P. Ovidi Nasonis Liber Primus Artis
Amatoriae
Siquis in hoc artem populo non novit
amandi,
Hoc legat et lecto carmine doctus
amet.
Arte citae veloque rates remoque
moventur,
Arte leves currus: arte regendus
amor.
Curribus Automedon lentisque erat aptus
habenis,
Tiphys in Haemonia puppe magister
erat:
Me Venus artificem tenero praefecit
Amori;
Tiphys et Automedon dicar Amoris
ego.
Ille quidem ferus est et qui mihi saepe
repugnet:
Sed puer est, aetas mollis et apta
regi.
Phillyrides puerum cithara perfecit
Achillem,
Atque animos placida contudit arte
feros.
Qui totiens socios, totiens exterruit
hostes,
Creditur annosum pertimuisse
senem.
Quas Hector sensurus erat, poscente
magistro
Verberibus iussas praebuit ille
manus.
Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor
Amoris:
Saevus uterque puer, natus uterque
dea.
Sed tamen et tauri cervix oneratur
aratro,
Frenaque magnanimi dente teruntur
equi;
Et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret
arcu
Pectora, iactatas excutiatque faces.
Quo
me fixit Amor, quo me violentius ussit,
Hoc
melior facti vulneris ultor ero:
Non ego, Phoebe, datas a te mihi
mentiar artes,
Nec nos aeriae voce monemur
avis,
Nec mihi sunt visae Clio Cliusque
sorores
Servanti pecudes vallibus, Ascra,
tuis:
Usus opus movet hoc: vati parete
perito;
Vera canam: coeptis, mater Amoris,
ades!
Este procul, vittae tenues, insigne
pudoris,
Quaeque tegis medios, instita longa,
pedes.
Nos venerem tutam concessaque furta
canemus,
Inque meo nullum carmine crimen
erit.
Principio, quod amare velis, reperire
labora,
Qui nova nunc primum miles in arma
venis.
Proximus huic labor est placitam exorare
puellam:
Tertius, ut longo tempore duret
amor.
Hic modus, haec nostro signabitur area
curru:
Haec erit admissa meta terenda
rota.
Dum licet, et loris passim potes ire
solutis,
Elige cui dicas 'tu mihi sola
places.'
Haec tibi non tenues veniet delapsa per
auras:
Quaerenda est oculis apta puella
tuis.
Scit bene venator, cervis ubi retia
tendat,
Scit bene, qua frendens valle moretur
aper;
Aucupibus noti frutices; qui sustinet
hamos,
Novit quae multo pisce natentur
aquae:
Tu quoque, materiam longo qui quaeris
amori,
Ante frequens quo sit disce puella
loco.
Non ego quaerentem vento dare vela
iubebo,
Nec tibi, ut invenias, longa terenda via
est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab
Indis,
Raptaque sit Phrygio Graia puella
viro,
Tot tibi tamque dabit formosas Roma
puellas,
'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe
fuit.'
Gargara quot segetes, quot habet Methymna
racemos,
Aequore quot pisces, fronde teguntur
aves,
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma
puellas:
Mater in Aeneae constitit urbe
sui.
Seu caperis primis et adhuc crescentibus
annis,
Ante oculos veniet vera puella
tuos:
Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille
placebunt.
Cogeris voti nescius esse tui:
Seu
te forte iuvat sera et sapientior aetas,
Hoc
quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
Tu modo Pompeia lentus spatiare
sub umbra,
Cum sol Herculei terga leonis
adit:
Aut ubi muneribus nati sua munera
mater
Addidit, externo marmore dives opus.
Nec
tibi vitetur quae, priscis sparsa
tabellis,
Porticus auctoris Livia nomen
habet:
Quaque parare necem miseris patruelibus
ausae
Belides et stricto stat ferus ense
pater.
Nec te praetereat Veneri ploratus
Adonis,
Cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
Nec fuge linigerae Memphitica templa
iuvencae:
Multas illa facit, quod fuit ipsa
Iovi.
Et fora conveniunt (quis credere possit?)
amori:
Flammaque in arguto saepe reperta
foro:
Subdita qua Veneris facto de marmore
templo
Appias expressis aera pulsat
aquis,
Illo saepe loco capitur consultus
Amori,
Quique aliis cavit, non cavet ipse
sibi:
Illo saepe loco desunt sua verba
diserto,
Resque novae veniunt, causaque agenda
sua est.
Hunc Venus e templis, quae sunt confinia,
ridet:
Qui modo patronus, nunc cupit esse
cliens.
Sed tu praecipue curvis venare
theatris:
Haec loca sunt voto fertiliora
tuo.
Illic invenies quod ames, quod ludere
possis,
Quodque semel tangas, quodque tenere
velis.
Ut redit itque frequens longum formica per
agmen,
Granifero solitum cum vehit ore
cibum,
Aut ut apes saltusque suos et olentia
nactae
Pascua per flores et thyma summa
volant,
Sic ruit ad celebres cultissima femina
ludos:
Copia iudicium saepe morata meum
est.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut
ipsae:
Ille locus casti damna pudoris
habet.
Primus sollicitos fecisti, Romule,
ludos,
Cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela
theatro,
Nec fuerant liquido pulpita rubra
croco;
Illic quas tulerant nemorosa Palatia,
frondes
Simpliciter positae, scena sine arte
fuit;
In gradibus sedit populus de caespite
factis,
Qualibet hirsutas fronde tegente
comas.
Respiciunt, oculisque notant sibi quisque
puellam
Quam velit, et tacito pectore multa
movent.
Dumque, rudem praebente modum tibicine
Tusco,
Ludius aequatam ter pede pulsat
humum,
In medio plausu (plausus tunc arte
carebant)
Rex populo praedae signa petita
dedit.
Protinus exiliunt, animum clamore
fatentes,
Virginibus cupidas iniciuntque
manus.
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba,
columbae,
Ut fugit invisos agna novella
lupos:
Sic illae timuere viros sine more
ruentes;
Constitit in nulla qui fuit ante
color.
Nam timor unus erat, facies non una
timoris:
Pars laniat crines, pars sine mente
sedet;
Altera maesta silet, frustra vocat altera
matrem:
Haec queritur, stupet haec; haec manet,
illa fugit;
Ducuntur raptae, genialis praeda,
puellae,
Et potuit multas ipse decere
timor.
Siqua repugnarat nimium comitemque
negabat,
Sublatam cupido vir tulit ipse
sinu,
Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis
ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi' dixit
'ero.'
Romule, militibus scisti dare commoda
solus:
Haec mihi si dederis commoda, miles
ero.
Scilicet ex illo sollemnia more
theatra
Nunc quoque formosis insidiosa manent.
Nec te nobilium fugiat certamen
equorum;
Multa capax populi commoda Circus
habet.
Nil opus est digitis, per quos arcana
loquaris,
Nec tibi per nutus accipienda nota
est:
Proximus a domina, nullo prohibente,
sedeto,
Iunge tuum lateri qua potes usque
latus;
Et bene, quod cogit, si nolis, linea
iungi,
Quod tibi tangenda est lege puella
loci.
Hic tibi quaeratur socii sermonis
origo,
Et moveant primos publica verba
sonos.
Cuius equi veniant, facito, studiose,
requiras:
Nec mora, quisquis erit, cui favet
illa, fave.
At cum pompa frequens caelestibus ibit
eburnis,
Tu Veneri dominae plaude favente
manu;
Utque fit, in gremium pulvis si forte
puellae
Deciderit, digitis excutiendus
erit:
Etsi nullus erit pulvis, tamen excute
nullum:
Quaelibet officio causa sit apta
tuo.
Pallia si terra nimium demissa
iacebunt,
Collige, et inmunda sedulus effer
humo;
Protinus, officii pretium, patiente
puella
Contingent oculis crura videnda
tuis.
Respice praeterea, post vos quicumque
sedebit,
Ne premat opposito mollia terga
genu.
Parva leves capiunt animos: fuit utile
multis
Pulvinum facili composuisse
manu.
Profuit et tenui ventos movisse
tabella,
Et cava sub tenerum scamna dedisse
pedem.
Hos aditus Circusque novo praebebit
amori,
Sparsaque sollicito tristis harena foro.
Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
Et
qui spectavit vulnera, vulnus habet.
Dum loquitur tangitque manum
poscitque libellum
Et quaerit posito pignore,
vincat uter,
Saucius ingemuit telumque volatile
sensit,
Et pars spectati muneris ipse
fuit.
Quid, modo cum belli navalis imagine
Caesar
Persidas induxit Cecropiasque
rates?
Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque
puellae
Venere, atque ingens orbis in Urbe
fuit.
Quis non invenit turba, quod amaret, in
illa?
Eheu, quam multos advena torsit
amor!
Ecce, parat Caesar domito quod defuit
orbi
Addere: nunc, oriens ultime, noster
eris.
Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete
sepulti,
Signaque barbaricas non bene passa
manus.
Ultor adest, primisque ducem profitetur in
annis,
Bellaque non puero tractat agenda
puer.
Parcite natales timidi numerare
deorum:
Caesaribus virtus contigit ante
diem.
Ingenium caeleste suis velocius
annis
Surgit, et ignavae fert male damna
morae.
Parvus erat, manibusque duos Tirynthius
angues
Pressit, et in cunis iam Iove dignus erat.
Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche,
fuisti,
Cum timuit thyrsos India victa
tuos?
Auspiciis annisque patris, puer, arma
movebis,
Et vinces annis auspiciisque
patris:
Tale rudimentum tanto sub nomine
debes,
Nunc iuvenum princeps, deinde future
senum;
Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere
laesos:
Cumque pater tibi sit, iura tuere
patris.
Induit arma tibi genitor patriaeque
tuusque:
Hostis ab invito regna parente
rapit;
Tu pia tela feres, sceleratas ille
sagittas:
Stabit pro signis iusque piumque
tuis.
Vincuntur causa Parthi: vincantur et
armis;
Eoas Latio dux meus addat opes.
Marsque
pater Caesarque pater, date numen eunti:
Nam deus
e vobis alter es, alter eris.
Auguror, en, vinces; votivaque carmina
reddam,
Et magno nobis ore sonandus
eris.
Consistes, aciemque meis hortabere
verbis;
O desint animis ne mea verba
tuis!
Tergaque Parthorum Romanaque pectora
dicam,
Telaque, ab averso quae iacit hostis
equo.
Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe,
relinquis?
Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen
habet.
Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime
rerum,
Quattuor in niveis aureus ibis equis.
Ibunt ante duces onerati colla catenis,
Ne
possint tuti, qua prius, esse fuga.
Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque
puellae,
Diffundetque animos omnibus ista
dies.
Atque aliqua ex illis cum regum nomina
quaeret,
Quae loca, qui montes, quaeve ferantur
aquae,
Omnia responde, nec tantum siqua
rogabit;
Et quae nescieris, ut bene nota
refer.
Hic est Euphrates, praecinctus harundine
frontem:
Cui coma dependet caerula, Tigris
erit.
Hos facito Armenios; haec est Danaeia
Persis:
Urbs in Achaemeniis vallibus ista
fuit.
Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina
dicas,
Si poteris, vere, si minus, apta
tamen.
Dant etiam positis aditum convivia
mensis:
Est aliquid praeter vina, quod inde
petas.
Saepe illic positi teneris adducta
lacertis
Purpureus Bacchi cornua pressit
Amor:
Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis
alas,
Permanet et capto stat gravis ille
loco.
Ille quidem pennas velociter excutit
udas:
Sed tamen et spargi pectus amore
nocet.
Vina parant animos faciuntque caloribus
aptos:
Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc
veniunt risus, tum pauper cornua sumit,
Tum dolor
et curae rugaque frontis abit.
Tunc aperit mentes aevo rarissima
nostro
Simplicitas, artes excutiente
deo.
Illic saepe animos iuvenum rapuere
puellae,
Et Venus in vinis ignis in igne fuit.
Hic tu fallaci nimium ne crede
lucernae:
Iudicio formae noxque merumque
nocent.
Luce deas caeloque Paris spectavit
aperto,
Cum dixit Veneri 'vincis utramque,
Venus.'
Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur
omni,
Horaque formosam quamlibet illa
facit.
Consule de gemmis, de tincta murice
lana,
Consule de facie corporibusque
diem.
Quid tibi femineos coetus venatibus
aptos
Enumerem? numero cedet harena meo.
Quid
referam Baias, praetextaque litora velis,
Et quae
de calido sulpure fumat aqua?
Hinc aliquis vulnus referens in pectore
dixit
'Non haec, ut fama est, unda salubris
erat.'
Ecce suburbanae templum nemorale
Dianae
Partaque per gladios regna nocente
manu:
Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis
odit,
Multa dedit populo vulnera, multa
dabit.
Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia
ponas,
Praecipit imparibus vecta Thalea
rotis.
Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per
artes,
Dicere praecipuae molior artis
opus.
Quisquis ubique, viri, dociles advertite
mentes,
Pollicitisque favens, vulgus, adeste
meis.
Prima tuae menti veniat fiducia,
cunctas
Posse capi; capies, tu modo tende
plagas.
Vere prius volucres taceant, aestate
cicadae,
Maenalius lepori det sua terga canis,
Femina quam iuveni blande temptata repugnet:
Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.
Utque viro furtiva venus,
sic grata puellae:
Vir male dissimulat: tectius
illa cupit.
Conveniat maribus, nequam nos ante
rogemus,
Femina iam partes victa rogantis
agat.
Mollibus in pratis admugit femina
tauro:
Femina cornipedi semper adhinnit
equo.
Parcior in nobis nec tam furiosa
libido:
Legitimum finem flamma virilis
habet.
Byblida quid referam, vetito quae fratris
amore
Arsit et est laqueo fortiter ulta
nefas?
Myrrha patrem, sed non qua filia debet,
amavit,
Et nunc obducto cortice pressa
latet:
Illius lacrimis, quas arbore fundit
odora,
Unguimur, et dominae nomina gutta
tenet.
Forte sub umbrosis nemorosae vallibus
Idae
Candidus, armenti gloria, taurus
erat,
Signatus tenui media inter cornua
nigro:
Una fuit labes, cetera lactis
erant.
Illum Cnosiadesque Cydoneaeque
iuvencae
Optarunt tergo sustinuisse
suo.
Pasiphae fieri gaudebat adultera
tauri;
Invida formosas oderat illa boves.
Nota
cano: non hoc, centum quae sustinet
urbes,
Quamvis sit mendax, Creta negare
potest.
Ipsa novas frondes et prata tenerrima
tauro
Fertur inadsueta subsecuisse manu.
It
comes armentis, nec ituram cura moratur
Coniugis,
et Minos a bove victus erat.
Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere
vestes?
Ille tuus nullas sentit adulter
opes.
Quid tibi cum speculo, montana armenta
petenti?
Quid totiens positas fingis, inepta,
comas?
Crede tamen speculo, quod te negat esse
iuvencam.
Quam cuperes fronti cornua nata
tuae!
Sive placet Minos, nullus quaeratur
adulter:
Sive virum mavis fallere, falle
viro!
In nemus et saltus thalamo regina
relicto
Fertur, ut Aonio concita Baccha
deo.
A, quotiens vaccam vultu spectavit
iniquo,
Et dixit 'domino cur placet ista
meo?
Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in
herbis:
Nec dubito, quin se stulta decere
putet.'
Dixit, et ingenti iamdudum de grege
duci
Iussit et inmeritam sub iuga curva
trahi,
Aut cadere ante aras commentaque sacra
coegit,
Et tenuit laeta paelicis exta
manu.
Paelicibus quotiens placavit numina
caesis,
Atque ait, exta tenens 'ite, placete
meo!'
Et modo se Europen fieri, modo postulat
Io,
Altera quod bos est, altera vecta
bove.
Hanc tamen implevit, vacca deceptus
acerna,
Dux gregis, et partu proditus auctor
erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset
amore
(Et quantum est uno posse carere
viro?),
Non medium rupisset iter, curruque
retorto
Auroram versis Phoebus adisset
equis.
Filia purpureos Niso furata
capillos
Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Qui Martem terra, Neptunum effugit in
undis,
Coniugis Atrides victima dira fuit.
Cui
non defleta est Ephyraeae flamma Creusae,
Et nece
natorum sanguinolenta parens?
Flevit Amyntorides per inania lumina
Phoenix:
Hippolytum pavidi diripuistis
equi.
Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina
natis?
Poena reversura est in caput ista
tuum.
Omnia feminea sunt ista libidine
mota;
Acrior est nostra, plusque furoris
habet.
Ergo age, ne dubita cunctas sperare
puellas;
Vix erit e multis, quae neget, una,
tibi.
Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse
rogatae:
Ut iam fallaris, tuta repulsa tua
est.
Sed cur fallaris, cum sit nova grata
voluptas
Et capiant animos plus aliena
suis?
Fertilior seges est alienis semper in
agris,
Vicinumque pecus grandius uber
habet.
Sed prius ancillam captandae nosse
puellae
Cura sit: accessus molliet illa
tuos.
Proxima consiliis dominae sit ut illa,
videto,
Neve parum tacitis conscia fida
iocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe
rogando:
Quod petis, ex facili, si volet illa,
feres.
Illa leget tempus (medici quoque tempora
servant)
Quo facilis dominae mens sit et apta
capi.
Mens erit apta capi tum, cum laetissima
rerum
Ut seges in pingui luxuriabit
humo.
Pectora dum gaudent nec sunt adstricta
dolore,
Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios
armis:
Militibus gravidum laeta recepit
equum.
Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa
dolebit:
Tum facies opera, ne sit inulta,
tua.
Hanc matutinos pectens ancilla
capillos
Incitet, et velo remigis addat
opem,
Et secum tenui suspirans murmure
dicat
'At, puto, non poteras ipsa referre
vicem.'
Tum de te narret, tum persuadentia
verba
Addat, et insano iuret amore mori.
Sed
propera, ne vela cadant auraeque residant:
Ut
fragilis glacies, interit ira mora.
Quaeris, an hanc ipsam prosit violare
ministram?
Talibus admissis alea grandis
inest.
Haec a concubitu fit sedula, tardior
illa,
Haec dominae munus te parat, illa
sibi.
Casus in eventu est: licet hic indulgeat
ausis,
Consilium tamen est abstinuisse
meum.
Non ego per praeceps et acuta cacumina
vadam,
Nec iuvenum quisquam me duce captus
erit.
Si tamen illa tibi, dum dat recipitque
tabellas,
Corpore, non tantum sedulitate
placet,
Fac domina potiare prius, comes illa
sequatur:
Non tibi ab ancilla est incipienda
venus.
Hoc unum moneo, siquid modo creditur
arti,
Nec mea dicta rapax per mare ventus
agit:
Aut non rem temptes aut perfice; tollitur
index,
Cum semel in partem criminis ipsa
venit.
Non avis utiliter viscatis effugit
alis;
Non bene de laxis cassibus exit aper.
Saucius arrepto piscis teneatur ab
hamo:
Perprime temptatam, nec nisi victor
abi.
Tunc neque te prodet communi noxia
culpa,
Factaque erunt dominae dictaque nota
tibi.
Sed bene celetur: bene si celabitur
index,
Notitiae suberit semper amica
tuae.
Tempora qui solis operosa colentibus
arva,
Fallitur, et nautis aspicienda
putat;
Nec semper credenda ceres fallacibus
arvis,
Nec semper viridi concava puppis
aquae,
Nec teneras semper tutum captare
puellas:
Saepe dato melius tempore fiet
idem.
Sive dies suberit natalis, sive
Kalendae,
Quas Venerem Marti continuasse
iuvat,
Sive erit ornatus non ut fuit ante
sigillis,
Sed regum positas Circus habebit
opes,
Differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades
instant,
Tunc tener aequorea mergitur Haedus
aqua;
Tunc bene desinitur: tunc siquis creditur
alto,
Vix tenuit lacerae naufraga membra
ratis.
Tu licet incipias qua flebilis Allia
luce
Vulneribus Latiis sanguinolenta
fluit,
Quaque die redeunt, rebus minus apta
gerendis,
Culta Palaestino septima festa
Syro.
Magna superstitio tibi sit natalis
amicae:
Quaque aliquid dandum est, illa sit atra
dies.
Cum bene vitaris, tamen auferet; invenit
artem
Femina, qua cupidi carpat amantis
opes.
Institor ad dominam veniet discinctus
emacem,
Expediet merces teque sedente
suas:
Quas illa, inspicias, sapere ut videare,
rogabit:
Oscula deinde dabit; deinde rogabit,
emas.
Hoc fore contentam multos iurabit in
annos,
Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet
emi.
Si non esse domi, quos des, causabere
nummos,
Littera posceturĀne didicisse
iuvet.
Quid, quasi natali cum poscit munera
libo,
Et, quotiens opus est, nascitur illa,
sibi?
Quid, cum mendaci damno maestissima
plorat,
Elapsusque cava fingitur aure
lapis?
Multa rogant utenda dari, data reddere
nolunt:
Perdis, et in damno gratia nulla
tuo.
Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar
artes,
Cum totidem linguis sint satis ora
decem.
Cera vadum temptet, rasis infusa
tabellis:
Cera tuae primum conscia mentis
eat.
Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem
430
Verba; nec exiguas, quisquis es, adde
preces.
Hectora donavit Priamo prece motus
Achilles;
Flectitur iratus voce rogante
deus.
Promittas facito: quid enim promittere
laedit?
Pollicitis dives quilibet esse
potest.
Spes tenet in tempus, semel est si credita,
longum:
Illa quidem fallax, sed tamen apta dea
est.
Si dederis aliquid, poteris ratione
relinqui:
Praeteritum tulerit, perdideritque
nihil.
At quod non dederis, semper videare
daturus:
Sic dominum sterilis saepe fefellit
ager:
Sic, ne perdiderit, non cessat perdere
lusor,
Et revocat cupidas alea saepe
manus.
Hoc opus, hic labor est, primo sine munere
iungi;
Ne dederit gratis quae dedit, usque
dabit.
Ergo eat et blandis peraretur littera
verbis,
Exploretque animos, primaque temptet
iter.
Littera Cydippen pomo perlata
fefellit,
Insciaque est verbis capta puella
suis.
Disce bonas artes, moneo, Romana
iuventus,
Non tantum trepidos ut tueare
reos;
Quam populus iudexque gravis lectusque
senatus,
Tam dabit eloquio victa puella
manus.
Sed lateant vires, nec sis in fronte
disertus;
Effugiant voces verba molesta
tuae.
Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat
amicae?
Saepe valens odii littera causa
fuit.
Sit tibi credibilis sermo consuetaque
verba,
Blanda tamen, praesens ut videare
loqui.
Si non accipiet scriptum, inlectumque
remittet,
Lecturam spera, propositumque
tene.
Tempore difficiles veniunt ad aratra
iuvenci,
Tempore lenta pati frena docentur
equi:
Ferreus adsiduo consumitur anulus
usu,
Interit adsidua vomer aduncus humo.
Quid
magis est saxo durum, quid mollius unda?
Dura
tamen molli saxa cavantur aqua.
Penelopen ipsam, persta modo, tempore
vinces:
Capta vides sero Pergama, capta tamen.
Legerit, et nolit rescribere? cogere noli:
Tu
modo blanditias fac legat usque tuas.
Quae voluit legisse, volet
rescribere lectis:
Per numeros venient ista
gradusque suos.
Forsitan et primo veniet tibi littera
tristis,
Quaeque roget, ne se sollicitare
velis.
Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut
instes;
Insequere, et voti postmodo compos
eris.
Interea, sive illa toro resupina
feretur,
Lecticam dominae dissimulanter
adi,
Neve aliquis verbis odiosas offerat
auris,
Qua potes ambiguis callidus abde
notis.
Seu pedibus vacuis illi spatiosa
teretur
Porticus, hic socias tu quoque iunge
moras:
Et modo praecedas facito, modo terga
sequaris,
Et modo festines, et modo lentus
eas:
Nec tibi de mediis aliquot transire
columnas
Sit pudor, aut lateri continuasse
latus;
Nec sine te curvo sedeat speciosa
theatro:
Quod spectes, umeris adferet illa
suis.
Illam respicias, illam mirere
licebit:
Multa supercilio, multa loquare
notis.
Et plaudas, aliquam mimo saltante
puellam:
Et faveas illi, quisquis agatur
amans.
Cum surgit, surges; donec sedet illa,
sedebis;
Arbitrio dominae tempora perde
tuae.
Sed tibi nec ferro placeat torquere
capillos,
Nec tua mordaci pumice crura
teras.
Ista iube faciant, quorum Cybeleia
mater
Concinitur Phrygiis exululata
modis.
Forma viros neglecta decet; Minoida
Theseus
Abstulit, a nulla tempora comptus acu.
Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus,
amavit;
Cura deae silvis aptus Adonis
erat.
Munditie placeant, fuscentur corpora
Campo:
Sit bene conveniens et sine labe
toga:
Lingula ne rigeat, careant rubigine
dentes,
Nec vagus in laxa pes tibi pelle
natet:
Nec male deformet rigidos tonsura
capillos:
Sit coma, sit trita barba resecta
manu.
Et nihil emineant, et sint sine sordibus
ungues:
Inque cava nullus stet tibi nare
pilus.
Nec male odorati sit tristis anhelitus
oris:
Nec laedat naris virque paterque
gregis.
Cetera lascivae faciant, concede,
puellae,
Et siquis male vir quaerit habere
virum.
Ecce, suum vatem Liber vocat; hic quoque
amantes
Adiuvat, et flammae, qua calet ipse,
favet.
Cnosis in ignotis amens errabat
harenis,
Qua brevis aequoreis Dia feritur
aquis.
Utque erat e somno tunica velata
recincta,
Nuda pedem, croceas inreligata
comas,
Thesea crudelem surdas clamabat ad
undas,
Indigno teneras imbre rigante
genas.
Clamabat, flebatque simul, sed utrumque
decebat;
Non facta est lacrimis turpior illa
suis.
Iamque iterum tundens mollissima pectora
palmis
'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?'
ait.
'Quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala
toto
Litore, et adtonita tympana pulsa manu.
Excidit illa metu, rupitque novissima
verba;
Nullus in exanimi corpore sanguis
erat.
Ecce Mimallonides sparsis in terga
capillis:
Ecce leves satyri, praevia turba
dei:
Ebrius, ecce, senex pando Silenus
asello
Vix sedet, et pressas continet ante
iubas.
Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque
petuntque
Quadrupedem ferula dum malus urget
eques,
In caput aurito cecidit delapsus
asello:
Clamarunt satyri 'surge age, surge,
pater.'
Iam deus in curru, quem summum texerat
uvis,
Tigribus adiunctis aurea lora dabat:
Et
color et Theseus et vox abiere puellae:
Terque
fugam petiit, terque retenta metu est.
Horruit, ut graciles, agitat quas
ventus, aristae,
Ut levis in madida canna palude
tremit.
Cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior'
inquit:
'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor
eris.
Munus habe caelum; caelo spectabere
sidus;
Saepe reges dubiam Cressa Corona
ratem.'
Dixit, et e curru, ne tigres illa
timeret,
Desilit; inposito cessit harena
pede:
Implicitamque sinu (neque enim pugnare
valebat)
Abstulit; in facili est omnia posse
deo.
Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion,
euhoe!'
Sic coeunt sacro nupta deusque
toro.
Ergo ubi contigerint positi tibi munera
Bacchi,
Atque erit in socii femina parte
tori,
Nycteliumque patrem nocturnaque sacra
precare,
Ne iubeant capiti vina nocere tuo.
Hic tibi multa licet sermone latentia
tecto
Dicere, quae dici sentiat illa
sibi:
Blanditiasque leves tenui perscribere
vino,
Ut dominam in mensa se legat illa
tuam:
Atque oculos oculis spectare fatentibus
ignem:
Saepe tacens vocem verbaque vultus
habet.
Fac primus rapias illius tacta
labellis
Pocula, quaque bibet parte puella,
bibas:
Et quemcumque cibum digitis libaverit
illa,
Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta
manus.
Sint etiam tua vota, viro placuisse
puellae:
Utilior vobis factus amicus
erit.
Huic, si sorte bibes, sortem concede
priorem:
Huic detur capiti missa corona
tuo.
Sive erit inferior, seu par, prior omnia
sumat:
Nec dubites illi verba secunda
loqui.
Tuta frequensque via est, per amici fallere
nomen:
Tuta frequensque licet sit via, crimen
habet.
Inde procurator nimium quoque multa
procurat,
Et sibi mandatis plura videnda
putat.
Certa tibi a nobis dabitur mensura
bibendi:
Officium praestent mensque pedesque
suum.
Iurgia praecipue vino stimulata
caveto,
Et nimium faciles ad fera bella
manus.
Occidit Eurytion stulte data vina
bibendo;
Aptior est dulci mensa merumque ioco.
Si vox est, canta: si mollia brachia,
salta:
Et quacumque potes dote placere,
place.
Ebrietas ut vera nocet, sic ficta
iuvabit:
Fac titubet blaeso subdola lingua
sono,
Ut, quicquid facias dicasve protervius
aequo,
Credatur nimium causa fuisse merum.
Et
bene dic dominae, bene, cum quo dormiat
illa;
Sed, male sit, tacita mente precare,
viro.
At cum discedet mensa conviva remota,
Ipsa tibi accessus turba locumque dabit.
Insere te turbae, leviterque
admotus eunti
Velle latus digitis, et pede tange
pedem.
Conloquii iam tempus adest; fuge rustice
longe
Hinc pudor; audentem Forsque Venusque
iuvat.
Non tua sub nostras veniat facundia
leges:
Fac tantum cupias, sponte disertus
eris.
Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera
verbis;
Haec tibi quaeratur qualibet arte
fides.
Nec credi labor est: sibi quaeque videtur
amanda;
Pessima sit, nulli non sua forma
placet.
Saepe tamen vere coepit simulator
amare,
Saepe, quod incipiens finxerat esse,
fuit.
Quo magis, o, faciles imitantibus este,
puellae:
Fiet amor verus, qui modo falsus
erat.
Blanditiis animum furtim deprendere nunc
sit,
Ut pendens liquida ripa subestur
aqua.
Nec faciem, nec te pigeat laudare
capillos
Et teretes digitos exiguumque
pedem:
Delectant etiam castas praeconia
formae;
Virginibus curae grataque forma sua
est.
Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada
silvis
Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
Si
tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes inter rapidi certamina
cursus
Depexaeque iubae plausaque colla
iuvant.
Nec timide promitte: trahunt promissa
puellas;
Pollicito testes quoslibet adde
deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet
amantum,
Et iubet Aeolios inrita ferre
notos.
Per Styga Iunoni falsum iurare
solebat
Iuppiter; exemplo nunc favet ipse
suo.
Expedit esse deos, et, ut expedit, esse
putemus;
Dentur in antiquos tura merumque
focos;
Nec secura quies illos similisque
sopori
Detinet; innocue vivite: numen
adest;
Reddite depositum; pietas sua foedera
servet:
Fraus absit; vacuas caedis habete
manus.
Ludite, si sapitis, solas impune
puellas:
Hac minus est una fraude tuenda
fides.
Fallite fallentes: ex magna parte
profanum
Sunt genus: in laqueos quos posuere,
cadant.
Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus
arva
Imbribus, atque annos sicca fuisse
novem,
Cum Thrasius Busirin adit, monstratque
piari
Hospitis adfuso sanguine posse
Iovem.
Illi Busiris 'fies Iovis hostia
primus,'
Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes
aquam.'
Et Phalaris tauro violenti membra
Perilli
Torruit: infelix inbuit auctor
opus.
Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla
est,
Quam necis artifices arte perire
sua.
Ergo ut periuras merito periuria
fallant,
Exemplo doleat femina laesa suo.
Et
lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
Fac
madidas videat, si potes, illa genas.
Si lacrimae (neque enim veniunt in
tempore semper)
Deficient, uda lumina tange
manu.
Quis sapiens blandis non misceat oscula
verbis?
Illa licet non det, non data sume
tamen.
Pugnabit primo fortassis, et 'improbe'
dicet:
Pugnando vinci se tamen illa
volet.
Tantum ne noceant teneris male rapta
labellis,
Neve queri possit dura fuisse,
cave.
Oscula qui sumpsit, si non et cetera
sumet,
Haec quoque, quae data sunt, perdere
dignus erit.
Quantum defuerat pleno post oscula
voto?
Ei mihi, rusticitas, non pudor ille
fuit.
Vim licet appelles: grata est vis ista
puellis:
Quod iuvat, invitae saepe dedisse
volunt.
Quaecumque est veneris subita violata
rapina,
Gaudet, et inprobitas muneris instar
habet.
At quae cum posset cogi, non tacta
recessit,
Ut simulet vultu gaudia, tristis
erit.
Vim passa est Phoebe: vis est allata
sorori;
Et gratus raptae raptor uterque
fuit.
Fabula nota quidem, sed non indigna
referri,
Scyrias Haemonio iuncta puella
viro.
Iam dea laudatae dederat mala praemia
formae
Colle sub Idaeo vincere digna duas:
Iam
nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
Graiaque
in Iliacis moenibus uxor erat:
Iurabant omnes in laesi verba
mariti:
Nam dolor unius publica causa fuit.
Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset,
Achilles
Veste virum longa dissimulatus
erat.
Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera
lanae;
Tu titulos alia Palladis arte
petas.
Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo
est:
Pensa quid in dextra, qua cadet Hector,
habes?
Reice succinctos operoso stamine
fusos!
Quassanda est ista Pelias hasta
manu.
Forte erat in thalamo virgo regalis
eodem;
Haec illum stupro comperit esse
virum.
Viribus illa quidem victa est, ita credere
oportet:
Sed voluit vinci viribus illa
tamen.
Saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret
Achilles;
Fortia nam posita sumpserat arma
colo.
Vis ubi nunc illa est? Quid blanda voce
moraris
Auctorem stupri, Deidamia,
tui?
Scilicet ut pudor est quaedam coepisse
priorem,
Sic alio gratum est incipiente
pati.
A! nimia est iuveni propriae fiducia
formae,
Expectat siquis, dum prior illa
roget.
Vir prior accedat, vir verba precantia
dicat:
Excipiet blandas comiter illa
preces.
Ut potiare, roga: tantum cupit illa
rogari;
Da causam voti principiumque
tui.
Iuppiter ad veteres supplex heroidas
ibat:
Corrupit magnum nulla puella Iovem.
Si
tamen a precibus tumidos accedere
fastus
Senseris, incepto parce referque
pedem.
Quod refugit, multae cupiunt: odere quod
instat;
Lenius instando taedia tolle tui.
Nec
semper veneris spes est profitenda
roganti:
Intret amicitiae nomine tectus amor.
Hoc aditu vidi tetricae data verba
puellae:
Qui fuerat cultor, factus amator
erat.
Candidus in nauta turpis color, aequoris
unda
Debet et a radiis sideris esse
niger:
Turpis et agricolae, qui vomere semper
adunco
Et gravibus rastris sub Iove versat
humum.
Et tibi, Palladiae petitur cui fama
coronae,
Candida si fuerint corpora, turpis
eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus
amanti;
Hoc decet, hoc stulti non valuisse
putant.
Pallidus in Side silvis errabat
Orion,
Pallidus in lenta naide Daphnis
erat.
Arguat et macies animum: nec turpe
putaris
Palliolum nitidis inposuisse
comis.
Attenuant iuvenum vigilatae corpora
noctes
Curaque et in magno qui fit amore
dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis
esto,
Ut qui te videat, dicere possit
'amas.'
Conquerar, an moneam mixtum fas omne
nefasque?
Nomen amicitia est, nomen inane
fides.
Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare
sodali;
Cum tibi laudanti credidit, ipse
subit.
At non Actorides lectum temeravit
Achillis:
Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica
fuit.
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus,
amabat,
Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor,
erat.
Siquis idem sperat, laturas poma
myricas
Speret, et e medio flumine mella petat.
Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique
voluptas:
Haec quoque ab alterius grata dolore
venit.
Heu facinus! non est hostis metuendus
amanti;
Quos credis fidos, effuge, tutus
eris.
Cognatum fratremque cave carumque
sodalem:
Praebebit veros haec tibi turba
metus.
Finiturus eram, sed sunt diversa
puellis
Pectora: mille animos excipe mille
modis.
Nec tellus eadem parit omnia; vitibus
illa
Convenit, haec oleis; hac bene farra
virent.
Pectoribus mores tot sunt, quot in ore
figurae;
Qui sapit, innumeris moribus aptus
erit,
Utque leves Proteus modo se tenuabit in
undas,
Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus
aper.
Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab
hamis:
Hos cava contento retia fune
trahunt.
Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad
annos:
Longius insidias cerva videbit anus.
Si
doctus videare rudi, petulansve pudenti,
Diffidet
miserae protinus illa sibi.
Inde fit, ut quae se timuit committere
honesto,
Vilis ad amplexus inferioris
eat.
Pars superat coepti, pars est exhausta
laboris.
Hic teneat nostras ancora iacta rates.