|
|
(*****) (3) (Manilius?) '<nihil esse tam> regale quam explanationem aequitatis,
in qua iuris erat interpretatio, quod ius privati petere solebant a regibus, ob
easque causas agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur,
qui essent regii [qui] colerenturque sine regum opera et labore, ut eos nulla
privati negotii cura a populorum rebus abduceret. nec vero quisquam privatus
erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis. et
mihi quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc morem veterem Graeciae
regum. nam ceteri, etsi hoc quoque munere fungebantur, magnam tamen partem bella
gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem diuturna pax Numae mater huic urbi
iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuit quas scitis extare, quod
quidem huius civis proprium de quo agimus' (*****) (5) (Scipio) '<ra>dicum seminumque cognoscere num te offendet?'
(Manilius) 'nihil, si modo opus extabit.' (Scipio) 'num id studium censes esse
vilici?' (Manilius) 'minime, quippe eum agri culturam saepissime opera
deficiat.' (Scipio) 'ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras
scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert,
sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem
earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne
impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit,
is summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non
inperitus, sed ita ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim
illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non impedit. illud autem videbit
hic vir' (*****) (6) (Scipio.?) '<civi>tatibus, in quibus expetunt laudem optumi et
decus, ignominiam fugiunt ae dedecus. nec vero tam metu poenaque terrentur, quae
est constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini dedit quasi quendam
vituperationis non iniustae timorem. hanc ille rector rerum publicarum auxit
opinionibus, perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor civis non minus a
delictis arceret quam metus. atque haec quidem ad laudem pertinent, quae diei
latius uberiusque potuerunt. (7) Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio est iustis nuptiis,
legitimis liberis, sanctis Penatium deorum Larumque familiarium sedibus, ut
omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene vivi sine bona re
publica posset, nec esse quicquam civitate bene constituta beatius. quocirca
permirum mihi videri solet, quae sit tanta doc' (*****)
| de Re Publica | Cicero | The Library | The Classics Homepage |