|
|
Somnium Scipionis (9) Scipio: "Cum in Africam venissem M.' Manilio consuli ad quartam
legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut
Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad
quem ut veni, complexus me senex collacrimavit aliquantoque post suspexit ad
caelum et: 'Grates', inquit, 'tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites,
quod, antequam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P.
Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor; ita numquam ex animo meo
discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria.' Deinde ego illum de suo
regno, ille me de nostra re publica percontatus est, multisque verbis ultro
citroque habitis ille nobis consumptus est dies. (10) Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus,
cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed
etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et
qui ad multam noctem vigilassem, artior, quam solebat, somnus complexus est. Hic
mihi - credo equidem ex hoc, quod eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes
sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit
Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui -
Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat
notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: 'Ades,' inquit, 'animo et
omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae! (11) Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat
pristina bella nec potest quiescere?' Ostendebat autem Carthaginem de excelso et
pleno stellarum, illustri et claro quodam loco. 'Ad quam tu oppugnandam nunc
venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per
te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Carthaginem
deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum,
Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum
conficies, Numantiam exscindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus,
offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei. (12) Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingenii
consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum
aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit duoque hi
numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali
summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota
convertet civitas; te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur;
tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem
publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.'" Hic cum exclamasset Laelius ingemuissentque vehementius ceteri: "St! Quaeso",
inquit, "Ne me ex somno excitetis et parumper audite cetera! (13) 'Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto,
omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo
definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; nihil est enim illi
principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam
concilia coetusque hominum iure sociati, quae 'civitates' appellantur; harum
rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.' (14) Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a
meis, quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos
exstinctos arbitraremur. 'Immo vero', inquit, 'hi vivunt, qui e corporum
vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra vero, quae dicitur, vita mors
est. Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?' Quem ut vidi, equidem vim
lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat. (15) Atque ut ego primum fletu represso loqui posse coepi: 'Quaeso', inquam,
'pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio
dicere, quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero?' 'Non est ita,'
inquit ille. 'Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis,
istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest.
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc
templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis
sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae,
divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate
mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in
custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita
migrandum est, ne munus humanum assignatum a deo defugisse videamini. (16) Sed
sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem,
quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est; ea vita via
est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum
incolunt locum, quem vides.' Erat autem is splendidissimo candore inter flammas
circus elucens. 'Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.' Ex
quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. Erant
autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium,
quas esse numquam suspicati sumus; ex quibus erat ea minima, quae ultima a
caelo, citima a terris luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae
magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me
imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret. (17) Quam cum magis intuerer: 'Quaeso,' inquit Africanus, 'quousque humi
defixa tua mens erit? Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus
vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extimus, qui
reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in
quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni. Cui subiecti
sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus summum
globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum
generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; tum rutilus
horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem
Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et
temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut
comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe
Luna radiis solis accensa convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et
caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos; supra Lunam sunt
aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona, Tellus, neque movetur et infima
est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.' (18) Quae cum intuerer stupens, ut me recepi: 'Quid hic?' inquam, 'quis est,
qui complet aures, tantus et tam dulcis sonus?' 'Hic est,' inquit, 'ille, qui
intervallis disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte distinctis, impulsu
et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios
aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio tanti motus incitari possunt,
et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute
sonent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est
concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque
infimus; nam terra nona immobilis manens una sede semper haeret complexa medium
mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem
efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est;
quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc
locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia
coluerunt. (19) Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est ullus
hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur,
praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum accolit, propter
magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi
incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint,
sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque
vincitur.' Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem. (20) Tum Africanus: 'Sentio,' inquit, 'te sedem etiam nunc hominum ac domum
contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper
spectato, illa humana contemnito! Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut
quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et
angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines
interiectas eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil
inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim
transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus exspectare gloriam
certe nullam potestis. (21) Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam
cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex
utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum
solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo, qui
insistunt, adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem
alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat!
Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior,
parva quaedam insula est circumfusa illo mari, quod 'Atlanticum', quod 'magnum',
quem 'Oceanum' appellatis in terris; qui tamen tanto nomine quam sit parvus,
vides. (22) Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam
nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum
Gangem tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut
aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? Quibus amputatis cernis profecto,
quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit. Ipsi autem, qui de nobis
loquuntur, quam loquentur diu? (23) Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius
cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones
exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non
aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus. Quid autem interest
ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui
ante nati sunt - (24) qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri -
praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius
anni memoriam consequi possit. Homines enim populariter annum tantummodo solis,
id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem ad idem, unde semel profecta
sunt, cuncta astra redierint eandemque totius caeli discriptionem longis
intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus appellari potest; in quo
vix dicere audeo, quam multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere
sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa
penetravit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum
signis omnibus ad principium stellisque revocatis expletum annum habeto; cuius
quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam. (25) Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis
et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere
vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur, alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri,
neque te sermonibus vulgi dederis nec in praemiis humanis spem posueris rerum
tuarum! Suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus; quid de te
alii loquantur, ipsi videant! Sed loquentur tamen; sermo autem omnis ille et
angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et
obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis exstinguitur.' (26) Quae cum dixisset: 'Ego vero,' inquam, 'Africane, si quidem bene meritis
de patria quasi limes ad caeli aditus patet, quamquam a pueritia vestigiis
ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio
exposito enitar multo vigilantius.' Et ille: 'Tu vero enitere et sic habeto, non
esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma ista declarat,
sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest.
Deum te igitur scito esse, si quidem est deus, qui viget, qui sentit, qui
meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui
praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus, et ut mundum ex quadam
parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus
movet. (27) Nam quod semper movetur, aeternum est. Quod autem motum affert alicui,
quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat
necesse est. Solum igitur, quod se movet, quia numquam deseritur a se, numquam
ne moveri quidem desinit. Quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc
principium est movendi. Principii autem nulla est origo; nam ex principio
oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id
principium, quod gigneretur aliunde. Quodsi numquam oritur, ne occidit quidem
umquam. Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud
creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus
principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur. Id autem nec nasci potest nec
mori; vel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est nec vim
ullam nanciscatur, qua a primo impulsa moveatur. (28) Cum pateat igitur aeternum
id esse, quod a se ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse
tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem
est animal, id motu cietur interno et suo; nam haec est propria natura animi
atque vis. Quae si est una ex omnibus, quae sese moveat, neque nata certe est et
aeterna est. (29) Hanc tu exerce optimis in rebus! Sunt autem optimae curae de salute
patriae; quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum
suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore,
eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime se a corpore
abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque
se quasi ministros praebuerunt impulsuque libidinum voluptatibus oboedientium
deorum et hominum iura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam
volutantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur.' Ille discessit; ego somno solutus sum."
| de Re Publica | Cicero | The Library | The Classics Homepage |