Sermonum Q. Horati Flacci Liber Secundus
-
- 2.1
-
- 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
-
- legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
-
- conposui pars esse putat similisque meorum
-
- mille die versus deduci posse. Trebati,
- 5
- quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis,
-
- omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non
-
- optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti
-
- transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
-
- inriguumque mero sub noctem corpus habento.
- 10
- aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
-
- Caesaris invicti res dicere, multa laborum
-
- praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires
-
- deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
-
- agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
- 15
- aut labentis equo describit volnera Parthi.'
-
- 'attamen et iustum poteras et scribere fortem,
-
- Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero,
-
- cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
-
- verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
- 20
- cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'
-
- 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
-
- Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
-
- cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
-
- 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
- 25
- accessit fervor capiti numerusque lucernis;
-
- Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
-
- pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
-
- milia: me pedibus delectat claudere verba
-
- Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
- 30
- ille velut fidis arcana sodalibus olim
-
- credebat libris neque, si male cesserat, usquam
-
- decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
-
- votiva pateat veluti descripta tabella
-
- vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
- 35
- nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
-
- missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
-
- quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
-
- sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
-
- incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
- 40
- quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
-
- vagina tectus: quem cur destringere coner
-
- tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
-
- Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
-
- nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
- 45
- qui me conmorit (melius non tangere, clamo),
-
- flebit et insignis tota cantabitur urbe.
-
- Cervius iratus leges minitatur et urnam,
-
- Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
-
- grande malum Turius, siquid se iudice certes.
- 50
- ut quo quisque valet suspectos terreat utque
-
- imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
-
- dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
-
- monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
-
- matrem: nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
- 55
- ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos:
-
- sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
-
- ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
-
- exspectat seu mors atris circumvolat alis,
-
- dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
- 60
- quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis
-
- vitalis metuo et maiorum nequis amicus
-
- frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus
-
- primus in hunc operis conponere carmina morem
-
- detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
- 65
- cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
-
- duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
-
- ingenio offensi aut laeso doluere Metello
-
- famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
-
- primores populi arripuit populumque tributim,
- 70
- scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
-
- quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
-
- virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
-
- nugari cum illo et discincti ludere, donec
-
- decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
- 75
- infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
-
- cum magnis vixisse invita fatebitur usque
-
- invidia et fragili quaerens inlidere dentem
-
- offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,
-
- dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum.
- 80
- sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
-
- incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
-
- si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
-
- iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis
-
- iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
- 85
- opprobriis dignum latraverit, integer ipse?'
-
- 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.'
-
-
- 2.2
-
-
- Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
-
- (nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
-
- rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva),
-
- discite non inter lances mensasque nitentis,
- 5
- cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
-
- adclinis falsis animus meliora recusat,
-
- verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?
-
- dicam, si potero. male verum examinat omnis
-
- corruptus iudex. leporem sectatus equove
- 10
- lassus ab indomito vel, si Romana fatigat
-
- militia adsuetum graecari; seu pila velox
-
- molliter austerum studio fallente laborem,
-
- seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
-
- cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
- 15
- sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
-
- ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
-
- defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
-
- latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
-
- qui partum? non in caro nidore voluptas
- 20
- summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
-
- sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
-
- nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
-
- vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
-
- hoc potius quam gallina tergere palatum,
- 25
- corruptus vanis rerum, quia veneat auro
-
- rara avis et picta pandat spectacula cauda:
-
- tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
-
- quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
-
- carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
- 30
- inparibus formis deceptum te petere esto:
-
- unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
-
- captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
-
- ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
-
- mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
- 35
- ducit te species, video: quo pertinet ergo
-
- proceros odisse lupos? quia scilicet illis
-
- maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
-
- ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
-
- 'porrectum magno magnum spectare catino
- 40
- vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
-
- praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
-
- putet aper rhombusque recens, mala copia quando
-
- aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
-
- atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
- 45
- pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
-
- nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
-
- Galloni praeconis erat acipensere mensa
-
- infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
-
- tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
- 50
- donec vos auctor docuit praetorius. ergo
-
- siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
-
- parebit pravi docilis Romana iuventus.
-
- sordidus a tenui victu distabit Ofello
-
- iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
- 55
- si te alio pravum detorseris. Avidienus,
-
- cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
-
- quinquennis oleas est et silvestria corna
-
- ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
-
- cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
- 60
- ille repotia, natalis aliosve dierum
-
- festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
-
- caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
-
- quali igitur victu sapiens utetur et horum
-
- utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
- 65
- mundus erit, qua non offendat sordibus atque
-
- in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
-
- Albuci senis exemplo, dum munia didit,
-
- saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
-
- convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
- 70
- accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
-
- adferat. in primis valeas bene; nam variae res
-
- ut noceant homini credas, memor illius escae,
-
- quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
-
- miscueris elixa, simul conchylia turdis,
- 75
- dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
-
- lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
-
- cena desurgat dubia? quin corpus onustum
-
- hesternis vitiis animum quoque praegravat una
-
- atque adfigit humo divinae particulam aurae.
- 80
- alter ubi dicto citius curata sopori
-
- membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
-
- hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
-
- sive diem festum rediens advexerit annus,
-
- seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
- 85
- accedent anni, tractari mollius aetas
-
- imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
-
- quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
-
- dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
-
- rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
- 90
- illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
-
- tardius adveniens vitiatum commodius quam
-
- integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
-
- heroas natum tellus me prima tulisset.
-
- das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
- 95
- occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
-
- grande ferunt una cum damno dedecus. adde
-
- iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
-
- et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
-
- as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis
- 100
- iurgatur verbis: ego vectigalia magna
-
- divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo,
-
- quod superat non est melius quo insumere possis?
-
- cur eget indignus quisquam te divite? quare
-
- templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae
- 105
- non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
-
- uni nimirum recte tibi semper erunt res,
-
- o magnus posthac inimicis risus. uterne
-
- ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
-
- pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
- 110
- an qui contentus parvo metuensque futuri
-
- in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
-
- quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
-
- integris opibus novi non latius usum
-
- quam nunc accisis. videas metato in agello
- 115
- cum pecore et gnatis fortem mercede colonum
-
- 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta
-
- quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
-
- ac mihi seu longum post tempus venerat hospes
-
- sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
- 120
- vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
-
- sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
-
- et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
-
- post hoc ludus erat culpa potare magistra
-
- ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
- 125
- explicuit vino contractae seria frontis.
-
- saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:
-
- quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
-
- o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
-
- nam propriae telluris erum natura nec illum
- 130
- nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
-
- illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
-
- postremum expellet certe vivacior heres.
-
- nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
-
- dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
- 135
- nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
-
- fortiaque adversis opponite pectora rebus.'
-
2.3
-
- 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno
-
- membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
-
- iratus tibi, quod vini somnique benignus
-
- nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
- 5
- Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
-
- dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
-
- culpantur frustra calami inmeritusque laborat
-
- iratis natus paries dis atque poetis.
-
- atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
- 10
- si vacuum tepido cepisset villula tecto.
-
- quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
-
- Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
-
- invidiam placare paras virtute relicta?
-
- contemnere miser. vitanda est inproba Siren
- 15
- desidia, aut quidquid vita meliore parasti
-
- ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque
-
- verum ob consilium donent tonsore. sed unde
-
- tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum
-
- ad medium fracta est, aliena negotia curo
- 20
- excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
-
- quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
-
- quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
-
- callidus huic signo ponebam milia centum;
-
- hortos egregiasque domos mercarier unus
- 25
- cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
-
- inposuere mihi cognomen compita.' 'novi
-
- et miror morbi purgatum te illius. atqui
-
- emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
-
- traiecto lateris miseri capitisve dolore,
- 30
- ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
-
- dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te
-
- frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
-
- siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
-
- descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
- 35
- solatus iussit sapientem pascere barbam
-
- atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
-
- nam male re gesta cum vellem mittere operto
-
- me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis
-
- te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,
- 40
- insanos qui inter vereare insanus haberi.
-
- primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
-
- solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
-
- quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
-
- caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
- 45
- autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
-
- excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
-
- desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
-
- insano posuere. velut silvis, ubi passim
-
- palantis error certo de tramite pellit,
- 50
- ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
-
- error, sed variis inludit partibus: hoc te
-
- crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
-
- qui te deridet caudam trahat. est genus unum
-
- stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
- 55
- ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
-
- alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis
-
- per medios fluviosque ruentis: clamet amica
-
- mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
-
- 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!'
- 60
- non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
-
- cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
-
- 'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus
-
- errori similem cunctum insanire docebo.
-
- insanit veteres statuas Damasippus emendo:
- 65
- integer est mentis Damasippi creditor? esto.
-
- 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam:
-
- tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
-
- reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
-
- scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
- 70
- nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
-
- effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
-
- cum rapies in ius malis ridentem alienis,
-
- fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
-
- si male rem gerere insani est, contra bene sani:
- 75
- putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
-
- dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
-
- audire atque togam iubeo conponere, quisquis
-
- ambitione mala aut argenti pallet amore,
-
- quisquis luxuria tristive superstitione
- 80
- aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
-
- dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
-
- danda est ellebori multo pars maxima avaris:
-
- nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
-
- heredes Staberi summam incidere sepulcro,
- 85
- ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
-
- damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
-
- frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave
-
- seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo,
-
- hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
- 90
- sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
-
- heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
-
- pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
-
- forte minus locuples uno quadrante perisset,
-
- ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res,
- 95
- virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
-
- divitiis parent; quas qui construxerit, ille
-
- clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex
-
- et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum
-
- speravit magnae laudi fore. quid simile isti
- 100
- Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
-
- in media iussit Libya, quia tardius irent
-
- propter onus segnes. uter est insanior horum?
-
- nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
-
- siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
- 105
- nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
-
- si scalpra et formas non sutor, nautica vela
-
- aversus mercaturis: delirus et amens
-
- undique dicatur merito. qui discrepat istis,
-
- qui nummos aurumque recondit, nescius uti
- 110
- conpositis metuensque velut contingere sacrum?
-
- siquis ad ingentem frumenti semper acervum
-
- porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
-
- audeat esuriens dominus contingere granum
-
- ac potius foliis parcus vescatur amaris;
- 115
- si positis intus Chii veterisque Falerni
-
- mille cadis--nihil est: tercentum milibus--acre
-
- potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
-
- octoginta annos natus, cui stragula vestis,
-
- blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
- 120
- nimirum insanus paucis videatur, eo quod
-
- maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
-
- filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
-
- dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
-
- quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
- 125
- unguere si caules oleo meliore caputque
-
- coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
-
- si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
-
- undique? tun sanus? populum si caedere saxis
-
- incipias servosve tuos, quos aere pararis,
- 130
- insanum te omnes pueri clamentque puellae;
-
- cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
-
- incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
-
- nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
-
- an tu reris eum occisa insanisse parente
- 135
- ac non ante malis dementem actum Furiis quam
-
- in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
-
- quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
-
- nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
-
- non Pyladen ferro violare aususve sororem
- 140
- Electran, tantum maledicit utrique vocando
-
- hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
-
- pauper Opimius argenti positi intus et auri,
-
- qui Veientanum festis potare diebus
-
- Campana solitus trulla vappamque profestis,
- 145
- quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
-
- iam circum loculos et clavis laetus ovansque
-
- curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
-
- excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
-
- effundi saccos nummorum, accedere pluris
- 150
- ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
-
- 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.'
-
- 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?'
-
- 'deficient inopem venae te, ni cibus atque
-
- ingens accedit stomacho fultura ruenti.
- 155
- tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.'
-
- 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu,
-
- quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?'
-
- quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
-
- stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
- 160
- continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
-
- 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato
-
- 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit.
-
- [quod latus aut renes morbo temptentur acuto]
-
- non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
- 165
- hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
-
- naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
-
- dones quidquid habes an numquam utare paratis?
-
- Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
-
- antiquo censu, gnatis divisse duobus
- 170
- fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
-
- ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque
-
- ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
-
- te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
-
- extimui, ne vos ageret vesania discors,
- 175
- tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
-
- quare per divos oratus uterque Penatis
-
- tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
-
- quod satis esse putat pater et natura coercet.
-
- praeterea ne vos titillet gloria, iure
- 180
- iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
-
- vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.'
-
- in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
-
- latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
-
- nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
- 185
- scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
-
- astuta ingenuum volpes imitata leonem?
-
- nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
-
- 'rex,' nil ultra quaero plebeius. et aequam
-
- rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
- 190
- dicere quod sentit permitto.' maxime regum,
-
- di tibi dent capta classem redducere Troia.
-
- ergo consulere et mox respondere licebit?
-
- 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus,
-
- putescit, totiens servatis clarus Achivis,
- 195
- gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
-
- per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
-
- 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
-
- et Menelaum una mecum se occidere clamans.'
-
- tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
- 200
- ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
-
- rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax
-
- fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
-
- uxore et gnato; mala multa precatus Atridis
-
- non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
- 205
- 'verum ego, ut haerentis adverso litore navis
-
- eriperem, prudens placavi sanguine divos.'
-
- nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.'
-
- qui species alias veris scelerisque tumultu
-
- permixtas capiet, commotus habebitur atque
- 210
- stultitiane erret nihilum distabit an ira.
-
- Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
-
- cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
-
- stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
-
- siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
- 215
- huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
-
- Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
-
- destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
-
- praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
-
- quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
- 220
- integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
-
- stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
-
- et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
-
- hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
-
- nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
- 225
- vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
-
- hic simul accepit patrimoni mille talenta,
-
- edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
-
- unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
-
- cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
- 230
- mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,
-
- verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum
-
- cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.'
-
- accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.
-
- 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
- 235
- cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.
-
- segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
-
- sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
-
- unde uxor media currit de nocte vocata.'
-
- filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
- 240
- scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
-
- diluit insignem bacam: qui sanior ac si
-
- illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
-
- Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
-
- nequitia et nugis pravorum et amore gemellum
- 245
- luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
-
- quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
-
- aedificare casas, plostello adiungere muris,
-
- ludere par inpar, equitare in harundine longa
-
- siquem delectet barbatum, amentia verset.
- 250
- si puerilius his ratio esse evincet amare
-
- nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
-
- quale prius, ludas opus, an meretricis amore
-
- sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
-
- mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
- 255
- fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
-
- dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
-
- postquam est inpransi correptus voce magistri?
-
- porrigis irato puero cum poma, recusat;
-
- 'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator
- 260
- exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
-
- quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
-
- invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro,
-
- accedam? an potius mediter finire dolores?
-
- exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.' ecce
- 265
- servos, non paulo sapientior 'o ere, quae res
-
- nec modum habet neque consilium, ratione modoque
-
- tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
-
- pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
-
- mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
- 270
- reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
-
- insanire paret certa ratione modoque.'
-
- quid? cum Picenis excerpens semina pomis
-
- gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
-
- quid? cum balba feris annoso verba palato,
- 275
- aedificante casas qui sanior? adde cruorem
-
- stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
-
- Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
-
- cerritus fuit? an commotae crimine mentis
-
- absolves hominem et sceleris damnabis eundem
- 280
- ex more inponens cognata vocabula rebus?
-
- libertinus erat, qui circum compita siccus
-
- lautis mane senex manibus currebat et 'unum',
-
- 'quid tam magnum?' addens, 'unum me surpite morti!
-
- dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque
- 285
- auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
-
- exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
-
- Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
-
- 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,'
-
- mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
- 290
- 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo
-
- mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
-
- in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit
-
- aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
-
- in gelida fixum ripa febrimque reducet,
- 295
- quone malo mentem concussa? timore deorum."
-
- haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
-
- arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
-
- dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
-
- respicere ignoto discet pendentia tergo.'
- 300
- 'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
-
- qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
-
- insanire putas? ego nam videor mihi sanus.'
-
- 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
-
- gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?'
- 305
- 'stultum me fateor, liceat concedere veris,
-
- atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
-
- aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum
-
- aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
-
- ad summum totus moduli bipedalis, et idem
- 310
- corpore maiorem rides Turbonis in armis
-
- spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
-
- an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
-
- tanto dissimilem et tanto certare minorem?
-
- absentis ranae pullis vituli pede pressis
- 315
- unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
-
- belua cognatos eliserit: illa rogare,
-
- quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
-
- 'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque
-
- se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit,
- 320
- 'par eris.' haec a te non multum abludit imago.
-
- adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
-
- quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
-
- non dico horrendam rabiem,' 'iam desine.' cultum
-
- maiorem censu,' 'teneas, Damasippe, tuis te.'
- 325
- 'mille puellarum, puerorum mille furores.'
-
- 'o maior tandem parcas, insane, minori.'
-
2.4
-
- 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi
-
- ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
-
- Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.'
-
- 'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
- 5
- interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
-
- quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
-
- sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.'
-
- 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
-
- utpote res tenuis, tenui sermone peractas.'
- 10
- 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.'
-
- 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
-
- longa quibus facies ovis erit, illa memento,
-
- ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
-
- ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
- 15
- cole suburbano qui siccis crevit in agris
-
- dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
-
- si vespertinus subito te oppresserit hospes,
-
- ne gallina malum responset dura palato,
-
- doctus eris vivam musto mersare Falerno:
- 20
- hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
-
- natura est; aliis male creditur. ille salubris
-
- aestates peraget, qui nigris prandia moris
-
- finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
-
- Aufidius forti miscebat mella Falerno:
- 25
- mendose, quoniam vacuis conmittere venis
-
- nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
-
- prolueris melius. si dura morabitur alvus,
-
- mitulus et viles pellent obstantia conchae
-
- et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
- 30
- lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
-
- sed non omne mare est generosae fertile testae:
-
- murice Baiano melior Lucrina peloris,
-
- ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
-
- pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
- 35
- nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
-
- non prius exacta tenui ratione saporum.
-
- nec satis est cara piscis averrere mensa
-
- ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
-
- languidus in cubitum iam se conviva reponet.
- 40
- Umber et iligna nutritus glande rotundas
-
- curvat aper lances carnem vitantis inertem;
-
- nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
-
- vinea submittit capreas non semper edulis.
-
- fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
- 45
- piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
-
- ante meum nulli patuit quaesita palatum.
-
- sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
-
- nequaquam satis in re una consumere curam,
-
- ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
- 50
- quali perfundat piscis securus olivo.
-
- Massica si caelo suppones vina sereno,
-
- nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
-
- et decedet odor nervis inimicus; at illa
-
- integrum perdunt lino vitiata saporem.
- 55
- Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
-
- vina, columbino limum bene colligit ovo,
-
- quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
-
- tostis marcentem squillis recreabis et Afra
-
- potorem coclea; nam lactuca innatat acri
- 60
- post vinum stomacho; perna magis et magis hillis
-
- flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
-
- quaecumque inmundis fervent allata popinis.
-
- est operae pretium duplicis pernoscere iuris
-
- naturam. simplex e dulci constat olivo,
- 65
- quod pingui miscere mero muriaque decebit
-
- non alia quam qua Byzantia putuit orca.
-
- hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
-
- Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
-
- pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
- 70
- Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
-
- nam facie praestant, venucula convenit ollis;
-
- rectius Albanam fumo duraveris uvam.
-
- hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
-
- primus et invenior piper album cum sale nigro
- 75
- incretum puris circumposuisse catillis.
-
- inmane est vitium dare milia terna macello
-
- angustoque vagos piscis urgere catino.
-
- magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
-
- tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
- 80
- sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
-
- vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
-
- consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
-
- ten lapides varios lutulenta radere palma
-
- et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
- 85
- oblitum, quanto curam sumptumque minorem
-
- haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
-
- quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?'
-
- 'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus
-
- ducere me auditum, perges quocumque, memento.
- 90
- nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
-
- non tamen interpres tantundem iuveris. adde
-
- voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
-
- non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
-
- non mediocris inest, fontis ut adire remotos
- 95
- atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
2.5
-
- 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
-
- responde, quibus amissas reparare queam res
-
- artibus atque modis. quid rides?' 'iamne doloso
-
- non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
- 5
- adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides ut
-
- nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
-
- aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
-
- et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.'
-
- quando pauperiem missis ambagibus horres,
- 10
- accipe qua ratione queas ditescere. turdus
-
- sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
-
- res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
-
- et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
-
- ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
- 15
- qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
-
- sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
-
- tu comes exterior, si postulet, ire recuses.'
-
- 'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
-
- me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo
- 20
- pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo;
-
- et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
-
- divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.'
-
- 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique
-
- testamenta senum neu, si vafer unus et alter
- 25
- insidiatorem praeroso fugerit hamo,
-
- aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
-
- magna minorve foro si res certabitur olim,
-
- vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
-
- qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
- 30
- defensor; fama civem causaque priorem
-
- sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
-
- "Quinte" puta aut "Publi" gaudent praenomine molles
-
- auriculae, "tibi me virtus tua fecit amicum.
-
- ius anceps novi, causas defendere possum;
- 35
- eripiet quivis oculos citius mihi quam te
-
- contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
-
- nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque
-
- pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
-
- persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
- 40
- infantis statuas, seu pingui tentus omaso
-
- Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
-
- "nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangens
-
- inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?"
-
- plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
- 45
- sicui praeterea validus male filius in re
-
- praeclara sublatus aletur, ne manifestum
-
- caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
-
- adrepe officiosus, ut et scribare secundus
-
- heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
- 50
- in vacuom venias: perraro haec alea fallit.
-
- qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
-
- abnuere et tabulas a te removere memento,
-
- sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
-
- cera velit versu; solus multisne coheres,
- 55
- veloci percurre oculo. plerumque recoctus
-
- scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem
-
- captatorque dabit risus Nasica Corano.'
-
- 'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?'
-
- 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
- 60
- divinare etenim magnus mihi donat Apollo.'
-
- 'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.'
-
- 'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
-
- demissum genus Aenea, tellure marique
-
- magnus erit, forti nubet procera Corano
- 65
- filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
-
- tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
-
- ut legat orabit; multum Nasica negatas
-
- accipiet tandem et tacitus leget invenietque
-
- nil sibi legatum praeter plorare suisque.
- 70
- illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
-
- libertusve senem delirum temperet, illis
-
- accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
-
- adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
-
- expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
- 75
- laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
-
- Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne
-
- perduci poterit tam frugi tamque pudica,
-
- quam nequiere proci recto depellere cursu?'
-
- 'venit enim magnum donandi parca iuventus
- 80
- nec tantum veneris quantum studiosa culinae.
-
- sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
-
- de sene gustarit tecum partita lucellum,
-
- ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
-
- me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
- 85
- ex testamento sic est elata: cadaver
-
- unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
-
- scilicet elabi si posset mortua; credo,
-
- quod nimium institerat viventi. cautus adito
-
- neu desis operae neve immoderatus abundes.
- 90
- difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
-
- 'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque
-
- stes capite obstipo, multum similis metuenti.
-
- obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
-
- cautus uti velet carum caput; extrahe turba
- 95
- oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
-
- inportunus amat laudari: donec 'ohe iam'
-
- ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
-
- crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
-
- cum te servitio longo curaque levarit,
- 100
- et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes"
-
- audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis
-
- nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?"
-
- sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
-
- gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
- 105
- permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
-
- egregie factum laudet vicinia. siquis
-
- forte coheredum senior male tussiet, huic tu
-
- dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
-
- emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
- 110
- imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.'
2.6
-
- Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
-
- hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
-
- et paulum silvae super his foret. auctius atque
-
- di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
- 5
- Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
-
- si neque maiorem feci ratione mala rem
-
- nec sum facturus vitio culpave minorem,
-
- si veneror stultus nihil horum: 'o si angulus ille
-
- proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
- 10
- o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
-
- thesauro invento qui mercennarius agrum
-
- illum ipsum mercatus aravit, dives amico
-
- Hercule!' si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
-
- pingue pecus domino facias et cetera praeter
- 15
- ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis!
-
- Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
-
- quid prius inlustrem saturis Musaque pedestri?
-
- nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster
-
- autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
- 20
- Matutine pater, seu Iane libentius audis,
-
- unde homines operum primos vitaeque labores
-
- instituunt (sic dis placitum), tu carminis esto
-
- principium. Romae sponsorem me rapis: 'heia,
-
- ne prior officio quisquam respondeat, urge.'
- 25
- sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem
-
- interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
-
- postmodo, quod mi obsit, clare certumque locuto
-
- luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
-
- 'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget
- 30
- iratis precibus: 'tu pulses omne quod obstat,
-
- ad Maecenatem memori si mente recurras.'
-
- Hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
-
- ventum est Esquilias, aliena negotia centum
-
- per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam
- 35
- Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.'
-
- 'de re communi scribae magna atque nova te
-
- orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.'
-
- 'inprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.'
-
- dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit et instat.
- 40
- Septimus octavo propior iam fugerit annus,
-
- ex quo Maecenas me coepit habere suorum
-
- in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
-
- vellet iter faciens et cui concredere nugas
-
- hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?'
- 45
- 'matutina parum cautos iam frigora mordent',
-
- et quae rimosa bene deponuntur in aure.
-
- per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
-
- invidiae noster. ludos spectaverat, una
-
- luserat in Campo: 'Fortunae filius' omnes.
- 50
- frigidus a rostris manat per compita rumor:
-
- quicumque obvius est, me consulit: 'o bone nam te
-
- scire, deos quoniam propius contingis, oportet,
-
- numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu
-
- semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me,
- 55
- si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra
-
- praedia Caesar an est Itala tellure daturus?'
-
- iurantem me scire nihil mirantur ut unum
-
- scilicet egregii mortalem altique silenti.
-
- Perditur haec inter misero lux non sine votis:
- 60
- o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
-
- nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis,
-
- ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
-
- o quando faba Pythagorae cognata simulque
-
- uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
- 65
- o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
-
- ante Larem proprium vescor vernasque procaces
-
- pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
-
- siccat inaequalis calices conviva, solutus
-
- legibus insanis, seu quis capit acria fortis
- 70
- pocula, seu modicis uvescit laetius. ergo
-
- sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
-
- nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
-
- pertinet et nescire malum est, agitamus: utrumne
-
- divitiis homines an sint virtute beati,
- 75
- quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
-
- et quae sit natura boni summumque quid eius.
-
- Cervius haec inter vicinus garrit anilis
-
- ex re fabellas. si quis nam laudat Arelli
-
- sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim
- 80
- rusticus urbanum murem mus paupere fertur
-
- accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
-
- asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
-
- solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
-
- sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
- 85
- aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
-
- frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
-
- vincere tangentis male singula dente superbo,
-
- cum pater ipse domus palea porrectus in horna
-
- esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
- 90
- tandem urbanus ad hunc 'quid te iuvat' inquit, 'amice,
-
- praerupti nemoris patientem vivere dorso?
-
- vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
-
- carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
-
- mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est
- 95
- aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
-
- dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
-
- vive memor, quam sis aevi brevis.' haec ubi dicta
-
- agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
-
- ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
- 100
- moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
-
- nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
-
- in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
-
- tincta super lectos canderet vestis eburnos
-
- multaque de magna superessent fercula cena,
- 105
- quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
-
- ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
-
- agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
-
- continuatque dapes, nec non verniliter ipsis
-
- fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
- 110
- ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
-
- rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
-
- valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
-
- currere per totum pavidi conclave magisque
-
- exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
- 115
- personuit canibus. tum rusticus: 'haud mihi vita
-
- est opus hac' ait et 'valeas: me silva cavusque
-
- tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.''
2.7
-
- 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
-
- pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum
-
- mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
-
- ut vitale putes.' 'age libertate Decembri,
- 5
- quando ita maiores voluerunt, utere: narra.'
-
- 'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
-
- propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
-
- interdum pravis obnoxia. saepe notatus
-
- cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
- 10
- vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
-
- aedibus ex magnis subito se conderet unde
-
- mundior exiret vix libertinus honeste;
-
- iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
-
- vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.
- 15
- scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
-
- contudit articulos, qui pro se tolleret atque
-
- mitteret in phimum talos, mercede diurna
-
- conductum pavit: quanto constantior isdem
-
- in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
- 20
- qui iam contento, iam laxo fune laborat.'
-
- 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
-
- furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas
-
- fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
-
- siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
- 25
- aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
-
- aut quia non firmus rectum defendis et haeres
-
- nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
-
- Romae rus optas; absentem rusticus urbem
-
- tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
- 30
- ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
-
- vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
-
- quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
-
- Maecenas serum sub lumina prima venire
-
- convivam: "nemon oleum fert ocius? ecquis
- 35
- audit?" cum magno blateras clamore fugisque.
-
- Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
-
- discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
-
- "duci ventre levem, nasum nidore supinor,
-
- inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
- 40
- tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
-
- insectere velut melior verbisque decoris
-
- obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso
-
- quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
-
- me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
- 45
- dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
-
- te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
-
- peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
-
- natura intendit, sub clara nuda lucerna
-
- quaecumque excepit turgentis verbera caudae
- 50
- clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
-
- dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
-
- ditior aut formae melioris meiat eodem.
-
- tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
-
- Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
- 55
- turpis odoratum caput obscurante lacerna,
-
- non es quod simulas? metuens induceris atque
-
- altercante libidinibus tremis ossa pavore.
-
- quid refert, uri virgis ferroque necari
-
- auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
- 60
- quo te demisit peccati conscia erilis,
-
- contractum genibus tangas caput? estne marito
-
- matronae peccantis in ambo iusta potestas,
-
- in corruptorem vel iustior? illa tamen se
-
- non habitu mutatve loco peccatve superne,
- 65
- cum te formidet mulier neque credat amanti.
-
- ibis sub furcam prudens dominoque furenti
-
- conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
-
- evasti: credo, metues doctusque cavebis:
-
- quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
- 70
- possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
-
- cum semel effugit, reddit se prava catenis?
-
- "non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
-
- praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
-
- iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
- 75
- tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
-
- tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
-
- inposita haud umquam misera formidine privet?
-
- adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
-
- sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
- 80
- vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
-
- tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
-
- duceris ut nervis alienis mobile lignum.
-
- quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
-
- quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
- 85
- responsare cupidinibus, contemnere honores
-
- fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
-
- externi nequid valeat per leve morari,
-
- in quem manca ruit semper fortuna. potesne
-
- ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
- 90
- poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
-
- perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
-
- colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis.
-
- urget enim dominus mentem non lenis et acris
-
- subiectat lasso stimulos versatque negantem.
- 95
- vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
-
- qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
-
- aut Pacideiani contento poplite miror
-
- proelia rubrica picta aut carbone, velut si
-
- re vera pugnent, feriant vitentque moventes
- 100
- arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
-
- subtilis veterum iudex et callidus audis.
-
- nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
-
- virtus atque animus cenis responsat opimis?
-
- obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
- 105
- tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
-
- quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
-
- nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
-
- inlusique pedes vitiosum ferre recusant
-
- corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
- 110
- furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
-
- nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
-
- non horam tecum esse potes, non otia recte
-
- ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
-
- iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
- 115
- frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.'
-
- 'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?'
-
- 'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te
-
- ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
2.8
-
- 'Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
-
- nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
-
- de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam
-
- in vita fuerit melius.' 'da, si grave non est,
- 5
- quae prima iratum ventrem placaverit esca.'
-
- 'in primis Lucanus aper: leni fuit austro
-
- captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
-
- rapula, lactucae, radices, qualia lassum
-
- pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
- 10
- his ut sublatis puer alte cinctus acernam
-
- gausape purpureo mensam pertersit et alter
-
- sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
-
- posset cenantis offendere, ut Attica virgo
-
- cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
- 15
- Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
-
- hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum
-
- te magis adpositis delectat, habemus utrumque."'
-
- 'divitias miseras! sed quis cenantibus una,
-
- Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.'
- 20
- 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
-
- si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
-
- Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
-
- Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
-
- ridiculus totas semel absorbere placentas;
- 25
- Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
-
- indice monstraret digito; nam cetera turba,
-
- nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
-
- longe dissimilem noto celantia sucum,
-
- ut vel continuo patuit, cum passeris atque
- 30
- ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
-
- post hoc me docuit melimela rubere minorem
-
- ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
-
- audieris melius. tum Vibidius Balatroni
-
- "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"
- 35
- et calices poscit maiores. vertere pallor
-
- tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
-
- potores, vel quod maledicunt liberius vel
-
- fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
-
- invertunt Allifanis vinaria tota
- 40
- Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
-
- convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
-
- adfertur squillas inter murena natantis
-
- in patina porrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit
-
- "capta est, deterior post partum carne futura.
- 45
- his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
-
- pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
-
- vino quinquenni, verum citra mare nato,
-
- dum coquitur, cocto Chium sic convenit, ut non
-
- hoc magis ullum aliud; pipere albo, non sine aceto,
- 50
- quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
-
- erucas viridis, inulas ego primus amaras
-
- monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
-
- ut melius muria quod testa marina remittat."
-
- interea suspensa gravis aulaea ruinas
- 55
- in patinam fecere, trahentia pulveris atri
-
- quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
-
- nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
-
- sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
-
- filius inmaturus obisset, flere. quis esset
- 60
- finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
-
- tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
-
- te deus? ut semper gaudes inludere rebus
-
- humanis!" Varius mappa conpescere risum
-
- vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
- 65
- "haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque
-
- responsura tuo numquam est par fama labori.
-
- tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
-
- sollicitudine districtum, ne panis adustus,
-
- ne male conditum ius adponatur, ut omnes
- 70
- praecincti recte pueri comptique ministrent.
-
- adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
-
- ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
-
- sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
-
- adversae nudare solent, celare secundae."
- 75
- Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris,
-
- commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis"
-
- et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
-
- stridere secreta divisos aure susurros.'
-
- 'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
- 80
- redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum
-
- quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
-
- quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
-
- ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
-
- Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
- 85
- emendaturus fortunam; deinde secuti
-
- mazonomo pueri magno discerpta ferentes
-
- membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
-
- pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
-
- et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
- 90
- quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
-
- vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
-
- suavis res, si non causas narraret earum et
-
- naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
-
- ut nihil omnino gustaremus, velut illis
- 95
- Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'