putamus,
et
quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
quidve quod in Ponto est
differre et Gadibus atque
usque ad nigra virum percocto saecla
colore?
quae cum quattuor inter se diversa videmus
quattuor a ventis
et caeli partibus esse,
tum color et facies hominum distare
videntur
largiter et morbi generatim saecla tenere.
est elephas
morbus qui propter flumina Nili
gignitur Aegypto in media neque
praeterea usquam.
Atthide temptantur gressus oculique in
Achaeis
finibus. inde aliis alius locus est inimicus
partibus ac
membris; varius concinnat id aeër.
proinde ubi se caelum, quod nobis
forte alienum,
commovet atque aeër inimicus serpere coepit,
ut
nebula ac nubes paulatim repit et omne
qua graditur conturbat et
immutare coactat,
fit quoque ut, in nostrum cum venit denique
caelum,
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
haec igitur
subito clades nova pestilitasque
aut in aquas cadit aut fruges persidit
in ipsas
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
aut etiam
suspensa manet vis aeëre in ipso
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus
auras,
illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
consimili
ratione venit bubus quoque saepe
pestilitas et iam pigris balantibus
aegror.
nec refert utrum nos in loca deveniamus
nobis adversa et
caeli mutemus amictum,
an caelum nobis ultro natura
corumptum
deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
quod nos
adventu possit temptare recenti.
Haec ratio
quondam morborum et mortifer aestus
finibus in Cecropis funestos
reddidit agros
vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
nam penitus
veniens Aegypti finibus ortus,
aeëra permensus multum camposque
natantis,
incubuit tandem populo Pandionis omni.
inde catervatim
morbo mortique dabantur.
principio caput incensum fervore
gerebant
et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
sudabant etiam
fauces intrinsecus atrae
sanguine et ulceribus vocis via saepta
coibat
atque animi interpres manabat lingua cruore
debilitata malis,
motu gravis, aspera tactu.
inde ubi per fauces pectus complerat et
ipsum
morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
omnia tum vero
vitai claustra lababant.
spiritus ore foras taetrum volvebat
odorem,
rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
atque animi
prorsum [tum] vires totius, omne
languebat corpus leti iam limine in
ipso.
intolerabilibusque malis erat anxius angor
adsidue comes et
gemitu commixta querella,
singultusque frequens noctem per saepe
diemque
corripere adsidue nervos et membra coactans
dissoluebat eos,
defessos ante, fatigans.
nec nimio cuiquam posses ardore
tueri
corporis in summo summam fervescere partem,
sed potius tepidum
manibus proponere tactum
et simul ulceribus quasi inustis omne
rubere
corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
intima
pars hominum vero flagrabat ad ossa,
flagrabat stomacho flamma ut
fornacibus intus.
nil adeo posses cuiquam leve tenveque
membris
vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
in
fluvios partim gelidos ardentia morbo
membra dabant nudum iacientes
corpus in undas.
multi praecipites nymphis putealibus
alte
inciderunt ipso venientes ore patente:
insedabiliter sitis
arida corpora mersans
aequabat multum parvis umoribus imbrem.
nec
requies erat ulla mali: defessa iacebant
corpora. mussabat tacito
medicina timore,
quippe patentia cum totiens ardentia morbis
lumina
versarent oculorum expertia somno.
multaque praeterea mortis tum signa
dabantur:
perturbata animi mens in maerore metuque,
triste
supercilium, furiosus voltus et acer,
sollicitae porro plenaeque
sonoribus aures,
creber spiritus aut ingens raroque
coortus,
sudorisque madens per collum splendidus umor,
tenvia sputa
minuta, croci contacta colore
salsaque per fauces rauca vix edita
tussi.
in manibus vero nervi trahere et tremere artus
a pedibusque
minutatim succedere frigus
non dubitabat. item ad supremum denique
tempus
conpressae nares, nasi primoris acumen
tenve, cavati oculi,
cava tempora, frigida pellis
duraque in ore, iacens rictu, frons tenta
manebat.
nec nimio rigida post artus morte iacebant.
octavoque fere
candenti lumine solis
aut etiam nona reddebant lampade vitam.
quorum
siquis, ut est, vitarat funera leti,
ulceribus taetris et nigra
proluvie alvi
posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
aut etiam
multus capitis cum saepe dolore
corruptus sanguis expletis naribus
ibat.
huc hominis totae vires corpusque fluebat.
profluvium porro
qui taetri sanguinis acre
exierat, tamen in nervos huic morbus et
artus
ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
et graviter partim
metuentes limina leti
vivebant ferro privati parte virili,
et
manibus sine non nulli pedibusque manebant
in vita tamen et perdebant
lumina partim.
usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
atque
etiam quosdam cepere oblivia rerum
cunctarum, neque se possent
cognoscere ut ipsi.
multaque humi cum inhumata iacerent corpora
supra
corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
aut procul
absiliebat, ut acrem exiret odorem,
aut, ubi gustarat, languebat morte
propinqua.
nec tamen omnino temere illis solibus ulla
comparebat
avis, nec tristia saecla ferarum
exibant silvis. languebant pleraque
morbo
et moriebantur. cum primis fida canum vis
strata viis animam
ponebat in omnibus aegre;
extorquebat enim vitam vis morbida
membris.
incomitata rapi certabant funera vasta
nec ratio remedii
communis certa dabatur;
nam quod ali dederat vitalis aeëris
auras
volvere in ore licere et caeli templa tueri,
hoc aliis erat
exitio letumque parabat.
Illud in his rebus
miserandum magnopere unum
aerumnabile erat, quod ubi se quisque
videbat
implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
deficiens animo
maesto cum corde iacebat,
funera respectans animam amittebat
ibidem.
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
ex aliis alios
avidi contagia morbi,
lanigeras tam quam pecudes et bucera
saecla,
idque vel in primis cumulabat funere funus
nam qui cumque
suos fugitabant visere ad aegros,
vitai nimium cupidos mortisque
timentis
poenibat paulo post turpi morte malaque,
desertos, opis
expertis, incuria mactans.
qui fuerant autem praesto, contagibus
ibant
atque labore, pudor quem tum cogebat obire
blandaque lassorum
vox mixta voce querellae.
optimus hoc leti genus ergo quisque
subibat.
Praeterea iam pastor et armentarius
omnis
et robustus item curvi moderator aratri
languebat, penitusque
casa contrusa iacebant
corpora paupertate et morbo dedita
morti.
exanimis pueris super exanimata parentum
corpora non numquam
posses retroque videre
matribus et patribus natos super edere
vitam.
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
confluxit,
languens quem contulit agricolarum
copia conveniens ex omni morbida
parte.
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
confertos ita
acervatim mors accumulabat.
multa siti prostrata viam per proque
voluta
corpora silanos ad aquarum strata iacebant
interclusa anima
nimia ab dulcedine aquarum,
multaque per populi passim loca prompta
viasque
languida semanimo cum corpore membra videres
horrida paedore
et pannis cooperta perire,
corporis inluvie, pelli super ossibus
una,
ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
omnia denique
sancta deum delubra replerat
corporibus mors exanimis onerataque
passim
cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
hospitibus loca
quae complerant aedituentes.
nec iam religio divom nec numina
magni
pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
nec mos ille
sepulturae remanebat in urbe,
quo prius hic populus semper consuerat
humari;
perturbatus enim totus trepidabat et unus
quisque suum pro
re [cognatum] maestus humabat.
multaque [res] subita et paupertas
horrida suasit;
namque suos consanguineos aliena rogorum
insuper
extructa ingenti clamore locabant
subdebantque faces, multo cum
sanguine saepe
rixantes, potius quam corpora desererentur,
inque
aliis alium populum sepelire suorum
certantes; lacrimis lassi luctuque
redibant;
inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
nec poterat
quisquam reperiri, quem neque morbus
nec mors nec luctus temptaret
tempore tali.
| Lucretius | The Latin Library | The Classics Homepage |