P. Ovidi Nasonis Liber Tertius Artis
Amatoriae
Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
ite in bella pares; uincant, quibus alma Dione
fauerit et toto qui uolat orbe puer.
non
erat armatis aequum concurrere nudas;
sic etiam
uobis uincere turpe, uiri.
dixerit e multis aliquis 'quid uirus in
angues
adicis, et rabidae tradis ouile lupae?'
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
spectetur meritis quaeque puella suis.
si
minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
quo
premat Atrides crimine maior habet,
si scelere Oeclides Talaioniae
Eriphylae
uiuus et in uiuis ad Styga uenit
equis,
est pia Penelope lustris errante duobus
et totidem lustris bella gerente uiro.
respice Phylaciden et quae comes isse marito
fertur et ante annos occubuisse suos.
fata
Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit
proque uiro
est uxor funere lata uiri.
'accipe me, Capaneu! cineres miscebimur'
inquit
Iphias, in medios desiluitque rogos.
ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
non mirum, populo si placet illa suo.
nec
tamen hae mentes nostra poscuntur ab
arte;
conueniunt cumbae uela minora meae.
nil
nisi lasciui per me discuntur amores;
femina
praecipiam quo sit amanda modo.
femina nec flammas nec saeuos discutit
arcus;
parcius haec uideo tela nocere
uiris.
saepe uiri fallunt: tenerae non saepe puellae,
paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
Phasida iam matrem fallax dimisit Iaso;
uenit
in Aesonios altera nupta sinus.
quantum in te, Theseu, uolucres Ariadna
marinas
pauit in ignoto sola relicta
loco.
quaere, Nouem cur una Viae dicatur, et audi
depositis siluas Phyllida flesse comis.
et
famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
quid
uos perdiderit, dicam: nescistis amare;
defuit
ars uobis; arte perennat amor.
nunc quoque nescirent: sed me Cytherea
docere
iussit, et ante oculos constitit ipsa
meos.
tum mihi 'quid miserae' dixit 'meruere puellae?
traditur armatis uulgus inerme uiris.
illos
artifices gemini fecere libelli;
haec quoque pars
monitis erudienda tuis.
probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
mox cecinit laudes prosperiore lyra.
si bene
te noui, cultas ne laede puellas:
gratia, dum
uiues, ista petenda tibi est.'
dixit, et e myrto (myrto nam uincta
capillos
constiterat) folium granaque pauca
dedit;
sensimus acceptis numen quoque: purior aether
fulsit, et e toto pectore cessit onus.
dum
facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
quas pudor et leges et sua iura sinunt.
uenturae memores iam nunc estote senectae:
sic nullum uobis tempus abibit iners.
dum
licet, et uernos etiam nunc editis annos,
ludite: eunt anni more fluentis aquae;
nec,
quae praeteriit, iterum reuocabitur unda,
nec,
quae praeteriit, hora redire potest.
utendum est aetate: cito pede
labitur aetas,
nec bona tam sequitur, quam bona
prima fuit.
hos ego, qui canent, frutices uiolaria
uidi;
hac mihi de spina grata corona data est.
tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
frigida deserta nocte iacebis anus,
nec tua
frangetur nocturna ianua rixa,
sparsa nec
inuenies limina mane rosa.
quam cito (me miserum!) laxantur corpora
rugis,
et perit in nitido qui fuit ore color.
quasque fuisse tibi canas a uirgine iuras,
sparguntur subito per caput omne comae.
anguibus exuitur tenui cum pelle uetustas,
nec faciunt ceruos cornua iacta senes:
nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem,
qui, nisi carptus erit, turpiter ipse
cadet.
adde, quod et partus faciunt breuiora iuuentae
tempora: continua messe senescit
ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
ut
Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis,
unde
habet Aenean Harmoniamque suos?
ite per exemplum, genus o mortale,
dearum,
gaudia nec cupidis uestra negate uiris.
ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
mille licet sumant, deperit inde
nihil.
conteritur ferrum, silices tenuantur ab
usu;
sufficit et damni pars caret illa metu.
quis uetet adposito lumen de lumine
sumi,
quisue cauo uastas in mare seruet aquas?
et tamen ulla uiro mulier 'non expedit' inquit?
quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
nec uos prostituit mea uox, sed uana timere
damna uetat: damnis munera uestra carent.
sed me flaminibus uenti maioris iturum,
dum
sumus in portu, prouehat aura leuis.
Ordior a cultu; cultis bene Liber ab
uuis
prouenit, et culto stat seges alta solo.
forma dei munus; forma quota quaeque superbit?
pars uestrum tali munere magna caret.
cura
dabit faciem; facies neclecta peribit,
Idaliae
similis sit licet illa deae.
corpora si ueteres non sic coluere puellae,
nec ueteres cultos sic habuere uiros:
si fuit
Andromache tunicas induta ualentes,
quid mirum?
duri militis uxor erat.
scilicet Aiaci coniunx ornata uenires,
cui tegumen septem terga fuere
boum!
simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma
est
et domiti magnas possidet orbis opes.
aspice quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt:
alterius dices illa fuisse Iouis.
Curia,
concilio quae nunc dignissima tanto,
de stipula
Tatio regna tenente fuit.
quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia
fulgent,
quid nisi araturis pascua bubus
erant?20
prisca iuuent alios: ego me nunc denique natum
gratulor: haec aetas moribus apta meis,
non
quia nunc terrae lentum subducitur aurum
lectaque
diuerso litore concha uenit,
nec quia decrescunt effosso marmore montes,
nec quia caeruleae mole fugantur aquae,
sed
quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
rusticitas priscis illa superstes auis.
uos
quoque nec caris aures onerate lapillis,
quos
legit in uiridi decolor Indus aqua,
nec prodite graues insuto uestibus
auro,
per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
munditiis capimur: non sint sine lege
capilli;
admotae formam dantque negantque manus.
nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
eligat et speculum consulate ante suum.
longa probat facies capitis discrimina puri:
sic erat ornatis Laodamia comis.
exiguum
summa nodum sibi fronte relinqui,
ut pateant
aures, ora rotunda uolunt.
alterius crines umero iactentur utroque:
talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
altera succinctae religetur more Dianae,
ut
solet, attonitas cum petit illa feras.
huic decet inflatos laxe iacuisse
capillos,
illa sit adstrictis impedienda comis;
hanc placet ornari testudine
Cyllenea,
sustineat similes fluctibus illa sinus.
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
nec quot apes Hyblae nec quot in Alpe
ferae,
nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
adicit ornatus proxima quaeque dies.
et
neglecta decet multas coma: saepe iacere
hesternam credas, illa repexa modo est.
ars
casu similis: sic capta uidit ut urbe
Alcides
Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'
talem te Bacchus Satyris clamantibus
'euhoe'
sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
o quantum indulget uestro natura decori,
quarum sunt multis damna pianda modis!
nos
male detegimur, raptique aetate capilli,
ut
Borea frondes excutiente, cadunt.
femina canitiem Germanis inficit
herbis,
et melior uero quaeritur arte
color,
femina procedit densissima crinibus emptis,
proque suis alios efficit aere suos.
nec
rubor est emisse: palam uenire uidemus
Herculis
ante oculos uirgineumque chorum.
quid de ueste loquar? nec nunc segmenta
requiro
nec te, quae Tyrio murice, lana,
rubes.
cum tot prodierint pretio leuiore colores,
quis furor est census corpore ferre
suos?
aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus
aer
nec tepidus pluuias concitat auster
aquas;
ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
diceris Inois eripuisse dolis;
hic undas
imitatur, habet quoque nomen ab undis:
crediderim nymphas hac ego ueste tegi.
ille
crocum simulat (croceo uelatur amictu,
roscida
luciferos cum dea iungit equos),
hic Paphias myrtos, hic purpureas
amethystos,
albentesue rosas, Threiciamue gruem;
nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala
desunt,
et sua uelleribus nomina cera dedit.
quot noua terra parit flores, cum uere tepenti
uitis agit gemmas pigraque fugit hiems,
lana
tot aut plures sucos bibit: elige certos,
nam non
conueniens omnibus omnis erit.
pulla decent niueas: Briseida pulla
decebant;
cum rapta est, pulla tum quoque ueste
fuit.
alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas:
sic tibi uestitae pressa Seriphos erat.
quam
paene admonui, ne trux caper iret in alas,
neue
forent duris aspera crura pilis!
sed non Caucasea doceo de rupe
puellas
quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
quid si praecipiam ne fuscet inertia
dentes
oraque suscepta mane lauentur aqua?
scitis et inducta candorem quaerere
creta;
sanguine quae uero non rubet, arte
rubet.
arte supercilii confinia nuda
repletis
paruaque sinceras uelat aluta genas.
nec pudor est oculos tenui signare
fauilla
uel prope te nato, lucide Cydne, croco.
est mihi, quo dixi uestrae medicamina formae,
paruus, sed cura grande, libellus, opus:
hinc
quoque praesidium laesae petitote figurae;
non
est pro uestris ars mea rebus iners.
non tamen expositas mensa deprendat
amator
pyxidas: ars faciem dissimulata
iuuat.
quem non offendat toto faex inlita uultu,
cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
oesypa quid redolent? quamuis mittatur Athenis
demptus ab inmundo uellere sucus ouis?
nec
coram mixtas ceruae sumpsisse medullas
nec coram
dentes defricuisse probem.
ista dabunt formam, sed erunt deformia
uisu;
multaque, dum fiunt, turpia, facta
placent:
quae nunc nomen habent operosi signa
Myronis,
pondus iners quondam duraque massa fuit;
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
quas
geritis uestis, sordida lana fuit;
cum fieret, lapis asper erat: nunc,
nobile signum,
nuda Venus madidas exprimit imbre
comas.
tu quoque dum coleris, nos te dormire
putemus:
aptius a summa conspiciere manu.
cur
mihi nota tuo causa est candoris in ore?
claude
forem thalami! quid rude prodis opus?
multa uiros nescire decet; pars
maxima rerum
offendat, si non interiora tegas.
aurea quae pendent ornato signa
theatro
inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
sed neque ad illa licet populo, nisi facta, uenire,
nec nisi summotis forma paranda uiris.
at
non pectendos coram praebere capillos,
ut
iaceant fusi per tua terga, ueto.
illo praecipue ne sis morosa caueto
tempore, nec lapsas saepe resolue comas.
tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora
unguibus et rapta brachia figit acu.
deuouet,
et tangit, dominae caput illa, simulque
plorat
in inuisas sanguinolenta comas.
quae male crinita est, custodem in
limine ponat
orneturue Bonae semper in aede Deae.
dictus eram subito cuidam uenisse puellae:
turbida peruersas induit illa comas.
hostibus eueniat tam foedi causa pudoris,
inque nurus Parthas dedecus illud eat.
turpe
pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
et
sine fronde frutex, et sine crine caput.
non mihi uenistis, Semele
Ledeue, docendae,
perque fretum falso, Sidoni,
uecta boue,
aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis,
tu quoque non stulte, Troice raptor, habes.
turba docenda uenit pulchrae turpesque
puellae,
pluraque sunt semper deteriora bonis.
formosae non artis opem praeceptaque
quaerunt;
est illis sua dos, forma sine arte
potens:
cum mare compositum est, securus nauita
cessat;
cum tumet, auxiliis adsidet ille
suis.
rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
quaque potes uitium corporis abde tui.
si
breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere:
inque tuo iaceas quantulacumque toro;
hic
quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
iniecta lateant fac tibi ueste pedes.
quae
nimium gracilis, pleno uelamina filo
sumat, et
ex umeris laxus amictus eat.
pallida purpureis spargat sua corpora
uirgis,
nigrior ad Pharii confuge piscis
opem.
pes malus in niuea semper celetur aluta:
arida nec uinclis crura resolue suis.
conueniunt tenues scapulis analemptrides altis:
angustum circa fascia pectus eat.
exiguo
signet gestu, quodcumque loquetur,
cui digiti
pingues et scaber unguis erit.
cui grauis oris odor numquam ieiuna
loquatur
et semper spatio distet ab ore uiri.
si niger aut ingens aut non erit ordine natus
dens tibi, ridendo maxima damna feres.
quis
credat? discunt etiam ridere puellae,
quaeritur
atque illis hac quoque parte decor.
sint modici rictus, paruaeque
utrimque lacunae,
et summos dentes ima labella
tegant,
nec sua perpetuo contendant ilia risu,
sed leue nescioquid femineumque sonet.
est,
quae peruerso distorqueat ora cachinno;
cum risu
laeta est altera, flere putes.
illa sonat raucum quiddam atque
inamabile: ridet,
ut rudit a scabra turpis
asella mola.
quo non ars penetrat? discunt lacrimare
decenter
quoque uolunt plorant tempore, quoque
modo.
quid, cum legitima fraudatur littera
uoce
Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
in uitio decor est: quaerunt male reddere
uerba
discunt, posse minus, quam potuere, loqui.
omnibus his, quoniam prosunt, inpendite
curam;
discite femineo corpora ferre gradu.
est et in incessu pars non temnenda
decoris;
allicit ignotos ille fugatque
uiros.
haec mouet arte latus, tunicisque fluentibus auras
accipit, expensos fertque superba pedes;
illa
uelut coniunx Vmbri rubicunda mariti
ambulat,
ingentes uarica fertque gradus.
sed sit, ut in multis, modus hic quoque:
rusticus alter
motus, concesso mollior alter
erit.
pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
nuda sit, a laeua conspicienda manu.
hoc uos
praecipue, niueae, decet: hoc ubi uidi,
oscula
ferre umero, qua patet usque libet.
monstra maris Sirenes erant, quae
uoce canora
quamlibet admissas detinuere rates.
his sua Sisyphides auditis paene resoluit
corpora, nam sociis inlita cera fuit.
res
est blanda canor: discant cantare puellae,
pro
facie multis uox sua lena fuit,
et modo marmoreis referant audita
theatris,
et modo Niliacis carmina lusa modis.
nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
nesciat arbitrio femina docta meo.
saxa
ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus,
Tartareosque lacus tergeminumque canem.
saxa
tuo cantu, uindex iustissime matris,
fecerunt
muros officiosa nouos.
quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur
piscis Arioniae fabula nota lyrae.
disce
etiam duplici genialia nablia palma
uerrere:
conueniunt dulcibus illa iocis.
sit tibi Callimachi, sit Coi nota
poetae,
sit quoque uinosi Teia Musa
senis;
nota sit et Sappho (quid enim lasciuius
illa?)
cuiue pater uafri luditur arte Getae.
et teneri possis carmen legisse Properti,
siue aliquid Galli siue, Tibulle,
tuum
dictaque Varroni fuluis insignia uillis
uellera germanae, Phrixe, querenda tuae:
et
profugum Aenean, altae primordia Romae,
quo
nullum Latio clarius extat opus.
forsitan et nostrum nomen miscebitur
istis,
nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis
atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
carmina, quis partes instruit ille duas,
deue
tribus libris, titulus quos signat Amorum,
elige, quod docili molliter ore legas,
uel
tibi composita cantetur Epistula uoce;
ignotum
hoc aliis ille nouauit opus.'
o ita, Phoebe, uelis, ita uos, pia numina
uatum,
insignis cornu Bacche nouemque deae!
quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam,
ut moueat posito brachia iussa
mero?
artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
tantum mobilitas illa decoris habet.
parua
monere pudet, talorum dicere iactus
ut sciat, et
uires, tessera missa, tuas;
et modo tres iactet numeros, modo cogitet,
apte
quam subeat partem callida, quamque
uocet,
cautaque non stulte latronum proelia ludat,
unus cum gemino calculus hoste
perit,
bellatorque sua prensus sine compare
bellat
aemulus et coeptum saepe recurrit iter.
reticuloque pilae leues fundantur aperto
nec,
nisi quam tolles, ulla mouenda pila est.
est genus in totidem tenui
ratione redactum
scriptula, quot menses lubricus
annus habet;
parua tabella capit ternos utrimque lapillos,
in qua uicisse est continuasse suos.
mille
facesse iocos; turpe est nescire puellam
ludere:
ludendo saepe paratur amor.
sed minimus labor est sapienter iactibus
uti;
maius opus mores composuisse suos.
tum
sumus incauti, studioque aperimur in ipso
nudaque
per lusus pectora nostra patent;
ira subit, deforme malum, lucrique
cupido,
iurgiaque et rixae sollicitusque
dolor;
crimina dicuntur, resonat clamoribus
aether,
inuocat iratos et sibi quisque
deos.
nulla fides tabulae: quae non per uota
petuntur?
et lacrimis uidi saepe madere genas.
Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat,
in quibus est ulli cura placere uiro.
hos
ignaua iocos tribuit natura puellis;
materia
ludunt uberiore uiri.
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
armaque et in gyros ire coactus equus.
nec
uos Campus habet, nec uos gelidissima Virgo,
nec
Tuscus placida deuehit amnis aqua.
at licet et prodest Pompeias ire per
umbras,
Virginis aetheriis cum caput ardet
equis;
uisite laurigero sacrata Palatia
Phoebo,
ille Paraetonicas mersit in alta rates,
quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt,
naualique gener cinctus honore caput,
uisite
turicremas uaccae Memphitidos aras,
uisite
conspicuis terna theatra locis;
spectentur tepido maculosae sanguine
harenae
metaque feruenti circumeunda rota.
quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido:
fructus abest, facies cum bona teste caret.
tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu,
non erit ignotae gratia magna lyrae.
si
Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
mersa
sub aequoreis illa lateret aquis.
quid petitur sacris, nisi tantum fama,
poetis?
hoc uotum nostri summa laboris habet.
cura deum fuerant olim regumque
poetae,
praemiaque antiqui magna tulere
chori;
sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen
uatibus, et largae saepe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
contiguus poni, Scipio magne, tibi.
nunc
hederae sine honore iacent operataque doctis
cura uigil Musis nomen inertis habet.
sed
famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum,
Ilias
aeternum si latuisset opus?
quis Danaen nosset, si semper clusa
fuisset
inque sua turri perlatuisset anus?
utilis est uobis, formosae, turba, puellae.
saepe uagos ultra limina ferte pedes.
ad
multas lupa tendit oues, praedetur ut unam,
et
Iouis in multas deuolat ales aues.
se quoque det populo mulier speciosa
uidendam;
quem trahat, e multis forsitan unus
erit.
omnibus illa locis maneat studiosa
placendi
et curam tota mente decoris agat.
casus ubique ualet: semper tibi pendeat
hamus;
quo minime credas gurgite, piscis erit.
saepe canes frustra nemorosis montibus
errant
inque plagam nullo ceruus agente uenit.
quid minus Andromedae fuerat sperare
reuinctae
quam lacrimas ulli posse placere suas?
funere saepe uiri uir quaeritur: ire solutis
crinibus et fletus non tenuisse decet.
sed
uitate uiros cultum formamque professos
quique
suas ponunt in statione comas.
quae uobis dicunt, dixerunt mille
puellis;
errat et in nulla sede moratur Amor.
femina quid faciat, cum sit uir leuior
ipsa
forsitan et plures possit habere uiros?
uix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,
praeceptis Priami si foret usa sui.
sunt qui
mendaci specie grassentur amoris
perque aditus
talis lucra pudenda petant.
nec coma uos fallat liquido nitidissima
nardo
nec breuis in rugas lingula pressa
suas,
nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
anulus in digitis alter et alter erit.
forsitan ex horum numero cultissimus ille
fur sit, et uratur uestis amore tuae.
'redde
meum' clamant spoliatae saepe puellae,
'redde
meum' toto uoce boante foro.
has, Venus, e templis multo radiantibus auro
lenta uides lites Appiadesque tuae.
sunt
quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
deceptae, a, multi crimen amantis habent.
discite ab alterius uestras timuisse
querellis,
ianua fallaci ne sit aperta uiro.
parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo:
quos faciet testis, fecit et ante deos.
et
tibi, Demophoon, Thesei criminis heres,
Phyllide
decepta nulla relicta fides.
si bene promittent, totidem promittite
uerbis:
si dederint, et uos gaudia pacta date.
illa potest uigiles flammas extinguere
Vestae
et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
et dare mixta uiro tritis aconita cicutis,
accepto Venerem munere si qua negat.
fert
animus propius consistere: supprime habenas,
Musa, nec admissis excutiare rotis.
uerba
uadum temptent abiegnis scripta tabellis:
accipiat missas apta ministra notas.
inspice,
quodque leges, ex ipsis collige uerbis
fingat, an
ex animo sollicitusque roget;
postque breuem rescribe moram: mora semper
amantes
incitat, exiguum si modo tempus habet.
sed neque te facilem iuueni promitte
roganti
nec tamen e duro quod petit ille nega.
fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
spesque magis ueniat certa minorque metus.
munda sed e medio consuetaque uerba, puellae,
scribite: sermonis publica forma placet.
a,
quotiens dubius scriptis exarsit amator
et nocuit
formae barbara lingua bonae!
sed quoniam, quamuis uittae careatis
honore,
est uobis uestros fallere cura uiros,
ancillae puerique manu perarate tabellas,
pignora nec iuueni credite uestra nouo.
uidi
ego pallentes isto terrore puellas
seruitium
miseras tempus in omne pati;
perfidus ille quidem, qui talia pignora
seruat,
sed tamen Aetnaei fulminis instar
habent.
iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
armaque in armatos sumere iura sinunt.
ducere consuescat multas manus una
figuras
(a, pereant, per quos ista monenda mihi!)
nec nisi deletis tutum rescribere ceris,
ne
teneat geminas una tabella manus.
femina dicatur scribenti semper
amator:
'illa' sit in uestris, qui fuit 'ille',
notis.
si licet a paruis animum ad maiora
referre
plenaque curuato pandere uela sinu,
pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
candida pax homines, trux decet ira feras.
ora tument ira, nigrescunt sanguine
uenae,
lumina Gorgoneo saeuius igne micant.
'i procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,'
ut uidit uultus Pallas in amne suos.
uos
quoque si media speculum spectetis in ira,
cognoscat faciem uix satis ulla suam.
nec
minus in uultu damnosa superbia uestro:
comibus
est oculis alliciendus Amor.
odimus inmodicos (experto credite) fastus:
saepe tacens odii semina uultus habet.
spectantem specta, ridenti mollia
ride;
innuet, acceptas tu quoque redde notas.
sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis
spicula de pharetra promit acuta sua.
odimus
et maestas; Tecmessam diligat Aiax;
nos hilarem
populum femina laeta capit.
numquam ego te, Andromache, nec te,
Tecmessa, rogarem,
ut mea de uobis altera amica
foret.
credere uix uideor, cum cogar credere partu,
uos ego cum uestris concubuisse uiris.
scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
'lux
mea' quaeque solent uerba iuuare uiros!
quis uetat a magnis ad res
exempla minores
sumere nec nomen pertimuisse
ducis?
dux bonus huic centum commisit uite regendos,
huic equites, illi signa tuenda dedit:
uos
quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
inspicite et certo ponite quemque
loco.
munera det diues; ius qui profitebitur,
adsit;
facundus causam saepe clientis
agat.
carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
hic chorus ante alios aptus amare sumus.
nos
facimus placitae late praeconia formae:
nomen
habet Nemesis, Cynthia nomen habet;
Vesper et Eoae nouere Lycorida
terrae:
et multi, quae sit nostra Corinna,
rogant.
adde, quod insidiae sacris a uatibus
absunt
et facit ad mores ars quoque nostra
suos.
nec nos ambitio, nec amor nos tangit
habendi;
contempto colitur lectus et umbra foro.
sed facile haeremus ualidoque perurimur
aestu
et nimium certa scimus amare fide.
scilicet ingenium placida mollitur ab arte
et
studio mores conuenienter eunt.
uatibus Aoniis faciles estote, puellae:
numen inest illis Pieridesque fauent.
est
deus in nobis et sunt commercia caeli;
sedibus
aetheriis spiritus ille uenit.
a doctis pretium scelus est sperare
poetis;
me miserum, scelus hoc nulla puella
timet.
dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
este: nouus uiso casse resistet amans.
sed
neque uector equum, qui nuper sensit habenas,
comparibus frenis artificemque reget,
nec,
stabilis animos annis uiridemque iuuentam
ut
capias, idem limes agendus erit.
hic rudis et castris nunc primum notus
Amoris,
qui tetigit thalamos praeda nouella
tuos,
te solam norit, tibi semper inhaereat
uni;
cingenda est altis saepibus ista seges.
effuge riualem: uinces, dum sola tenebis;
non bene cum sociis regna Venusque manent.
ille uetus miles sensim et sapienter amabit,
multaque tironi non patienda feret;
nec
franget postes, nec saeuis ignibus uret
nec
dominae teneras adpetet ungue genas
nec scindet tunicasue suas tunicasue
puellae
nec raptus flendi causa capillus
erit.
ista decent pueros aetate et amore calentes;
hic fera composita uulnera mente feret.
ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
ut modo montanis silua recisa iugis.
certior
hic amor est: breuis et fecundior ille:
quae
fugiunt, celeri carpite poma manu.
omnia tradantur (portas reserauimus
hosti)
et sit in infida proditione fides.
quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
miscenda est laetis rara repulsa iocis.
ante
fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat
multaque
summisse, multa minanter agat.
dulcia non ferimus; suco renouemur amaro;
saepe perit uentis obruta cumba suis.
hoc
est, uxores quod non patiatur amari:
conueniunt
illas, cum uoluere, uiri.
adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
'non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis;
nec dubito, telis quin petar ipse meis.
dum
cadit in laqueos, captus quoque nuper,
amator
solum se thalamos speret habere tuos.
postmodo riualem partitaque foedera lecti
sentiat: has artes tolle, senescet amor.
tum
bene fortis equus reserato carcere currit,
cum
quos praetereat quosque sequatur habet.
quamlibet extinctos iniuria
suscitat ignes:
en ego, confiteor, non nisi
laesus amo.
causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
incitat et ficti tristis custodia serui
et
nimium duri cura molesta uiri.
quae uenit ex tuto, minus est accepta
uoluptas;
ut sis liberior Thaide, finge
metus.
cum melius foribus possis, admitte
fenestra
inque tuo uultu signa timentis habe.
callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
tu iuuenem trepidum quolibet abde loco.
admiscenda tamen Venus est secura timori,
ne
tanti noctes non putet esse tuas.
qua uafer eludi possit ratione
maritus
quaque uigil custos, praeteriturus eram.
nupta uirum timeat, rata sit custodia nuptae;
hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
te quoque seruari, modo quam uindicta redemit,
quis ferat? ut fallas, ad mea sacra ueni.
tot
licet obseruent, adsit modo certa uoluntas,
quot
fuerant Argo lumina, uerba dabis.
scilicet obstabit custos ne scribere
possis,
sumendae detur cum tibi tempus aquae;
conscia cum possit scriptas portare tabellas,
quas tegat in tepido fascia lata sinu.
cum
possit sura chartas celare ligatas,
et uincto
blandas sub pede ferre notas!
cauerit haec custos, pro charta conscia
tergum
praebeat, inque suo corpore uerba ferat.
tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
littera (carbonis puluere tange, leges),
fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
ut
ferat occultas pura tabella notas.
adfuit Acrisio seruandae cura
puellae;
hunc tamen illa suo crimine fecit auum.
quid faciat custos, cum sint tot in Vrbe theatra,
cum spectet iunctos illa libenter equos;
cum
sedeat Phariae sistris operata iuuencae,
quoque
sui comites ire uetantur, eat;
cum fuget a templis oculos Bona Diua
uirorum,
praeterquam siquos illa uenire iubet?
cum, custode foris tunicas seruante
puellae
celent furtiuos balnea multa iocos;
cum, quotiens opus est, fallax aegrotet
amica
et cedat lecto quamlibet aegra
suo;
nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis,
quasque petas non det ianua sola uias?
fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
illa
uel Hispano lecta sit uua iugo;
sunt quoque, quae faciant altos
medicamina somnos
uictaque Lethaea lumina nocte
premant;
nec male deliciis odiosum conscia tardis
detinet, et longa iungitur ipsa mora.
quid
iuuat ambages praeceptaque parua mouere,
cum
minimo custos munere possit emi?
munera, crede mihi, capiunt hominesque
deosque:
placatur donis Iuppiter ipse datis.
quid sapiens faciet? stultus cum munere
gaudet:
ipse quoque accepto munere mutus erit.
sed semel est custos longum redimendus in
aeuum;
saepe dabit, dederit quas semel, ille
manus.
questus eram, memini, metuendos esse
sodales;
non tangit solos ista querella
uiros.
credula si fueris, aliae tua gaudia
carpent
et lepus hic aliis exagitatus erit.
haec quoque, quae praebet lectum studiosa
locumque,
crede mihi, mecum non semel illa fuit.
nec nimium uobis formosa ancilla ministret:
saepe uicem dominae praebuit illa mihi.
quo
feror insanus? quid aperto pectore in hostem
mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
non
auis aucupibus monstrat, qua parte petatur,
non
docet infestos currere cerua canes.
uiderit utilitas; ego coepta
fideliter edam:
Lemniasin gladios in mea fata
dabo.
efficite (et facile est) ut nos credamus amari:
prona uenit cupidis in sua uota fides.
spectet amabilius iuuenem et suspiret ab imo
femina, tam sero cur ueniatque
roget;
accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
et laniet digitis illius ora suis;
iamdudum
persuasus erit; miserebitur ultro
et dicet 'cura
carpitur ista mei.'
praecipue si cultus erit speculoque placebit,
posse suo tangi credet amore deas.
sed te,
quaecumque est, moderate iniuria turbet,
nec sis
audita paelice mentis inops;
nec cito credideris: quantum cito credere
laedat,
exemplum uobis non leue Procris erit.
est prope purpureos colles florentis
Hymetti
fons sacer et uiridi caespite mollis
humus;
silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam;
ros maris et lauri nigraque myrtus olent;
nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
lenibus inpulsae zephyris auraque salubri
tot
generum frondes herbaque summa tremit.
grata quies Cephalo: famulis
canibusque relictis
lassus in hac iuuenis saepe
resedit humo
'quae'que 'meos releues aestus,' cantare solebat
'accipienda sinu, mobilis aura, ueni.'
coniugis ad timidas aliquis male sedulus
aures
auditos memori detulit ore sonos;
Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
excidit, et subito muta dolore fuit;
palluit, ut serae lectis de uite racemis
pallescunt frondes, quas noua laesit hiems,
quaeque suos curuant matura Cydonia
ramos
cornaque adhuc nostris non satis apta
cibis.
ut rediit animus, tenues a pectore uestes
rumpit et indignas sauciat ungue genas;
nec
mora, per medias passis furibunda capillis
euolat, ut thyrso concita Baccha, uias.
ut
prope peruentum, comites in ualle relinquit,
ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
iamiam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas
scilicet, atque oculis probra uidenda
tuis.
nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles),
nunc iuuat: incertus pectora uersat
amor:
credere quae iubeant, locus est et nomen et
index
et quia mens semper quod timet, esse
putat.
uidit ut oppressa uestigia corporis herba,
pulsantur trepidi corde micante sinus.
iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
inque pari spatio uesper et ortus erant:
ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles,
oraque fontana feruida pulsat aqua.
anxia,
Procri, lates; solitas iacet ille per herbas
et
'Zephyri molles auraque' dixit 'ades.'
ut patuit miserae iucundus
nominis error,
et mens et rediit uerus in ora
color.
surgit et oppositas agitato corpore frondes
mouit, in amplexus uxor itura uiri;
ille
feram mouisse ratus, iuuenaliter artus
corripit,
in dextra tela fuere manu.
quid facis, infelix? non est fera, supprime
tela!
me miserum, iaculo fixa puella tuo est.
'ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus
amicum:
hic locus a Cephalo uulnera semper habet.
ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
hoc faciet positae te mihi, terra,
leuem.
nomine suspectas iam spiritus exit in
auras;
labor, io: cara lumina conde manu.'
ille sinu dominae morientia corpora maesto
sustinet, et lacrimis uulnera saeua
lauat;
exit et incauto paulatim pectore lapsus
excipitur miseri spiritus ore uiri.
sed
repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
ut
tangat portus fessa carina suos.
sollicite expectas, dum te in conuiuia
ducam,
et quaeris monitus hac quoque parte
meos.
sera ueni positaque decens incede lucerna:
grata mora uenies; maxima lena mora est.
etsi turpis eris, formosa uidebere potis,
et
latebras uitiis nox dabit ipsa tuis.
carpe cibos digitis (est quiddam
gestus edendi),
ora nec immunda tota perungue
manu.
neue domi praesume dapes, sed desine citra
quam capis; es paulo quam potes esse
minus.
Priamides Helenen auide si spectet edentem,
oderit, et dicat 'stulta rapina mea
est.'
aptius est, deceatque magis potare puellas:
cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
constant, nec, quae sunt singula, bina uide.
turpe iacens mulier multo madefacta
Lyaeo:
digna est concubitus quoslibet illa pati.
nec somnis posita tutum succumbere mensa:
per somnos fieri multa pudenda solent.
ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione
'praecipue nostrum est, quod pudet,' inquit
'opus.'
nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos
sumite: non omnes una figura decet.
quae
facie praesignis erit, resupina
iaceto;
spectentur tergo, quis sua terga placent.
Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
si
bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
parua uehatur equo: quod erat
longissima, numquam
Thebais Hectoreo nupta
resedit equo.
strata premat genibus, paulum ceruice
reflexa
femina per longum conspicienda latus.
cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda,
stet uir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
nec
tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater,
soluere, et effusis colla reflecte comis.
tu
quoque, cui rugis uterum Lucina notauit,
ut
celer auersis utere Parthus equis.
mille modi Veneris; simplex minimique
laboris,
cum iacet in dextrum semisupina latus.
sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
uera magis uobis quam mea Musa canet;
si qua
fides, arti, quam longo fecimus usu,
credite:
praestabunt carmina nostra fidem.
sentiat ex imis Venerem resoluta
medullis
femina, et ex aequo res iuuet illa
duos.
nec blandae uoces iucundaque murmura
cessent
nec taceant mediis improba uerba iocis.
tu quoque, cui Veneris sensum natura negauit,
dulcia mendaci gaudia finge sono.
infelix,
cui torpet hebes locus ille, puella,
quo pariter
debent femina uirque frui.
tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto:
effice per motum luminaque ipsa fidem.
quam
iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris;
a
pudet! arcanas pars habet ista notas.
gaudia post Veneris quae poscet
munus amantem,
illa suas nolet pondus habere
preces.
nec lucem in thalamos totis admitte
fenestris:
aptius in uestro corpore multa latent.
lusus habet finem: cygnis descendere tempus,
duxerunt collo qui iuga nostra suo.
ut
quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae
inscribant spoliis 'Naso magister erat.'